• Nem Talált Eredményt

De bello Karoli regis cum Bazarad wayuoda Transalpino 512 infeliciter gesto

In document J . CHRONICA HUNGARORUM (Pldal 152-156)

ln anno eodem, quo Felicianus indigne memorie periit, videlicet anno domini

10 M CCC XXX. cum rex copiosum exercitum congregasset, non tamen totum suum posse, quia ad confinia regni sui in diversas expeditiones contra adversarios eiusdem regni quam plurimos destinaverat pugnatores, ipse vero per Zeurin in mense Septembri transtulit se in terram Bazarad wayuode Vlachorum ad inductionem Thome wayuade Transsiluani et Dionisii filii Nicolai filii lancha, que

15 terra est inhabitabilis genti ignote, ut de ipsa terra ipsum Bazarad rex expelleret, aut certe terram ipsius uni ipsorum insultantium traderet possidendam, cum tamen ipse princeps censum debitum regie maiestati semper fideliter persolvisset. Cum autem 513

rex Zeurin et castrum ipsius recepisset, Dionisio tradidit memorato omnia cum dignitate banatus. Quo facto Bazarad regi sic mandavit nuncios per honestos: Quia

20 vos, domine mi rex, laborastis in convocatione exercitus, laborem vestrum recompensabo Vll millibus ntarcarum argenti. lpsam etiam Zeurin cum suis attinenciis, (que) nunc habetis pre manibus per potentiam, pacifice vobis tradam, insuper censum, quo teneor vestre corone, fideliter persolvi faciam omni anno. Et nihilominus unum ex filiis nostris vestre curie ad serviendum deputabo cum meis

25 pecuniis et expensis, tantummodo revertimini in pace vestra, et personarum periculis precavete, quia, si veneritis ulterius, periculis minime evadetis. Quo audito 514 rex elata mente in tale verbum prorupit nunciis sic dicens: Sic dicite Bazarad, ipse est pastor ovium mearum, de suis latibulis per barbas suas extraham. Tunc quidam fidelis baro Donch nomine comes de Zolio et de Liptou sic ait regi: Domine, cum

30 magna humilitate vobis et ad honorem vestrum ipse Bazarad loquitur, idcirco regie benignitatis favorem et plenam dilectionem gratie sibi velitis per vestras litteras remandare! Tunc rex verbum superbie et comminationis superius propositum

7 Baz.arad a: Bozorad b 12 Zeurin SRH 1.: Zenrin b • 16 possidendam a: possidendum b 18 Zeurin SRH 1.: Zenrin b •

19 banatus Bo: bonatus b • / Baz.arad a: Bozorad b 21 Zeurin SRH 1.: Zenrin b •/cum om. •

29 Liptou SRH 1.: Lipton b a

iteravit, relicto consilio saniori protinus ultra pugnaturus processit. Et, cum sibi et suis in terra ignota et inter alpes et montes silvarum victualia invenire nequiret, famis inedia ipse rex, milites et equi sui laborare protinus ceperunt. Quo facto m treuga ordinata cum Baz.arad et data fide, ut ipse regi pareret, et securitatem regi

5 cum suis omnibus redeundi preberet, et iter rectum ostenderet, rex revertebatur securus confidens ín fide perfidi scismatici. Venit ín quandam viam cum toto exercitu, que via erat ín circuitu et ín utraque parte rippis prominentibus circumclusa, et antc, unde erat dicta via patentior, indaginibus in pluribus locis fortiter fuerat circumsepta per Vlachos. Rex autem et sui omnes nihil tale quid

10 penitus opinantes in rippis undique Vlachorum multitudo innumerabilis superius discurrendo iacula iacentes super regis exercitum, qui erat in fundo depresse vie, que nec via dici potest, sed quasi navis stricta, ubi propter pressuram cadebant dcxtrarii fortissimi cum militibus circumquaque, quia nec ad rippas utriusque lateris vic propter precipitium ascendere poterant contra Vlachos nec ultra

u procedere, nec fuge locum habebant propter indagines ibi factas, sed erant omnino sicut pisces in gurgustio vel ín rethe comprehensi, cadebant iuvenes et senes, principes et potentes sine delectu. Duravit quippe sic iste miserabilis eventus a sexta 516

feria usque ad secundam feriam. ln quibus diebus collidebantur invicem milites clccti, sicut in cunis moventur et agitantur infantes vel sicut harundines, que vento

