• Nem Talált Eredményt

De nuptiis marchionis Sigismundi et de introitu Karoli in Budensem civitatem

In document J . CHRONICA HUNGARORUM (Pldal 196-200)

Cum hec erga Karolum regem aguntur, cesareus natus rumoribus novitatum propulsatus fide pariter et thoro prius condictas nuptias firmavit. Hic enim rege Lodowico superstite, ut in futurum regnaturus Hungarico informaretur idiomate, simulque et mores hominum acciperet, per parentes domo de imperiali regine in

671

1 s aulam translatus erat. Ne igitur insidiis advenientis tyranni connexique illi furia populi circumveniretur, deserta coniuge patrios ad fines fugit. Harum nuptiarum dum fama ad Karolum delata est, spem eius res secundas aspicientem magna in parte minuit. Cesarem enim nati preiuditio excitari etin suas res vim et arma inferre 672 cogitabat. Nec reginas callida Karoli latebant machinamenta. Quapropter

20 novarum velut inscie rerum nuncium ad eum mittunt, et utrum hospes an hostis veniat, sciscitantur. llle pectoreum nephas falsa grate pietatis imagine velare conatus, nuncio ita respondit: lllas, quas quondam ob genitoris nostri nequiter perempti amorem rex Lodowicus, cuius merita nostris semper vigilant in visceribus, in amplo censu viribusque magnis exegit, penas haud ingrato animo reminiscimur.

2s Stimulo preterea charitatis fraterne et dilectionis intime, quam erga sororem nostram pleno clementie pectore gerimus, ad id pungimur, ut regnum eius guerra fractum, sicut ad nos delatum est, [ut] componeremus, discordes regni nobiles uniremus, et pacatam plebem sorori redderemus. Nostri adventus causa hec est. Iste 673 reginarum nuncius Karoli spem propter nuptias Sigismundi colapsam reedificavit.

Jo Nam intimata arbitratus reginas credere et occasione ficta, quam se gloriabatur adinvenisse, motus iter concitum versus Budam vertit. Regine autem, licet regia intimata non credant, vera tamcn esse fronte velata testibus coram se credere simulabant, venientemque innumeris stipatum iniquis regnicolis hostem cum vi

3 subordinalos a: subomalos b 13 idiomale Bo: ideomale b a 14 de om. a/ regine a: regina b 26 noslram a: voslrdm b 33 simulabanl Bo: similabant b a

repellere non posse vident, illum ad facinus optatum sponte tutius admittere putant.

Quadam enim regine fidutia, que rebus in adversis humanas iux.ta sortes sepe pendere solet, capte ultricem sibi fortunam interdum reverti cogitabant. Quare propinquanti Karolo graves deglutientes dolores in curru deaurato pompaque

5 procerum se comitantium superba ambe regine occurrunt, eumque accipientes secum intra civitatem veniunt. Et licet per reginas petatur, non tamen, ut eo amplius 6 1 4

iniquitatem contegeret, castrum intrare voluit, sed reprehensionis cavens a crimine omnino, donec aptius ad sui voti complementum sibi tempus preberetur, a regalibus tectis abstinuit. Cum igitur hospitium subintrassent, et Karolus inter

10 reginas medius sederet, senior regina ad regem Karolum ita verba fecit: Charissime fili, dulcis est tua humanitas magna gratuitatis pietate referta, qui quondam regis Lodowici antiqua tuo defers in pectore beneficia, nec oblitus sanguinis tui, regnum pariter reginamque el natos linquens Hungaricos tumultus sedare et nostros levare labores tantis de terris venisti. Nos tante mercedi ac laudibus altis sufficimus 675

15 minime, attamen omnipotens tibi pro nobis talia penset. Circa hec simul et tacita suspiria sequuntur. Ille modesta circumspectione intuitu subducto ad regine verba ita respondit: Parens veneranda, vivax. quousque spiritus nostros arthus diriget, ingentia magnanimi regis Lodowici merita semper cordi nostro herebunt. Post hec regine ingrato hospiti valedicto regalia, unde ex.ierant, intraverunt ad palatia,

20 abinceps novas a Karolo circa se res geri spectantes.

<

192.)

