• Nem Talált Eredményt

De memorabili et magno Atile regis bello in campis Cathalanicis commisso

In document J . CHRONICA HUNGARORUM (Pldal 42-47)

Rex igitur Atila tantarum superbus imperio nationum tantarumque viribus fretus gentium omnia, que cogitabat, se facile perficere posse arbitratus est. Quare,

20 ut dictum est, in Sicambriam rediens cunctis sui dominii principibus solennem curiam se celebraturum promulgare precepit. Edicto igitur regio magnas circumstantium regionum per partes divulgato et ipsa curia multorum advenarum nobilium adventu tumescente tandem Detricus de Verona, qui prius hostis erat, regis benivolentia pariter et liberalitate auditis cum multis Germanie principibus

2s tanti regis venit in curiam, et non minus ceteris se illi exhibuit gratum et familiarem.

127

Rex vero Atila multa liberalitate illi ceterisque principibus cum illo existentibus 121 respondit. Cum igitur Detricus principem erga se benivolum essc sensit, persuasit illi, ut regiones occidentales Romano imperio subditas invadcret. Aicbat cnim, quod omnium armorum essent destitute presidio, et, si rex illas aggredcretur, non

30 sine magni honoris nominc exinde rediret. Quapropter rcx Atila consilio Detrici ductus ingentem movit tum sue tum extranee gentis expeditionem. Egressus tandem 129

de Sicambria primo Illiricos dicitur invasissc. Deinde omni penc Germania pervagata ac cunctis civitatibus et castris, que occurrebant, subversis intravit tandem in regnum Constantie, ubi rex Sigismundus eiusdem terre princeps circa

35 Basileam magno cum exercitu illi dicitur occurrissc. Quo per regem Atilam cum

3 he a: hee b

13 Quadi Seb: Sgnadi b a 21 se om. a

omni expeditione sua contrito et fugato post hec, dum 1dem rex Sigismundus ad arcendum hostem se viribus imparem vidít, Atile dominio cum omni sua se subdidit gente. Deinde rex Atila secus Renum transeundo Argentinam civitatem munitissi- 1Jo mam, quam Romanorum cesar nullus expugnare potuisse traditur, obsedit s expugnavitque, et cuncta, que in illa erant, dirripuit ac muros illius in multis locis diruere fecit, ut cunctis intrantibus in illam liber et sine difficultate preberetur introitus, edicens nihilominus firmissime, ne illius murus rege ipso vivente quandocunque repararetur, ut non Argentína, sed propter viarum pluralitatem, quas in muro illius fecerat aperire, Straspurg vocari deberet. Deinde amoto exercitu u1

10 Luxonium, Bizantium, Chalom, Masticon, Ligonem, Burgundiam et Lugdunum civitates munitas ac fortes operibusque et viro divites expugnando dirripere ac humo tenus destruere fecit. Tandem per omnes Gallias discurrendo omnia evertebat, nec aliquam civitatem vel castellum aut opidum a manu illius quepiam tutare potuit munitio, sed velut seva quedam tempestas in igne et gladio omnia

u consumpsit. Inter hec ignorabat rex Atila Ethium Romanum patricium cum innumerabilibus occidentalium nationum copiis ad Galliarum subsidium advenis-se. Tertiam ergo partem sui exercitus contra soldanum Mirmammon denominatum u2 principem potentissimum, qui tunc Gallicie dominabatur, destinavit, quos dum soldanus contra se venire persensit, cum esset ad committendum conftictum

20 imparatus, de urbe Sibile fugiens ante illos brachio maris, quod strictum Sibile dicitur, transnatato in Marochiam se recepit. Atila vero Rodano ftumine tenus progrediens el omnia demoliens tandem urbem Aurelianam obsedit, in cuius obsidione patricium predictum contra se armari gentesque conducere audivit. Ne 1JJ igitur Wissegothi, id est Gothi occidentales in Gallis manentes ipsi patricio zs iungerentur, sibique ex hoc hostilis manus gravior fi.eret, timuit. Quamobrem astutia quadam amicum Gothis se simulans ad Theodoricum, illorum regem nuncios destinavit, el se cum illo amicitiam servare velle, tantummodo cum Romanis sibi agere debere intimavit. Ethius vero patrícius in hac re Atila solertior prius regem Theodoricum adortus est, illique antiquas Hunorum inimicitias, quas

Jo in suam gentem in eiusdem de propriis sedibus expulsione intulerant, reducens in memoriam eundem ab Atile amicitia discindens suam contraxit in societatem. Atila 134

autem cogitans, quanto magis differret bellwn, tanto magis inimica manus augmentaretur, quapropter Aureliane civitatis ab obsidione suis copiis remotis, ut hostem minus promtum adoriretur illac, ubi hostis manebat, accellerare festinabat.

