• Nem Talált Eredményt

PARS PRIMA

In document A KADÉMIAI D OKTORI É RTEKEZÉS (Pldal 113-200)

Series vocum, quae nondum in nostro Lexico continentur

A

ablutivus, -a, -umquo quis potest ablui – lemosó:

Alia causa est, quod aqua racione humiditatis sue habet vim ablutivam maiorem, quam alii liquores:Serm.Quinqu.27 (p.71).

abnavigo, -arenavi avehi, navem solvere – elhajózik:

Philostratus ... scribit ... mercatorem ab eo (sc. Achille) non sine multa pecunia dimissum neque adhuc stadium abnavigantem puelle ululatus audivisse immaniter ab Achille discerpte:

BONF. I,1,159. Saraceni audito Germanorum adventu corrasa undique preda in Africam abnavigarunt: BONF. I,10,298;(locus allatus s.v. 'corrado').

abnepos, -otis m. stricto sensu: nepos nepotis; latiore sensu: proles longinqua – ükunoka v.

távoli leszármazott:

Senatus populusque Venetus ... te divi Ladislai nepotem et alumnum et sanctissimi regis Stephani abnepotem esse acceperunt: BONF. II,5,185. Ipse rex est ... Casimiri regis filius, ...

Wladislai Ungarie Polonieque regis nepos, pronepos ... Lithvanie ducis, indomitorum denique Sarmatie principum abnepos: BONF. IV,9,60. Wladislaus iure suo regnum hoc sibi postulabit.

Etenim ... Alberti Sigismundique pronepos abneposque: BONF. IV,9,56. Quippe qui Casimiri regis filius, Wladislai Ungarie Polonieque regis nepos, pronepos Wladislai Litvanie ducis, indomitorum denique Sarmacie principum abnepos:Udis p.478.

aborsus, -usm. abortus – vetélés:

Si quis genuerit filios ultra divitiarum sufficientiam, antequam sentiatur vita, fiat aborsus (dicit Aristoteles): Bárczi p.72 (OD 62.A); cf. ALMA 1995 p.43.

abripio, -ereauferre, rapere – elvesz, elrabol:

In questionem abrepte mulieres metu tormentorum adacte totam facinoris indignissimi seriem confitentur: BONF. IV,4,67. Qui loculum argenteum ... e templo abripuissent: BONF. V,3,25.

Laurentius ... confessus est ... se id unum maxime deliquisse, quod ... se a pessimis hominum perditorum consiliis, quasi quodam fluctu longe a vero equoque abripi passus sit: BONF.

V,5,31. Qui cum unum alterumqve abreptum subito inspectantibus ceteris obtruncasset, reliquos omnes facile instantis supplicii terrore continuit: BONF. V,5,107.

abrogatio, -onis f. actus abrogandi, abolitio – eltörlés, megszüntetés:

Cum Andreas cum Leventa fratre in Ungariam rediit, regnandi cupiditate tractus efflagitantibus Ungaris Christianorum interitum ac fidei sacrosancte abrogationem permisit:

BONF. II,3,101. Quare ... pax cum Turcis inita abrogatur et malis ... auspiciis antiquatur, quandoquidem sine auctorum abrogationis exitio numina, quecunque pacis ac fidei iura tuentur, id fieri noluere: BONF. III,6,169.

abscessus, -us m.(abcessus)actus abeundi - távozás:

Umbra erit non brevior, sed penitus nulla per abcessum mortalitatis. Apo.XXI.: „Mors ultra

non erit”:Serm.Quinqu.145 (p.304).

absintheus, -a, -um(de vino:) absinthio medicatus – ürmös (bor):

Vasa vini VII. Unum habet defectum ’elewaraz’. Vinum absinteum in parvo vasculo I. Farina in certa quantitate. Fruges siliginis cub. XLVIIII.:1494 Dl 26076 fol. 4r;cf. Lex.Hung.p.180;

cf. s.v. ’absinthium’; Stirling,Lex.herb.I p.6-8.

absinthiaticus, -a, -umproprietates absinthii habens - abszint-, ürmös:

