• Nem Talált Eredményt

De dolositate regis bellisque duobus ducum contra regem et de victoriis eorundem

In document J . CHRONICA HUNGARORUM (Pldal 105-111)

Post hec itaque misit rex ad utrumque ducem, ut ambo simul ad regem venirent, et cum exercitu super Niis castrum Grecorum proficiscerentur. Rex enim dolose intendebat eos perdere, ut, si ambos improvisos capere posset, de cetero securus fuisset. Duces autem insidias regis perquirentes aut percipientes sibi caute

354

15 consuluerunt. Ladislaus cum medietate exercitus in partibus Niir remansit. Geysa vero cum rege profectus est, nec ausi sunt quidquam molestie ei inferre, quia Ladislaum in manu valida fratris ultorem fore non dubitabant. Interea viri de Niis 3H

multum in auro et argento et preciosis palliis regi et duci habundanter obtulerunt, deinde revertentes ab urbe Keue rex et dux ad invicem sunt divisi. Ladislaus autem

20 consilio fratris sui de civitate Byhor ivit in Rusciam querere auxilium amicorum suorum, ut contra machinamenta regis sese premuniret. Iam enim omnibus innotuerat iniuria et discordia regis et ducum. Post hec collectis exercitibus, nunciis frequenter missis tandem rex et dux venerunt Strigonium, ibique ex condicto utrique eorum tantum cum octo hominibus ipter episcopos et principes

navigave-25 runt in insulam civitati proximam ad colloquendum, ubi diu semet ipsos incusantes et excusantes tandem roborato federe pacis Geysa rediit in ducatum. Rex autem 356

1 sibi a: de levi posset add. b / vendicaret a: vendicare b 3 hoc om. a

4 vos a: nos b

S tragefactus b: infectus •

7 debellandi a: bellandi b / simulata a: similata b 14 perquirenles aut om. a

1 S consuluerunt a: consulerunl b 18 multum a: multam b 19 Keue SRH 1.: Kene b a 22 nunciis a: nuncciis b 23 condicto Sch: conducto b •

103

venit in Albam. Post hec misit rex ad Geysam ducem Vid deo detestabilem et Ernei mansuetum, quos Geysa fecit caute custodiri pre timore traditionis Vid. Misit etiam dux ad regem episcopum Waradiensem et nequam Vatha, quos et rex fecit similiter custodiri. Rex autem de villa Megyer ivit versus ftumen Rapcha in ocursum trium

5 ducum Theutonicorum, quos in auxilium sibi contra ducem Geysam expectabat.

Quia vero dux nec fratrem suum presentem habebat nec amicorum auxilium, misit Videt Ernei ad regem data treuga a festo sancti Martini usque ad festum sancti Georgii, quo audito rex remisit Vatham et episcopum Waradiensem. Porro eo 157 tempore rex natale celebravit in loco, qui dicitur Geminum Castellum. Deinde venit

10 Zalam, ubi Marcharth dux Theutonicorum et Vid instigaverunt regem, ut ducem debellaret. Suggerebat enim Vid regi hoc et huiuscemodi: Ecce nunc facile potes et indubitanter ducem devincere, quia destitutus est omni auxilio, et, si distuleris eum aggredi usque ad datas inducias, erit spes evadendi. Cunque rex Salomon venisset ad Zegzard, et castra metatus esset super locum Kestelci, venit audire vesperas in

1 5 monasterio sancti Salvatoris, post vesperas vero in monasterio Vid et alii consuluerunt regi dicentes: Domine, noveris, quod Ladislaus in Rusciam ivit et

Lampertus in Poloniam conducere exercitum fratri eorum duci Geyse. Sepe 15e consuluimus tibi et nunc, veniamus super ducem, qui venatur in lngwam, noctis in silentio impetum faciamus super eum, capiamus eum, et oculos eius eruamus, et

20 cum Ladislaus et Lampertus venerint, vel exercitum secum duxerint, contra nos stare non possint. Et cum hec audierint, etiam regnum intrare non audebunt, et potestis facere, quia omnes consiliarii sui tibi fideles sunt, et ducatum mihi dabis, et ita confirmabis coronam tuam. Rex autem hoc audito promisit se cogitaturum usque ad matutinas, et placuit consilium ante oculos eius. Abbas autem eiusdem