20 moventur. Facta est autem ibi strages maxima. el cecidit militum et principum ac nobilium incomputabilis multitudo. Feria VI ín vigília beati Martini et post in sequenti ibi etiam occubuerunt tres prepositi, videlicet magister Andreas prepositus Albensis ecclesie, vir valde venerabilis, vicecancellarius regie maiestatis existens cum sigillo regis perlit, item Michel prepositus de Posega et Nicolaus prepositus de

25 Alba Transsiluana, item Andreas plebanus de Sarw et frater Petrus de ordine predicatorum vir honestus dire mortis poculum acceperunt, quia in cerebra capitum eorum ligneos clavos miserabiliter affixerunt. Quidam etiam sacerdotes, 511

qui erant capellani regis, sunt occisi. Cumanorum denique corruit inestimabilis multitudo. Cadavera enim omnium tam virorum ecclesiasticorum quam laicorum

30 nobilium ín loco certaminis ibidem tempus resurrectionis generalis expectant, nec cari eorum potuerunt suos dilectos propter hostium incursus aliquatenus rehabere.

Tulerunt ergo Walachi multos captivos tam vulneratos quam illesos, et acceperunt plurima arma vestesque preciosas omnium elisorum, pecuniam in auro et argento et vasa preciosa el baltheos multaque marsupia grossorum et ftorenorum ac equos

1 iteravit b: el add. a 3 laborare a: labore b 9 el om. b

11 iacentes b: iacientes a / qui a: que b / eral a: erant b 12 cadebanl Sdl.: cedebant b a

16 gurgustio a: gurgustro b / rethe b: rethi a 17 delectu Bo: delictu b: deliclo a

25 Sarw SRH 1.: Sarub b a 34 marsupia a: marsubia b

151

multos cum sellis et frenis, que omnia portaverunt et tradiderunt ipsi Bazarad wayuode. Rex autem mutaverat armorum suorum insignia, quibus induerat Deseu 518

filium Dionisii, quem putantes esse regem crudeliter occiderunt. Rex vero ipse cum paucis per tuitionem suorum aliquorum fidelium vix evasit. Stabant enim in circuitu

5 eius quasi muri lapidei.magister Donch cum Ladislao filio suo et cum militibus aliis de familia regis et magister Martinus filius Berend, qui omnes ictus gladiorum et sagittarum super se recipiebant velut imbres pluviarum, ut regis vita a mortis impetu servaretur. Cadebant etiam in circuitu exercitus de canina multitudine Walachorum quasi musce, qui perdiderunt suavitatem unguenti, cum Christianum

10 populum ei unctos Christi sacerdotes immisericorditer percusserunt. Quorum Walachorum numerum ibi per Hungaros occisorum subtilis solummodo infemalis compotista collegit. Rex autem cum tali eventu venit ad Temesuar, et sine mora 519

venit deinde ad Wyssegrad. Porro, cum Hungari fortissima et durissima prelia ubique gessissent, istud eisdem accidit, ne propter victoriam frequentem

superbi-15 rent, vel certe post superbiam precedentem corriperentur, ut humilitatem discerent et docerent, quatenus divine dilectionis gratiam per pateme correctionis flagella uberius mererentur, quia illos corrigit deus pater, quos diligit. Anno domini millesimo tricentesimo tricesimo secundo in festo sancti Stephani regis habuit rex filium, quem Stephanum nuncupavit. Anno domini millesimo tricentesimo 520 20 tricesimo tertio egressus est rex de Wyssegrad cum Andrea filio suo puero sex

annorum in mense Julii, et perrexitcum bonacomitiva militum per Zagrabiam ultra mare, ut filium suum per voluntatem summi pontificis domini, scilicet Johannis vice8imi secundi et ad instantiam et petitionem inclitissimi Roberti regis Sicilie regni eiusdem coronaret in regem. ln cuius regis comitiva profecti sunt Chanadinus

25 archiepiscopus Strigoniensis, Andreas episcopus Varadiensis et Jacobus Longobar-dus phisicus, episcopus Chanadiensis et magister Donch supra nominatus et alii nobiles plurimi de regno. Qui rex rediit cum sospitate in mense Marcii et cum 521

sanitate omnium suorum, qui ipsum fuerant comitati, filium autem suum ibidem reliquit non tamen coronatum, sicut optabat, sed sub tutamine et protectione regis