De ingressu Karoli regis in castrum Budense et de luctu reginarum

Rex. Karolus cum undique procerum chatervis se late stipari garulamque gentem sibi favere et reginas contumeliis palam afficere conspicit, calliditatis arte quoddam

25 gubernatoris sibi nomen usurpat, et nomine sub hoc castrum regale ingreditur.

Pestiferi autem Karoli regis complices humiles regnicolas simul et popularis conditionis plebem masculei nomine regis ludentes aiebant: Hoc regnum affatim sanguine nostro respersum, edes igne late vastatas vidimus, igitur proprie non tantum publice rei, quantum nos movit profectus, desiderium in hunc Karolum, qui

lo de regum nostrorum prosapia derivatus est, nostrum deftectere refugium.

676

Tantarum rerum pondus nostris humeris, fidem ad vos habentes, levare 677 presumpsimus id, quod nobis placet, et vobis piacere sperantes. ln quantum autem tante sarcine sub gravitate deficeremus, illud vestro iuvamine suppleretur. Scitis etenim res nostras intestinis cladibus fractas, ad quas componendas et regnum ab

2 que a: quem b 6 civitatem b: curitatem • 23 stipari a: stipare b

197

extrinsecis incursibus ille magis quam femina tueri idoneus est. Hec illi affatim dicebant. Quapropter plebs ipsa seducta velut sibi ipsi congratulans loquebatur:

Quo dum femineo prememur iugo? Rex, qui femina dicitur, periculi est. Hunc Karolum omnipotens ab alto nobis dedit, hunc marem volumus esse regem. His 678

s proterva gens latratibus aha urbis palatia pulsabat, nec minus talibus reginarum aures ingratis rumoribus inficiebat. Quare regine formidine non modica attonite contremescentes regno pariter et vita spoliari timebant. lgitur regina senior eductis imo de pectore suspiriis in hanc vocem prorupit: Ha. quoniam ingrata reminiscen-tia erga nos ducitur Hungaria, oblita ingenreminiscen-tia quondam regis Lodowici merita, eius in natam impia retributione utitur. Simulque tum has tum alias multas post querelas prodeuntibus e luminibus lachrymis pallida ora rigat. Rex vero Karolus vulgi favore superbus Hungaricas habenas avidus invadit, et velut pacem facturus sub astu colloquium edicens nobiles universos ad castrum convocat, portasque castri Latino presidio firmal. Nec abest facunde suggestioni in plebe locus, cum 679 1 s fautoribus regis suadentibus preter paucos fideles totus vulgus corruptus

H ungarica illi sceptra tradere spoponJit, et ipsi fideles assensere metu. Quamobrem rcginas tanto fervcnte ciiscriminc accr nuncius impia iussa deferens agressus est his vcrbis: Dc principatu. in quo hucusque deo et nobis volentibus gloriabamini, contcntc cstotc. amplius pacato animo coronc pariter ct rcgimini cedite. Nolumus

20 abhinc. ut femina nobis imperet. Nec iure debetur vobis regnum, fcminc estis, quas nunquam Hungaria prcter vos nomine regio venerata est. Neque vestra sagacitas, ut tanti regni dirigat habenas, sufficit. Hec res virum decet. Etcnim hac tempestate in gerendis rebus regni arduis, quantum sensus simul et manus sexus fragilis valcant, temptastis. Hec. que dixi, omnium voluntas est. Utile est igitur

2s communitatis cedere voluntati, potissimc illi, que in aliud converti nequit. Regine 680

ad hec verba levitate muliebri mote sensu paritcr et viribus deficiunt, et letali saucie formidine, ut non cadant, vix se continent. Matre quoque subticente filia lachrymas simul et hec verba fundit: Diadema paternum mihi iure datum refutare nolo, attamen vestre voluntatis quod est, eadem, qua incepistis, via agite, contradicere

Jo enim tante cohorti non feminee est potestatis, nec aliud, nisi ut me genitricemque meam ob merita quondam genitoris mei, si que memoria sunt apud vos digna.

servetis a morte, meque, ut Hungariam linquens ad expulsum vadam maritum, dimittite, quicquam rogo. Mater vero dc filie relatione minime contenta nuncio ita 681

dixit: Fili charissime, gravi in nos novitate uteris. Quod tibi ita cito, ut velles,