25 loci nomine Villermus Latinus, qui erat in abscondito loco clausus quasi deum precans in monasterio, audivit consilium, quando factum est. Qui statim nuncium 159 misit ad ducem et litteras, ut sibi de rege caveret. Cum autem nuncius ad ducem venisset, erant ibi iniqui consiliarii et ipsius ducis traditores, Petrud scilicet, Zounuk et Bykas, qui dixerunt: Domine dux, ne timeas, quoniam abbas ebriosus est, et in

10 ebrietate sua ad vos nuncium misit, et nescit, quid loquatur. Hoc autem dicebant,

1 rex om. b / Geysam a: Heysam b / ducem a: rex add. b 2 custodiri a: custodire b

4 custodiri a: custodire b / ocursum b: cursum • 7 treuga b: trauga a

8 remisit a: misit b 14 metatus a: mecatus b 18 veniamus a: veniatis b 19 eius a: eins b

25 Villermus SRH 1.: Villerinus b a

26 quando b: quod a / nuncium a: nunccium b 27 nuncius a: nunccius b

30 nuncium a: nunccium b

quia volebant tradere ducem in manus Salomonis. Dux autem in illis confidens ibidem, scilicet in lngwam venabatur, sed fratrem suum Ladislaum misit in Bohemiam, quia iam tunc reversus erat de Ruscia sine subsidio, ut rogaret Othonem ducem Bohemorum, ut ipsis in necessitate positis auxiliaretur. ln eodem

5 mane, quando rex se cogitaturum statuerat, cum venisset ad matutinas, abbas idem abscondit se in monasterio, ut audiret consilium eo, quod fidelis erat duci, quia filius fundatoris ecclesie sue fuerat. Cantatis igitur matutinis cum omnes exivissent, rex et Vid ibidem remanserunt, et tale consilium statuerunt, sicut Vid regi facere laudaverat. Hoc autem predictus abbas audierat, monachalem statim deponens

10 habitum et laicalem induens gladiumque accingens ascendit equum, et venit citissime ad ducem, quem mane dormientem invenit, et excitavit eum dicens ei:

360

Fuge dux, et. si non fugeris, statim milites Salomonis ad capiendum te appropinquant. Dux vero collecto exercitu suo voluit, ut citissime iret in partes Bohemie pro fratre suo Ladislao, sed rex obviam ei veniebat. Regebat autem Vid sic 361

15 regem sicut magister discipulum, eratque sibi de iure, sine omni iure subditus, quod cavendum est omnibus hominibus, sed maxime regibus. Lactatusque est pessimo Vid perfidi consilio, movit exercitum super ducem. Dux vero cum exercitu suo obviavit regi in Kemey. Principes autem ducis immo traditores miserunt clanculo nuncios ad regem dicentes, quod, si rex eos in dignitatibus teneret, et in gratiam

20 susciperet, ipsi in bello relicto duce ad regem confluerent. Rex autem certificavit eos super hoc prestito iuramento, et securus tunc transivit Tysciam glaciatam super ducem. Cumque appropinquassent ad prelium, rex apud ecclesiam filii Nog armavit se, et coadunavit agmina sua ad dimicandum, et impetum fecit super ducem, ac ducem auxilio suorum fraudulenter destitutum superavit. Principes autem Geyse

z5 Petrud el Bykas in ipso prelio cum tribus agminibus castrorum verterunt se ad Salomonem, sicut sibi promiserant. Dux vero Geysa, quamvis maxima parte exercitus sui esset destitutus, non tamen abhorruit uno tantum agmine stipatus contra triginta Salomonis agmina sevissimum prelium committere. Traditores autem fugientes levabant clipeos suos in signum, quod regi dederant,

quemadmo-30 dum ludas traditor, qui dederat signum, ne milites regis eos persequerentur.