3 transeundo a: transiendo b 9 Str.sspurg a: Strospurg b 10 Bizantium Bo: Bizantiam b a 13 quepiam Bo: quippiam b: quepia a 14 quedam a: quidam b

15 Atila a: Atilia b

21 tr.snsnatato Sdi: transnavato b a 25 iungerentur Bo: inugerentur b • 31 discindens a: discidens b 32 bellum a: hello b

41

ln transitu autem, cum quidam heremita vite idonee in montium abruptis repertus et ad Atilam regem adductus, quodque futura predicere sciret, accusatus fuisset, rex Atila illwn humane suscipiens suarum rerum eventum ab illo sciscitatus est. Ille 13s multam post tacitumitatem infesto regi dixit: Maxime princeps, hominem ignarum s divinam cogis exprimere voluntatem. Quid putas in me esse de celestibus, qui vermiculus sum terre? Sed ut a potentia dei mei, quem tu ignoras quemque persequeris, te nihil tenere aut me tibi de fut uris dicere aliquid non posse arbitreris, magis, ut deberem, in lingue ministerio dissolutus ad te hec verba facio. Tandem 136 inquit: Deus omnipotens, qui tantarum gentium regit imperium, hac vice sue

10 austeritatis gladium tuas dedit in manus. Tu enim es ftagellum dei, et tua severitate a sua declinantium iusticia impietatem ipse deus corrigere voluit, recipiet tamen hunc gladium a te, dum voluerit, et illum alteri tradet. Ut autem scias bello cuncta vincere non humanitatis, sed divinitatis esse potentiam, hac vice Romanis prelio inferior eris, non tamen infra tempus tibi prefixum tuis de manibus persecutionis gladius

1s cadet, nec tuum hac vice omnino extinguetur imperium. Stupefactus admodum rex 137 Atila in heremite relatione illum amovens ac sub custodia teneri precipiens universos aruspices et divinatores, quos adinstar paganorum magna futurarum rerum dicendi pro spe secum deferebat, ad se vocari iussit, et illos, si heremite sequerentur iudicia, temptavit. Illi quidem extis pecorum, ut barbarorum erat

20 consuetudinis, prospectis aliarum etiam rerum ad id idonearum scrutiniis diligenter examinatis dicta heremite approbarunt, nihilominus tamen contrarie partis summum ducem in prelio casurum predixerunt. Rex Atila cum omnium principum 13e esset superbissimus, omnia, que predicta erant, in se contingere quam fuge pres_idio se et suum populum salvum efficere preoptavit. Heremita tum contubernia Atile

zs tum munera refugiente per Atilam in pace dimisso, ipse Atila cum cuncta sua expeditione Cathalanicos agros, ubi Romanus congregatus erat exercitus, devenit, munitusque castris curruum falcatorum hostem expectabat, sed cum Ethium patricium multo extranearum nationum presidio gaudere audivit, mox illum tertiam partem sui exercitus contra soldanum misisse penituit. Astutissimus 139

30 princeps adinventa occasione a patricio sub pace fienda inducias pugnandi petebat, non ut terga verteret, sed ut dimissa sui exercitus pars interim ad illum remearet.

Cognovit patrícius regis Atile astutiam et inducias se daturum negavit. Ingenti enim tum Romani exercitus tum vero extranearum nationum armata expeditione

3 humane a: humave b / sciscilatus a: suscitalus b 11 recipiet b: accipiet a

16 relatione b: relationis a

17 aruspices Sch: auruspices b a / quos b: ad add. a 19 barbarorum a: barbororum b

24 preoptavit Bo: peroplavit b a

26 Cathalanicos agros Bo: Cathalanici agri b a 27 Ethium Bo: Ehium b a

gaudebat, antique enim Hungarorum historie cum illo decem reges occidentales cum cuncta illorum potentia fuisse tradunt. Anthoninus vero et Sigilbertus 140

prefatum Gothorum regem, Theodoricum, Burgundiones quoque ac Alanos, Francos cum rege ipsorum Meraueo, Saxones, Ripariolos, Lambriones, Sarmatas,

5 Brittones, Luterianos ac pene omnem populum solis ad occasum manentem Ethio patricio auxilio fuisse, Atilam vero regem cum quingentis millibus de Pannonia egressum extitis5': suis posuere in cronicis. Et quamvis ipse Atila divinationibus predictis admodum turbatus fuerit, tamen quia supremum ducem hostilis exercitus in prelio moriturum predixerant, de interitu Ethii patricii, cum ille totius Romani

10 exercitus esset dux, cogitabat, nam illius necem, cum sibi supra omnes molestus foret, permaxime optabat. Hac ergo intentione Atila etiam cum interitu sui populi 141 bellum committere non formidabat. Convenerunt igitur uterque hostis in campis Cathalanicis, qui in longitudine ducenta et in latitudine septuaginta ad miliaria extendi perhibentur, et dum sibi distarent, levibus usi sunt certaminibus. Tandem

u ventum est ad locum, ubi certamen amplius differri nequibat. Atila vero rex tum be remi te tum divinatorum responsa pre mente f erens de exitu belli dubius occasionem dedit, ut hostem maturo die conveniret, ut, si viri armorumque inferior esset presidio, saltem superveniens nox illi adiutorio fieret. Quapropter advespera- 142 scente iam die omnis multitudo utriusque partis commota est. Concurruntque hinc

