• Nem Talált Eredményt

De regno secundi Bele Ceci filii ducis Almus filii Lamperti filii regis Bele primi

In document J . CHRONICA HUNGARORUM (Pldal 130-133)

Regnavit autem post eum Bela Cecus filius ducis Almi ceci, omnemque numerum malorum devitans bonorum operum exercitationi humiliter adherebat. Nec posuit camem brachii sui ín adiutorium, nec habuit fiduciam ín homine, sed ad altissimum posuit refugium suum, et factus est dominus protector eius, et deduxit eum ín

1 regem b: eum a 2 incideret a: inciderat b 4 inani a: inuani b 7 hoc b: autem aJiJJ. a 9 decebat a: deceret b

11 dissenteriam a: dissentiam b 15 se a: anime b

16 Tatara: Tartar b / circumfwos Bo: circwnfulsos b a 22 relicto a: relecto b

28 fiduciam b: fiducia a

442

multitudine misericordie sue, de fructu ventris sui posuit super sedem suam. ln eo enim est completum illud propheticum verbum: Dominus solvit compeditos, dominus illuminat cecos. Et iterum: fnite consilium et dis.ripabitur, loquimini verbum et non fiet. Creverat enim puer cecus regnante Stephano filio regis s Colomani. Confirmatum est ergo regnum in manu eius, et inimicos eius dedit dominus in opprobrium usque in presentem diem, genuitque quattuor filios, scilicet Geysam, Ladislaum, Stephanum et Almum. Quo regnante regina Elena habito consilio regis et baronum fecit congregationem generalem in regno iuxta Arad. lila igitur die dicte congregationis, dum rex sedisset super solium regni sui, venit regina

1o cum filiis suis, et sedit circa regem. Dixit autem ad populum universum: Omnes fideles, nobiles, senes et iuvenes, divites ac pauperes, audite, cum cuique nostrum deus visum dederit naturalem, volo audire, cur dominus noster rex suis oculis sit privatus, et quorum consilio hoc sit actum, modo mihi propalate, et eos fideliter in hoc Joco vindicantes nobis de ipsis finem date! Ecce enim deus regi nostro pro

1s duobus oculis dedit filios quattuor. Facta igitur hac voce irruit omnis populus super illos barones, quorum consilio rex obcecatus ruerat, et quosdam ex ipsis ligaverunt, quosdam vero detruncaverunt, sexaginta autem et octo prophanos ibidem crudeliter occiderunt, et omnes successores eorum tam viri quam mulieres eodem die sunt registrati. lnsuper omnis illorum possessio ecclesiis cathedralibus est divisa.

20 Et sic omnes ville conditionales de Hungaria donationes regum nominantur. Quia vero Hungari semper ftuctuant iniuria sicut mare salsum, filii Leuiatan per nuncios invitabant Borich adulterinum, ut veniret, et eorum adiutorio regnum sibi vendicaret, credentes ipsum esse filium regis Colomani. Borich itaque ascito Ruthenorum Polonorumque auxilio venit in confinium Hungarie in directo loco,

is qui dicitur Seo. Rex autem collecto exercitu ibat obviam ei. Plurimi autem ex nobilibus in partem Borichii declinaverunt. Proceres autem Hungarie vocati sunt ad colloquendum cum rege. lnterrogavit autem eos rex, si scirent Borichium adulterinum esse vel filium regis Colomani. Fideles autem regni responderunt, quod indubitanter scirent Borichium esse adulterinum et nullatenus dignum eum

30 esse corona regis. lnfideles autem et contradictores mussitabant inter se incerta, et titubantes in duas partes claudicabant. Rex autem et consiliarii eius, quantum in ipsis erat, segregaverunt edos ab agnis, et firmiter statuerunt, ut ibidem interficerent proditores, ne forte, si diutius differretur, traditores transferent se ad Borich, et hoc

3 dis.ripabitur Bo: discipabitur b a 6 opprobrium a: obrobrium eius b 21 filii a: namque aJd. b

22 invitabant a: invictabant b / adulterinum a: adulterum b 26 declinaverunt a: cessanter b

28 adulterinum a: adulterum b 29 adulterinum a: adulterum b 30 mussitabant a: musicabanl b 32 interficerenl b: interficerentur • 33 dilferrelur a: delferenl b

9 129

443

444

44S

regni ne verteretur in periculum. Orta est igitur seditio, et ibidem ceperunt 446 Lampertum comitem. Quem cum extraxissent a rege, f rater eius germanus cum sedili quodam scidit per medium caput eius, et cerebrum per scissuram exivit.