Secundo, quia ipsa (sc. contritio) est quasi confectio amara absinthiatica, de quo Dyascorides dicit, quod confectio facta arte apothecariorum de absinthio cum zucaro valet precipue ad quatuor. Primo epati et interioribus visceribus subvenit. Secundo stomachum confortat etc.:

PELB.TEM.Quadr. XVI,S (p.C,6v).

absinthio, -areabsinthio medicare – ürömmel elegyít:

Quatenus nullus vicariorum ... vinum absintiatum, coctum aut quibusvis herbis seu aliis speciebus condiri faceret: GREG.GYÖNGY.Constit. p.125 (Rubr. LXXII).

absolutorius, -a, -umquod absolvit, liberat – felmentő, mentesítő:

Extunc … rex de eo sit contentus et ei quietanciam absolutoriam de omnibus prestet: 1491 Katona,,Hist.crit. XVII p.208.

absterreo, -ereterrore retinere, deterrere – elrettent, elrémít:

Demisse barbe intonsique crines ... feroces torvosque aspectus augent tantumque terroris adiiciunt, ut solo obtutu nedum congressu perhumanos hostes absterreant: BONF. I,3,101.

Othocarus Rodulphi copias vereri cepit et Ungarica bello multo magis auxilia absterrebant:

BONF. II,8,413. Senatui primo placuit absterrendorum aliorum causa ... hanc in Saxones expeditionem suscipi: BONF. II,10,22. Ut uno eodemque tempore sui principis indignum fatum ulcisceretur et hoc severitatis exemplo ceterorum audaciam a diris sceleribus absterreret: BONF. II,10,150. Tali exemplo alii perfidia absterriti, ceteri omnes passim Ungaro paruere: BONF. II,10,223. Mos ei fuit ... nullam otii potestatem hosti facere, absterrere audacia et perpetuo defatigare bello: BONF. II,10,479. Caput eius Budam mittitur, manus ac pedes absterrendi gratia ad varias Pannonie urbes evecti (sc. Feliciani): BONF.

II,9,265. Rumor ... increbuit. ... Hac fama Emericus oculo saucius multo gravius angi et absterreri, regi consulere, ut ... castra amoveat: BONF. IV,1,34. Ubi in ripa constitere, tormentis primum crepitantibus hostes ab instituto opere amovere occipiunt iisdem quoque machinis illi inhibentes absterrent: BONF. IV,2,248. Rex, ... ut alios a crimine lese maiestatis absterreat, ab archiepiscopo ... facit initium: BONF. IV,3,89.cf. etiam II,9,251 II,10,469.

abstersio, -onis f. actus abstergendi – le- v. eltörlés:

Et ponit triplicem paciendi utilitatem. Prima est culparum abstersio: Serm.Quinqu. 120 (p.254).

abstractus, -a, -umcogitationi subiecta – elvont:

Omnes etiam spiritus vitales et substantie abstracte et concrete eorum desolationi et confusioni arridere videntur: GEORG.HUNG. p.344.

acansia, -ae f. (akansia) miles Turcicus levis armaturae – könnyűfegyverzetű török katona, akindzsi:

Nec caesarea m[aiestas] per se ibit contra nostros Christianos et nostrae religionis homines, nec exercitum suum mittet per terras et dominia regiae m[aiestatis] aut akansias, sive

incursiones vel etiam commeatores, vulgo thetas, sine voluntate et licentia regiae m[aiestatis]

mittere vult:1496Katona,Hist.crit. XVIII p.47.

acceleriuslege ardentius (ardencius):

Quam meus animus sanitatem meorum parentum vere non diligentius, neque accelerius (sic.

ed., recte orig. [Dl 80907]: ardencius) audire desiderat, quam vestram:1448 TSz 1929 p.125.

acceptus, -a, -um(comp.) gratus – kedves:

Cum nichil in terris sit aut fiat Deo accepcius vel nature humane accommodacius, quam conmuni patrie universorumque hominum cetui quam optime quamque studiosissime consulere:1505 Tudománytár 1839 (VI) p.65.

acclavatio, -onis f. actus clavis configendi – odaszegezés:

Silindria, tignus (sic), claviculi ferrei, ferrei tam silindriorum, quam tignuum (sic) pro aclavatione pertinentes:1446Végh,,Budap.254 = Dl 13972.