Exercitus autem regis ignarus proditionis signi et videns agmina ducis fugere

6 monasterio b: manasterio a 9 monachalem b: -q ue add. a

11 citissime b: cilissima a/ ei om. a 13 Dux b: Duma/ ut om. a/ iret b: ire a 16 Lactatusque est b: est om. a

19 nuncios a: nunccios b 21 prestito a: prescito b 24 Principes b: Prina:ps a 28 sevissimum a: senissimum b 30 dederat a: dedereat b 31 videns Bo: videntes b a

105

362

persecutus est ea usque ad interemptionem ita, quod vix paucissimi ex illis traditoribus mortem evaserunt, et utinam ex eis nullus evasisset, qui dominum suum benefactorem sceleratissime tradiderunt. Omnibus autem militibus suis 363

pereuntibus declinavit dux a bello, transivitque Tysciam in Chotoyd, et Georgium s Nigrum capellanum suum ad fratrem suum Ladislaum transmisit, ut quam citius posset, ad eum festinaret. Juancam vero clericum suum litteratum misit ad Lampertum. Cunque Geysa equitasset usque Vaciam, obviavit fratri suo Ladislao et Othoni duci sororio eorum cum auxilio valido venientibus. Cunque dux Geysa vidisset fratrem suum Ladislaum, pre nimio dolore ftebat, quia bonos et fideles suos

10 amisisset, et de traditoribus conQuerebatur. Ladislaus autem animo fortis fratrem suum confortabat, ne fteret, sed potius omnipotentis dei clementiam exoraret, ut victorem victis subiugaret, quemadmodum forma bellorum est. Rex autem et dux 364

ante Quadragesimam pugnaverant in Kemey quarta feria post dominicam, qua cantatur Exsurge. ln hoc autem bello Opus filius Martini de genere Vecellini, miles

1s gloriosus militem ducis nomine Petrum audacissimum super equum submirteum ceterosque precedentem radiante lorica et deaurata galea perspicuum atque ad conftictum milites provocantem singulari certamine superavit. Nam de agmine Salomonis ad predictum mililem solus Opus super gilvum equum in lorica cucullata evulsus, in modum fulminis iclu lancee rupta lorica Petrum per medium cor

20 lransfixit. ln eodem aulem bello lanlam slragem crebris iclibus gladii sui fecit Opus, quod pre nimia reciprocalione icluum dexlra eius obrigueral, el capulo gladii sui adheserat. Rex aulem Salomon el maxime Theulonici mirabanlur de polenlia el audatia Opus in prelio. Rex vicloriam polilus lransivit Tysciam congelalam in 36s Chotoyd, et descendit in curia filii Petri, ibique audivil Geysam obviasse Ladislao et

is Othoni ducibus cum valida multiludine pugnatorum ad se venienlem. Vid vero detestabilis urgebat regem his verbis: Noviler exercilum eius confecimus, nobiliores occidimus, timorem ei immisimus, el nunc servos congregavil, messores coaduna-vit, et eorum agmine se stipavit. Nihil ergo de eis debemus dubilare, quin eos in momento devorabimus. Bohemicum vero agmen omnibus consodalibus in eis

30 acquiescentibus ego cum Bachiensibus premature morlis periculis afficiam. Erney 166 autem semper pacis amalor cum hoc audivit, ftebal, quem cum Salomon vidissel ftere, dixit: Comes Erney, videlur mihi, quoci lu fidelis sis duci, tanlummodo apud

1 paucissimi b: paucissini a 2 nullus a: millus b

3 sceleratissime a: scelerantissime b 14 Exsurge SRH 1.: Exurge b a 15 submirteum a: submirceum b 17 conftictum a: conftictuum b 18 cucullata Sda: cutullata b a 21 pre Bo: pro b a

23 Rex b: igitur add. a / potitus b: potius a 24 Chotoyd: Thoroyd b a

27 congregavit a: congreganit b 29 in eis b a: meis SRH I.

30 acquiescentibus a: aquiescentibus b

me simulatus mancs. Cui Erney respondit: Nequaquam, domine, sed nollem, quod cum fratribus tuis pugnares, et ut milites interficerent se adinvicem, filius patrem vet pater filium. Deinde Wid comiti dixit Emei: Tu laudas domino pugnare cum fratribus et dicis, quia falcatores et furcantes coadunasset. Vide, quia mille falcantes s quod incidunt, decem milia furcatorum congregare non potuerunt, et absque deo numerare non valebunt. Nobis aptum est pro rege mori, sed esset melius, ut potiori uteremur consilio. Rex ergo in verbis Vyd confidens festinavit cum exercitu suo, et 367 in quarta feria descendit in Rakus, sed et duces Geysa, Ladislaus et Otho ac totus exercitus Hungarorum, qui erat cum eis, descenderunt circa Vaciam. Fuit autem ibi

lO magna silva, et nemo in ea manserat preter unum heremitam nomine Vacz sancte vite, ex cuius nomine dux Geysa illi civitati postea ibi constructe nomen imposuit.