Nicolaum comitem filium eius ibidem decollaverunt. Moynolth de genere Akus et

5 alios ibidem occiderunt. Residui vero ex traditoribus secesserunt in partes, et collectis viribus suis volebant regem invadere. Fideles autem occurrerunt eis. Erat autem caput traditorum Tyodor de genere Symad et Folcus ac Titus et precipuus Sanson. Laudavit autem Sanson, qui erat pater comitum Thomas et Thurda, quod iret in conventum regis, et ipsum coram multis vituperaret. Quo audito omnes

10 laudaverunt. Et ipse Borich inani spe seductus grates ei magnas retulit, et, quod inceperat, hoc adimplere non simulavit putans eum de vituperatione regis regnum habere. Rex autem descenderat prope fluvium Seo, et, cum sederet in papili0ne sua 447 cum suis principibus et militibus, ecce Sanson intravit, et regi dixit: Quid facis, vilissime canis, cum regno, utilius est domino tuo Borich regnum habere, et tu vivas

15 in monasterio tuo. sicut vixit pater tuus. Cum vero principes regni subito commoti fuissent, Johannes filius Othonis notarius regis, Symigiensis prepositus dixit ad comitem Bud: Quid expectamus, quare non apprehendimus eum? Cunque apprehendere voluissent, ille citissime equum ascendens fugiebat. llli autem ad presens equum non habebant, qui de circulo regis ad consilium pedites venerant,

20 sed tamen clamor magnus fuit. Cum autem serviens comitis Bud clamorem 44s

audisset, equum sine sella ascendit, et ipsum cum lancea usque Seo persecutus est.

Tyodor autem et alii socii eius volebant navem intrare, illum citissime traducere, sed usque huc non potuerunt. Sanson vero equitans cecidit in fluvium, quem persecutor in fluvio lanceavit. Habebatque Sanson sub tunica panceriam, et pre gravamine

25 lorice natare non potuit. Borich autem cum magna multitudine Ruthenorum et Polonorum castra metatus est prope ad regem. Proceres autem regni Hungarie miserunt ad ducem Ruthenorum et Polonorum, qui pro Borichio venerant dicentes: Non decet vos contra iusticiam querere regnum homini adulterino. Nos enim scimus, quod de iure regnum habere debeat Bela, et ipse regnat cum consensu

10 totius regni. His auditis duces Ruscie et Polonie destiterunt amplius adiuvare 449

Borichium, et reversi sunt singuli in suas provincias. Borich autem cum multitudine populorum venit pugnare contra regem. Rex autem divino fretus consilio et auxilio contrivit omne robur Borichii in prelio, et fugavit illum in gladio, conclusit exercitum Polonorum in morte in ipsa festivitate Marie Magdalene accipiens spolia

1 ne om. a

8 Thomas b: Thome a / Thurda b: Thurdo a 11 eum a: enim b

14 domino b: dominio • 19 pedites a: pedes b 22 inlrare b: el add. • 24 el a: qui b

27 Borichio a: Borochio b 31 Borichium a: Borichoni b 33 conclusit b: -que add. a

eorum, et reversus est cum magna victoria. ln ipso autem prelio acriter et precipue pugnaverunt Myksa, Gaab et Bathur, et multos ex illis ceperunt et interfecerunt, eratque eorum lorica sanguine humano confecta. ln hoc prelio Myksa cepit Tyodorium intentorem malorum. Vosos cepit Vitalem, Gaab vero fratrem comitis

5 de Cracouia Polonum. Batur cepit Endre. Quos cum ad regem duxissent, grates multas retulit eis, et etegantissime remuneravit eos. Postquam autem regnum confirmatum estin manu regis Bele, utebatur ex vino multum, cuius aulici consueti erant, ut, quicquid in ebrietate regis petebant, habebant, et post ebrietatem rex recipere non poterat. Poch et Saul viros religiosos in ebrietate sua tradidit in manus

10 inimicorum suorum, qui absque causa interfecti sunt. Regnavit igitur ipse Bela Cecus annis novem, mensibus XI, diebus duodecim. Migravit autem ad dominum anno domini M C XLI ldibus Februarii feria quinta, cuius corpus Albe quiescit.

(92.)

450

De coronatione regis Geyse secundi filii regis Bele Ceci

451

In document J . CHRONICA HUNGARORUM (Pldal 130-133)