accolatus, -us m. actus habitandi v. vivendiin aliquo loco – lakás, élés vhol.:

Cornelius Alexander eam gentem coniectura nominis Grecam fuisse affirmat, utpote cui a montium accolatu nomen est inditum: BONF. I,6,186.

accordo, -areconcordare – egyetért:

Illi quidem nomine suorum principalium modo subsequenti accordassent, contraxissent et fassi fuissent, quodetc.: 1510/XVI Dl 22013.

accumulatus, -a, -umcoacervatus – halmozott:

Si quando nos nostramque patriam laudum insigniori virtute accumulatiorem splendidioremque aspicerem:1514 Anal.novap.38.

accusatorius, -a, -umqui accusat – vádló:

Ut nos … verbis accusatoriis nonnullorum … aures praeberemus … creditivas: 1385 CD Hung. X/1 p.221.

acerbeadv. atrociter, dure – ádázul, keményen:

Iordanis ... Atilam refert ... ad Marcianum imperatorem legatos continuo misisse per eosque acerbissime postulasse, quodetc.:BONF. I,7,78.

acerbiusculeadv. indignanter, irate – haragosan:

Atila ... hec procerum consilia a defatigatis potius assiduo bello animis, quam e sano iudicio promanare arbitrabatur, quare pusillanimitatis et ignavie acerbiuscule increpuit: BONF.

I,6,272.

acervatio, -onis f.(acervacio)actus aliquid in acervum accumulandi – fölhalmozás:

Quod regii et nostri homines ... versus meridiem progrediendo pervenissent ad unam metam terream parvo tumore apparentem, ... quam metam evidenti et alciori acervacione renovassent:

1382Dreska,Pannonh. I p.272.

achanzia, -ae m. miles Turcus levis armaturae (v. forsan manipulus talium militum) ---akindzsi, könnyű fegyverzetű török harcos (v. ilyenek csapata):

Unus Turchus … aufugit de Bosna, qui dicit veraciter exercitus (ed.: ’így’ i.e. sic) Turchorum valde magnum congregari, nisi adhuc expectant ex curia achanzias, qui debent de supra

venire:1524 CD Hung.adn. I p.290.

activeadv. gram.: modo activo v. agentis – cselekvőn:

De hiis dicit: Dilectus meus id est Christus, qui dicitur dilectus active et passive, quia diligit et diligitur:Serm.Quinqu.185 (p.380).

activitas, -atis f. exercitatio – gyakorlás:

Sicut habentes eterna bona quieverunt activitate desiderandi, ut amplius nichil velint:

Serm.Quinqu.17 (p.54).

actualitas, -atis f. actio v. operatio voluntaria – szándékos cselekvés:

Et ipse est in plena actualitate et vigore nichil habens admixtum de possibilitate, ideo dicitur vivere perfectissime:Serm.Quinqu.68 (p.149).

adamatus, -a, -umcarus, dilectus – szeretett, kedves:

Sagaces et honeste providitatis viri, amici nostri adamati: 1436 Mon.Budapest III/2 p.275; cf.

’adamo’.

Adamita, -aem. haeresis quaedam eorum, qui se omnes Adam vocaverunt – adamita eretnek:

Longe superiore absurdior heresis emersit, que Adamitarum dicta est. Piccardus quidam ...

sectatores nudos incedere iubebat, appellare se Adam: BONF. III,2,397.

ademptio, -onis f. actus adimendi – elvétel:

Procurator … producit infrascriptos positiones et articulos … causas idoneas, legales et sufficientes ademptionis ecclesie eiusdem ab eisdem fratribus continentes: 1518 Erdélyi, Registerp.35.

adfulgurovide affulguro

adhibentia, -ae f. animadversio --- figyelem:

O, quam preclara / doctoris instruencia, / o, Sancti Emericis / felicis discipuli / sitit adhibencia:XIVex. Off.Ger. p.14.

aditio, -onis f. actus adeundi – odamenés:

Et primo, ostendit modum adeundi, secundo, terminum adicionis, tercio, finem sive fructum consequentem ex adicione:Serm.Quinqu.190 (p.389).