Cum igitur exercitus predictus Salomonem contra se expectaret, duces quodam mane in equis causa consiliandi stabant in loco, ubi modo est capella lapidea beati Petri apostoli, tractantes, qualiter sint pugnaturi, et dum ibi starent, clara die vidit

ls beatus Ladislaus visionem de celo, etait ad Geysam ducem fratrem suum: Vidisti aliquid? Qui respondit: Nihil. Tunc beatus Ladislaus subiunxit: Dum staremus hic 368 in consilio, ecce angelus domini descendit de celo portans coronam auream in manu sua, et impressit capiti tuo. unde certus sum, quod nobis victoria donabitur, et Salomon exul fugiet debellatus extra regnum, regnum vero et corona tibi tradetur a

20 domino. Cui Geysa ait: Si dominus deus fuerit nobiscum, et custodierit nos ab inimicis nostris, et visio hec fuerit adimpleta, edificabo hic in loco isto ecclesiam sacratissime virginis Marie genitricis sue. Hoc dicto castra moverunt, et descenderunt in allodio, quod dicitur Zingota. Mons autem quidam non\ine Moniorod interiacebat exercitu, et lucescente quinta feria volebant preliari, sed

2s densissima obscuritas supervenientis nebule eos impedivit. Nocte vero insequenti dextrarios suos per habenas in manibus tenentes ortum solis prestolabantur. ln 369 diluculo autem sexte ferie rex ordinatis agminibus suis equitavit trans verticem montis Moniorod, et precepit salmariis, ut in latere eiusdem montis remanerent, quatenus hostes videntes turmas illorum non sarcinas, sed in presidio constitutos

Jo esse putarent. Uyd autem dicebat: Statim, ut exercitum nostrum viderint, f ugient.

Sed et duces summo mane suas acies ordinaverunt. Cunque Ladislaus se armaret, in terram se prostravit, et omnipotentis dei clementiam postulavit, et beato Martino votum vovit, ut, si dominus ei victoriam concederet, in eodem loco ecclesiam in honore beati Martini construeret. Quod et factum est. Et in medio siquidem

35 Bihoriensi agmine Ladislao locato ex sinistra parte, Othonem vero ex dextera constituerunt, Geysam vero in Nitriensi agmine in medio collocaverunt, preterea ex utraque parte ter tria agmina quaternatim connectendo conservaverunt. Cunque 310

2 adinvicem b: invicem a 26 dextrarios a: dexterarios b 28 salmariis b: salinariis a 29 sarcinas b: sarcina a 35 vero om. a

107

rex de monte descenderet, exercitus Geyse, quí inferiori loco erat, videbatur elevatior cunctis exercitibus Salomonis. Quo viso dixit Erney ad comitem Vyd:

Mirum est, si agmina ista fugiant a facie nostra, quia Danubium post dorsum eorum non dimisissent, sed puto, quod ipsi proposuerunt vincere sive mori. Dux s autem Ladislaus ante exercitum suum super arduum equum residens gratia exhortandi suos et animandi in girum flexit habenas. Cumque tetigisset veprem lancea, quedam hermellina albissima mirum in modum lancee eius insedit, et super ipsam discurrendo in sinum eius usque devenit. Cum autem commissum esset prelium, comes Vyd et Bachienses in primo ictu a Bohemis miserabiliter sunt

10 prostrati. Ladislaus autem dux commutaverat signa sua cum vexillo ducis Geyse ea 311

intentione, quod Salomon audatius invaderet illud agmen, in quo signa Geyse gestabantur, putans esse agmen Geyse, quem nuper devicerat. Dux autem Ladislaus affectabat custodire fratrem suum Geysam ducem ab insultu Salomonis, et ideo primos impetus belli in se maluit experiri. Rex itaque cum venisset ad agmen

1 s Ladislai, ipso cognito timore eius perterritus precepit signiferis declinare agmina super agmina ducis Geyse. Ladislaus autem videns regem pre timore divertisse a se, ipse primus omnium irruit super agmina regis, cunctique milites sui impetum fecerunt super eum a tergo. Sed ex adverso Geysa dux cum suis acriter invasit eosdem. Milites autem Ladislai agmina Salomonis, tanquam in cortinis· retro