30 Roberti patruelis sui. Qui rex Robertus erat rex regni Sicilie, vir magne scientie et sanctitatis, sed decrepitus iam etate volebat renunciare seculo et regie dignitati, ut contemplationi vacaret, et puer in regnum succederet memoratus. Sed interdum

~ltiori usus consilio noluit descendere de culmine, dum viveret, regie maiestatis, post mortem vero eius recipiat coronam regni puer de iure sibi succedens, quia

2 Deseu b: Deseo a

6 Berend SRH 1.: Bereud b a 9 unguenti Bo: ungenti b a 23 inclilissimi a: regis add. b 27 rex om. a

30 regni om. a

32 puer b: memoratus add. a/ memoratus om. a/ interdum b: tandem a

33 altiori b: saniori a/ descendere om. a/ culinine b: culmini a/ dum ... maiestatis b: regie maiestatis cedere dum viveret sed a

34 vero succedens b: ipsius constituit puerum in regno successorem a

heredem, quem habuit rex Robertus, mortis debito prepropere obedivit. Anno m domini millesimo tricentesimo tricesimo quinto circa festum sancti Martini Johannes rex Bohemorum cum Karolo filio suo el rex Polonorum venerunt ad regem Karolum in Hungariam ad castrum Wyssegrad pro perpetue pacis concordia

5 componenda, quod el factum est. Omni enim die ad prandium regis Bohemorum ex magnificentia regis Hungarie expendebantur duo millia el quingenti pancs el de cibis regalibus copiose, pabulum etiam equis suis per singulos dies viginti quinque garlete. Ad prandium vero regis Polonorum mille et quingenti panes, de cibariis etiam habundanter. De vino autem expense sunt centum et octoginta tunnelle.

10 Remuneravit autem rex Hungarie regem Bohemorum diversis el preciosis clenodiis, 523 videlicet quinquaginta vasis argenteis, duabus pharetris, duobus baltheis et una tabula pro scacis mirabili, duabus sellis inestimabilis precii, uno bicello valente ducentas marcas argenti el una concha margaritharum mirabili opere composita.

Item quia rex Polonie erat regi Bohemorum censualis, et quia rex Hungarie Karolus 1s habebat sororem regis Polonie in uxorem, dedit ei rex Hungarie idem Karolus ad redimendum eum regem de solutione censuali regi Bohemorum quingentas marcas auri purissimi, el ibi ordinatum est, ut quemquam ipsorum regum vet regna eorum hostis invaderet aliquis, ceteri debeant in sui adiutorium et iuvamen festinare. Et istud fuit confirmatum inter eos cum magno federe iuramenti.

20

25

(125.)

Incidentia

Anno domini millesimo tricentesimo tricesimo octavo circa festum apostolorum Petri el Pauli dominus Lochka dux Rutenorum venit in Wyssegrad cum electo populo militum suorum ad regem Karolum Hungarie promittens ei omnis amicitie incrementum.

(126.)

Incidentia

Anno domini millesimo tricentesimo tricesimo nono Kazmyrus rex Polonie in mense Iulii venit in Wyssegrad ad Karolum regem [cum episcopis] Hungarie cum episcopis et baronibus regni sui, et de consensu et voluntate omnium illorum regnum Polonie libere resignavit domino Lodowico filio regis Karoli, filio sororis

30 sue eo, quod non haberet filium, et ad hoc confecerunt evidens instrumentum.

1 heredem: pro heres

2 millesimo tricentesimo b: M CCC a 3 Johannes b: Johannis a

16 cum b: eundem a 18 aliquis om. a

21 millesimo tricentesimo b: M CCC a 26 millesimo tricentesimo b: M CCC a

153

524

525

(127.)

Incidentia

Anno domini millesimo tricentesimo quadragesimo tribus annis subsequentibus, videlicet quadragesimo primo et quadragesimo secundo infinita multitudo locustarum ingressa est per Synniam in omnem partem regni Hungarie tralisiens

5 tunnatim volitando et gradiendo in terra, super omnia virentia in arboribus segetibusque ac graminibus potestatem accipiens preter folia vinearum. Post triennium autem in circumiacentia regna, scilicet Polonie, Bohemie et Austrie recedentes se diviserunt usque ad Italiam et Frantiam, et sic morte perierunt.

(128.)

In document J . CHRONICA HUNGARORUM (Pldal 152-156)