20 inde fortissime nationes, bellum inchoatur asperrimum, quale vix ulla narrat historia, clamoribus tubarumque ac timpanorum resonantiis et ensium tinitibus alta resonant aera, multa millia hominum hinc inde prosternuntur, omnisque illa campi planicies cadaveribus adeo repletur, ut necesse esset pugnantibus super occisorum corpora decertare. Tanta ibi hominum equorumque multitudo corruisse 143 25 tantusque sanguis effusus extitisse traditur, ut rivulus exigui momenti medium

certaminis decurrens per campum ex hominum equorumque occisorum cruore tantum inundationis cepisset incrementum, quod cadavera secum traheret peremptorum. Cecidit in hoc prelio rex ille Gothorum, prestantissimus Theodori-cus inter fortissimos hostium cuneos interfectus. Preterea ex utraque parte centum

lo octoginta millia hominum per historicos, qui bello de hoc scripsere, quasi una vocis consonantia in hoc turbine belli perisse traduntur. Et quamvis in chronicis 144 Hungaricis Atilam victorem fuisse ceterosque reges, qui Ethio patricio in subsidium venerant, audita morte regis Theodorici fugisse posuerint, Sigilbertus tamen ac Anthoninus et quasi universa Romanorum opera historiarum Atilam bello

35 inferiorem fuisse narrant. Dicunt enim Sigilbertus et Anthoninus, quod cum diu

2 Sigilbertus b: Sigibertus • 4 Meraueo: Mer'aneo b • 13 Cathalanicis a: Cathalonicis b 15 nequibat a: nequiebat b 22 prosternuntur Bo: prostranlur b • 30 octoginta a: octuaginla b / vocis a: votis b

33 Theodorici a: Theodorice b / Sigilbertus b: Sigibertus • 35 Sigilbertus b: Sigibertus • / cum om. b

43

equo marte hostem inter utrumque pugnatum fuisset, tandem exercitus Atile cessisset, et se plaustrorum inter munimenta continuisset, sequenti vero die Thorismundus, Theodorici regis Gothorum filius, qui cum patre contra Hunos pugnaturus in subsidium patricii venerat, patris mortem Hunorum sanguine

5 vindicare Atileque castra cum suis Gothis expugnare disposuisset. Quod postquam 145 Atile innotuisset, idem dum omnino de victoria iam desperaret, de equitum sellis struem componi iussisset inquiens: Si hostem prevalere videbitis, hanc ipse struem ascendam, vosque ignem supponite, elegi etenim potius a vobis, qui mei estis, cremari quam hostium gladiis interire aut captus, qui rex tantarum sum nationum,

10 in manus Romanorum vet Gothorum devenire et illis ludibrio fieri. Ethius autem patricius Thorismundi voluntatis conscius timebat, ne deleto Atile exercitu ipse Thorismundus victoria superbus illi, cui nunc auxilio est, hostis fieret, armaque in Romanos vertens illos de facili opprimeret, quapropter Thorismundo quasi de rebus sibi necessariis consulens ait: Thorismunde, et patrem vindicare et hostem

15 opprimere, cum ad hec unanimi voto congregati simus, esset optimum, sed cum paterna tuaque obsequia animum meum in hona voluntate tibi annexerunt, vellem tibi de tuis rebus admodum placentibus aliquid persuadere. Scis etenim genitorem 146

tuum iam vita esse functum et te germanum domi habere hominem regnandi peridoneum. Timeo igitur, ne audita morte patris regnum sibi usurpet. Tu quoque,

20 si Hunos aggrederis, qui heri vicisti, cum belli dubius sít exitus, hodie vinci poteris, et post hec fractis viribus domesticum gerere bellum tuo germano impar eris, acerbiusque tibi cum tuis quam cum alienis erit dimicandum. Age igitur et festina, ut potius prevenias, quam preveniaris, Thorismundus quasi salubre et sibi necessarium Ethy amplectens consilium se ita putavit faciendum, quo abeunte

25 residuus Romanus exercitus simul cum auxiliariis dispersus est. Tertia quoque pars 141

exercitus Atile, que huic bello interesse non poterat, ipso vivente Pannoniam redire ausa fuit nunquam, sed ibidem Cathalanicis in oris permansisse et eiusdem terre incolatum recepisse, ipsos autem Hunos, quos rex Atila contra zoldanum destinaverat, preter extraneas nationes sexaginta quinque millia fuisse et horum

Jo quidem capitaneos ipsorum lingua hispanos vocatos extitisse et exinde Hispaniam nomen accepisse tradunt.

1 marte a: mortc b

6 innotuissct b: intonuissct a 10 devcnirc a: de vcmcre b 20 vinci a: vici b

22 acerbiusque a: accrbuisquc b 24 se om. a

211 ipsos Hunos a: ipsi autem Huni b

(18.)

Quomodo Atila rex ftagellum dei se vocari iussit,

In document J . CHRONICA HUNGARORUM (Pldal 42-47)