adiudicatus, -us m. iudicium, arbitrium – ítélet, döntés:

Quod ... iuxta adiudicationem ... comitis Stephani ... alia omnia, que in eisdem litteris adiudicatoriis seriatim continentur, perficere et suo modo exequi voluissent (sc. homines publici), nichilominus tamen propter absenciam ... notarii regie maiestatis ... preceptis vestre serenitatis operam dare nequivissent, sed adiudicatui eiusdem vestre serenitatis discutere et determinare … ad vestram curiam regiam transmisissent:1425Dreska,Pannonh. II p.177.

adiumentorium, -iin. iuvamen, auxilium – segítség:

Unus alteri sint mutuo adiumentorio (ed.: 'így' i.e. sic) pro meliori expeditione: 1521 M.Sion 1866 p.255.

admurmuratio, -onisf. murmur, actus murmurandi improbans – rosszalló morgás:

Sigismundus Quinqueecclesiensis sponte questura se abdicavit, quam parum secunda

hominum admurmuratione gesserat: BONF. V,5,87.

2. adoleo, -eread adolescentiam pervenire – felserdül:

Bohemi ... legatos ... ad cesarem mittendos esse decernunt, qui ipsum exorent, ut, donec Ladislaus adoleat, tutorio nomine regnum accipiat: BONF. III,4,224; cf. s.v. 'adolesco' et BONF. III,4,216: Quod Ladislaus adolescat Ibid. 231: Quousque Ladislaus adolesceret. Cf.

etiam MWb. I,233,29-38.

adoria, -ae f.(adorea)praemium victoriae – győzelmi díj:

Quod si devictis levis esset adorea cervis, / de bis sex unus non foret iste labor: IAN.PANN.

Eleg. (Ábel) 32,31-32.

adurgenteradv. vehementer – hevesebben:

Tympana cum fistulis multa, quibus equi volucres adurgentius concitantur: BONF. IV,4,29.

adveho, -ereafferre, adducere – odahoz, odaszállít:

Et de talibus animatis simulacris videntur fuisse effigies deorum, quos de Troia Eneas fugiens advexit, qui de loco in locum migrasse feruntur:Serm.Quinqu.107 (p.226).

aequanimis, -equod mutuo animo fit – közös szándékú:

Omnium ... nostrorum ... parili consensu equanimique (var.: unanimique) voluntate adhibitis summeque volentibus, debita maturitate prehabita statuimus irrevocabiliter observandum, quatenusetc.: GREG.GYÖNGY.Constit. p.71. (Rubr. IV).

aeratus, -a, -umaere v. cupro munitus v. coopertus – rezes:

Paulatim … didicit … / … / cuspide nunc saevos, gladio nunc hostibus ictus / inferre, illatis aeratam opponere parmam: IAN.PANN.Paneg. 3,1,126-127.

aeremantia, -ae f. species vaticinationis ex aere – jóslási fajta:

Secunda quidem species superstitionis dicitur aeremantia, id est divinatio facta in aere.

OSU.LASKOGemma fidei37,Q;cf.KRUPP: Aeremantia

aeripes, -dispaedibus aereis praeditus, velox – „érclábú”, gyors:

Cum levis aeripedem fixit arundo feram: IAN.PANN.Eleg.32,46. (p.128).

aerugo, -inis m.(erugo)robigo, ferrugo – rozsda:

Volens thesaurizare in celo thesauros, ubi nec erugo, nec tinea emolliuntur (cf. Matth. 6,19:

neque aerugo, neque tinea demolitur):1404 PRTII p.614; (locus allatus s.v.'emollio').

aestiva, -orumn. milit.: castra aestiva – nyári szállás:

Cohortes ... Sigidinum amplum sane atque opulentum oppidum in estiva dimissi sunt: BONF.

V,3,22.

aestivaculum, -i n.conclave aestivale – nyári lak:

Cum ultra processeris, varie mansiones in excelsam absidem convexe, hybernacula estivaculaque multa, item heliocamini et aurate zete: BONF. IV,7,94; (locus allatus s.v.