20 respicientia, terribili tinitu gladiorum sauciata in morte concluserunt crudeli. Sed ex 312 traverso milites Geyse pocula dire mortis eisdem propinarunt. Ceduntur Theutoni-ci, fugiunt Latini locumque fuge non inveniunt, et cadunt ante Hungaros ut boves in macello. Rex autem Salomon fere omnibus suis interfectis aufugit, etin Zigetfeu Danubium transiens cum Opus Martini filio venit tandem in Moson ad matrem et

2s uxorem, persecutusque est eum et suos exercitus ducum a mane usque ad vesperam.

ln prefato nanque prelio non solum Theutonici aut Latini ceciderunt, sed maior pars milicie regni Hungarie dicitur corruisse. Duces autem Geysa et Ladislaus triumpho victorie divinitus sublimati super cadavera interfectorum deo ter laudes proclamaverunt. Dux autem Ladislaus, sicut erat semper eximie pietatis, videns tot 373 30 millia interfectorum, quamvis inimici eius fuissent, qui occisi erant, tamen

commota sunt omnia viscera eius super illos, et flevit eos amare scindens sibi genas et capillos planctu magno tanquam mater in funere filiorum. Postea de spoliis eorum constructa est ecclesia de Moniorod. Marcharth vero dux Theutonicorum et Sentepolug dux Bohemorum capti sunt, militibus suis interfectis et ipsis graviter

3s vulneratis. Cunque Ladislaus perambularet gemens in cadaveribus mortuorum, videns cadaver Erney comitis statim de equo prosiliit et ipsum amplexatus est, cui

1 qui: que b: qui in a / loco b: loca a 2 elevatior SRH 1.: elevantior b: elegantior a 4 quod a: ut b / sive a: sine b

21 lr.tverso b: transverso a 23 Zigetfeu: Zigetfen b a 24 cum a: ante b 32 magno b: mogno a 36 cadaver Bo: cadavera b a

flens dicebat: Erney comes, pacis ama tor, doleo super te quasi super fratrem meum, quia cor tuum et consilium tuum pace plenum erat. Quem manu propria levans osculatus est eum, precepitque militibus suis, ut eum Vacie honorifice sepelirent.

Cumque idem Ladislaus ex alia parte ambularet, vidít cadaver Vyd, et ait: Doleo 114 5 super morte tua, quamvis nobis semper inimicus fuisses, utinam vixisses et

conversus fuisses et pacem inter nos firmasses. Sed miror, quia de genere ducum non fuisti, cur ducatum volebas, nec de propagine regum, quare coronam optabas;

video nunc, quia cor, quod ad ducatum anhelabat, lancea perforatum iacet, et caput, quod coronam optabat, gladio scissum est. Sed et ipsum sepelire precepi't.

10 Milites ergo Geyse et Ladislai, qui in bello de consilio Vyd exorto de morte fratrum vel filiorum amaritudine complexi fuerant, statim de equis descenderunt, et pectus cum cultello scindentes ad oculos suos diverterunt, et terram in oculos eius proiicientes dixerunt: Nunquam oculi tui rebus et nobilitate saciati sunt, nunc autem oculos tuos et pectus terra saciet. Dux autem Bohemorum Otho, qui animam

15 suam pro eis posuerat, copiose remuneratus repatriavit. Cunque Salomon venisset 115 ad Moson, videns mater eius flevit super eum, sicut debet super unicum filium suum, qui tantis bonis a deo privatus fuerat, et increpabat dicens: Fili charissime, numquam consilium meum audisti, nec consilium Erney, nec consilium aliorum fidelium tuorum, sed semper acquiescebas consilio Vyd, et ecce destruxisti te et

20 tuos, nonne semper laudavi et dixi, quod sufficit tibi corona Hungarie, et ut dares ducatum in pace fratribus tuis, nunc autem Vyd dux esse non potuit, nec tu amplius coronaberis. Quo audito rex iratus voluit matrem suam in faciem percutere, cuius manum uxor sua retinuit. lam enim cognoverat rex Salomon, quod non auxiliaretur ei dominus in bello, etin eadem nocte collegit se festinanter in Moson et

is Poson, que castra iam pridem muniverat, matrem quoque et uxorem suam, quando in prelium ivit, illic reliquerat. Ob quam causam victus in prelio ob timorem ducum ibi se recepit.

(80.)

Quomodo devicto fugatoque Salomone rege rex Geysa

110

In document J . CHRONICA HUNGARORUM (Pldal 105-111)