3 Rex a: Grex b

12 Hungaricas a: Hungaricarum b / habenas a: rex add. b 13 edicens a: edicem b

14 presidio om. a/ suggestioni a: suggessioni b 19 regimini b: regimivi a

24 temptastis a: tempestatis b 30 cohorti Bo: coorthi b a / est om. b 33 dimittite b: dimitte a

responderemus, defectus muliebris rationis non exigit. Vade, et dicito illis, qui te ad nos destinarunt, quoniam, que tibi commissa fuere, executus es. Karolum enim regem, de cuius rebus agitur, et nos eadem servant palatia, ad quem ea, que dicture sumus, personaliter deferemus. Recedente nuncio regine ·in gemitus, quos eo

5 presente vix tenebant, dissolvuntur, mutuosque ruentes in amplexus in multarum effusione lachrymarum ftetibus insistunt. Utque vicissim loquantur, aut novas recentis doloris exprobrent querelas, singultibus pectora suffocantibus non admittuntur. Nec minus domicelle, quas reginale claudebat atrium, tum gemitibus tum lachrymis i-nsudabant. Tandem multos post merores regina senior subticente

682

10 filia ita verba fecit: 0 viduarum orphanorumque tutor omnipotens, cur tue oblivisceris iusticie, quare ab alto ingratum vindictam differs in predonem? Qui miserandas sui sanguinis f eminas ut matrem et sororem culmine sacro venerandas soliis ab altis depellere et sceptro iure dato spoliare festinat pariter. Et his dictis nondum tersas ftuentes e luminibus lachrymas dupplicat. Et rursus post multarum 683

u genas inundantium flumina lachrymarum muliebris furoris sedato impetu natam assiduis vacantem fletibus alloquitur ita: Grata mihi, inquit, filia, iam tuum perfidus iste predo totis viribus regnum tenet, el prospero eventu tumescens palam diadema poscit, nostrumque innoxium minatur fundere cruorem. Ne igitur vulgus novo lusus principe repenti concitus ira semel ad regalia tecta ruat, et nos alterno

20 madefacte sanguine simul regno vitaque spoliemur, res metu plenas linquentes venientibus potius cedamus malis! Hungarici enim furor vulgi spumantis apri rabiem ac potentem pelagi sevitiam interdum transcendere solet, nec honor, neque sexus maiestatisque vel meritorum respectus nobis veniam prestabunt. Gens enim ista humili cervicis sub imagine superbum defert caput, eapropter tanto in

25 discrimine nostras qualitercumque tribulatas animas servare sufficit. Ad perdita regna alta obsecundante fortuna, si vita fuerit comes, redire potest, iusticia enim dei inultum non pretermittit quemquam. Ad hec filia rauca pariter et confusa voce ita respondit: Heu mihi, chara parens, regali genita de gremiÓ, fastigiis iam venerata patemis iamque etatem agens adultam, quam aliena cognoscere tecta et quam

lo sceptro vita magis peropto privari. Tunc iterum regina senior geminata emittens suspiria ad filiam ait: Regna, potestates et opes non veniunt cuiquam ad libitum,

6114

hec arridens fortuna ministrat. Exilium, vincula, paupertas, luctus et mortis 685 innwnere species humane sortis sunt dotes. Sors igitur omnipotens, que nobis prestat, equo toleremus animo interim, donec ad nos eadem, a qua non despero,

ls alta fortuna revertatur. Et his dictis veste simul lachrymantia lumina siccans Karolum regem petit, eumque iocundo sermone orsa est: Hungariam, inquit,

1 Vade a: Vale b

7 exprobrent a: exprobrarunt b 8 domicelle a: dominicelle b 14 nondum a: nundum b 26 redire b: rediri a

33 innumere Bo: imminere b a

199

superbam et gentem effrenam feminea nequit regere manus, tuorum regna cape progenitorum, in te sceptra cadunt, tuis rebus ea, qua duceris, libidine utere. Recens regine ad Karolum facta relatio extemplo in civitatem delata est, et, quod nata Lodowici regis sponte cessisset corone, falsa plateas per omnes fama resonabat.

(193.)

In document J . CHRONICA HUNGARORUM (Pldal 196-200)