'diaeta, heliocaminus, hibernaculum').

aestivarium, -ii n. caminus, qui calorem aestivum emittit – kandalló, melegítő:

Triclinia latissima habent abiegna contabulatione vestita structaque in angulo fornace pro

estivariis utuntur: BONF. IV,5,35.

aetatula, -ae f. aetas puerilis – gyermekkor:

Quare non absonum duxi hac saltem aetatula speculorum ac paradigmatum totius humanae vitae ...calcaneum aemulatione quadam ...sequi. BART.PANN.Gryllusded. 2. 5536

affectiono, -arealicui nimis favere – elfogult:

Propter probitatem et bonam vitam eorum magis testis dicit se esse affectionatum ad fratres ordinis Sancti Francisci de observantia, quam ad fratres ordinis Sancti Augustini. 1518 Erdélyi,Registerp.91.

affectivus, -a, -umquod ad animum sensumque pertinet – érzelmi:

Calore dileccionis inflammat(sc. Christi calliditas) potenciam affectivam, lumine cognicionis illustrat intellectivam, fructu operacionis ornat bonam vitam: Serm.Quinqu. 38 (p.90).

Sciencia est perfeccio potencie cognitive, virtus autem perfeccio potencie affective:

Serm.Quinqu. 147 (p.306). Habet enim anima quasi duplicem matricem, in qua concipit, scilicet potenciam intellectivam, in qua concipit semen veritatis per fidem, et affectivam, in qua concipit semen caritatis per amorem:Serm.Quinqu.149 (p.311).

affectualiteradv.benigne – jóságosan, szerettelien:

Productus est peccator de terra originaliter, et inclinatus ad terram affectualiter, et reducendus in terram finaliter:Serm.Quinqu.181 (p.374).

affirmitatibuslege affirmantibus

Anna ducissa ... pro barone suo tunc, cum ipsa sepulcrum virginis Margarete visitavit, in expedicione existente iurata deposuit affirmitatibus (recte Bőle p.43: affirmantibus) Nicholao preposito Sirimiensi et Ompid bano de Bozna, quod etc.: Leg.Marg. 58 (p.708).

afflatus, -us m. parvus ventus, flatus, aura – fuvallat:

Regio eorum aprica felici temperie, nullus hic noxius afflatus: BONF. I,1,36; locus allatus s.v. 'apricus'. E cuius (sc. scuti) aurato cono folia diversis et suis coloribus additis ad imam usque scuti partem veluti <...> aurae afflatu agitata circumfunduntur: 1507/XVIII Áldásy, CímereslevelekII p.70.

afflictimadv. cum demisso v. afflicto animo – csüggedten:

Elisabetha, Lodovicus ac Stephanus ... eius (sc. Caroli regis) obitum afflictim deplorarunt:

BONF. II,10,384. Quem (sc. Belam regem) universa Pannonia afflictim deploravit: BONF.

II,8,390.

afflictivus, -a, -um(affliccius) (nisi comp. adv. ex ’afflictus’)quod affligit – lesújtó:

Et quoniam dolor iste sic est affliccius, ideo est abiciendus, ut secundum apostolum gaudeamus cum gaudentibus et fleamus cum flentibus, Ro. XII: Serm.Quinqu. 112 (p.238).

Non enim possunt (sc. daemones) ab igne calefieri vel comburi, cum spiritus sint, nec deleri vel immutari, cum sint spiritus intellectus separati nec puniuntur in natura vel intellectu, sed solum in voluntate, in qua peccaverunt, in qua non est aliquod afflictivum, nisi tristicia, ergo ipsa tristicia est maxima penarum. OSU.LASKOSerm.dom.XXXVII,D.

affulguro, -arefulgere, splendere, nitere – (fel)ragyog:

Cuius olim pueritiam Italia bonarum litterarum rudimentis effinxerit, Lutetia adfulgurantis adolescentiam obstupuerit, provectioris aetatis sapientiam Pannonia singularibus honoribus

auxerit: MAX.TRANS.Epist. p.43.

agiosvox Graeca: sanctus – szent:

Sanctum enim uno modo idem est, quod a terra separatum, scilicet agios in Grecum ab a-, quod est sine, et ge, quod est terra:Serm.Quinqu.104 (p.222).

agminarium, -ii n. instrumentum quoddam ad missam pontificalem peragendam pertinens – püspöki liturgikus eszköz:

Franciscus ... episcopus ... ecclesiae Sancti Michaelis archangeli legavit ... omnia ... vasa argentea, illa videlicet, quibus episcopi missarum sollemnia peragendo utuntur, gutturnium cum pelvi, thuribulum, cruces aureas maiorem et minorem, cum pontificali calice, infula, agminario, aspersorio argenteo, ac duobus annulis aureis:1524Bunyitay, Gyulafehérvárp.27

= Dl 56440 és 108294.

agniculus, -i m. parvus agnus - bárányka:

Per hos (sc. simplices) tibi subiicis terrarum rectores, / sic sevos agniculos armas in lictores:

VALENT.HADN.Invoc. 6,3-4 (p.25).

albico, -arecolore albo splendere – fehérlik:

Nam tum corporis eius digna proceritas et albicantium crinium compta cesaries ... virginei sexus essent nuncii. VALENT.HADN. Mir. 5 (p.74). In quo (sc. scuto) super albicante campo virgo ad sinistram partem conversa ... capite serto ex albo rubicantibus rosis confecto septa erecte stare ... visitur:1465/XVIII Áldásy,Címereslevelek II p.53. Conus galee demittit flores non ignobiles interim aureo, interim rubro albicanteque (mendose var. Áldásy,, Címereslevelek II p.81: albicantoque) coloribus contortos et vento quasi confusos: 1518 Mon.herald. III p.73.

albo, -are non plene liquet, forsan pertinet a habitum vestemque monachorum (?) v.

corrigendum ad’abbati’(?):

Virgo quedam honesta et de honestis satis parentibus orta, nomine Elizabeth, penitens circa monasterium Sancti Anthonii in Pest albatum dixit, quodetc.: Leg.Marg. 21 (p.694).

album, -i n. matricula – anyakönyv:

Tu nomen nostrum in album tui sacri collegii retulisti:1522 Anal.novap.487; cf. ALMA 1995 p.52.

alchymia, -ae f. ars chemica cum superstitionibus commixta – alkímia:

Iohannes de Transilvania … per alchymiam et quintam essentiam consumpsit omnem substantiam, conflavit aurum et dissipavit argentum, depauperavit domum valde: XVIin.

Wagner,Anal. II p.77.

algens, -tisgelidus, frigidus – fagyos, hideg:

Cum in Britannia ... predicaret (sc. Germanus), vesaniente frigore cum discipulis in regiam confugit gratum ibi hospitium imploraturus. Quod cum per interpretem a rege impio denegatum impetrare nequivisset subdivoque in algentissima regione pernoctare cogeretur, ecce subulcus regius advenit: BONF. I,4,251.

alica, -ae f. species frumenti, ador – tönköly:

Iapodes ... alica et milio vescuntur, ritu Gallico Illyricoque more ac Thracio armantur: BONF.

I,1,312.

alineus legealienus

Me et servitia mea v<est>re d<omina>tioni r<everendissi>me humiliter commendo, que mihi ignoscat, quod hec quoque alinea manu sunt scripta, nondum ex lippitudine oculorum plane confirmato(sic): 1526Acta Tom.VIII p.25.

allegoriceadv. per allegoriam, in imagine - allegorikusan, képletes értelemben:

Sub methafora triplicis rei nominate in verbo presenti scilicet mannatis, ignis et solis, allegorice trium fit expressio persanctarum, scilicet Thome apostoli, apostolici chori, et apostolorum Domini: Serm.Quinqu.7 (p.36). Et sicut allegorice dicuntur ultima etate ultima futura, ita eciam anagogice dicuntur ultima eterna bona: Serm.Quinqu. 17 (p.54). Luminare maius, id est Sol, allegorice designat Petrum, quia est princeps apostolorum: Serm.Quinqu.81 (p.175). Una diccio est et sensum habet multiplicem, quia litteraliter est terrena civitas, moraliter anima, allegorice ecclesia, anagogice patria:Serm.Quinqu.160 (p.336).

allicitivus, -a, -umincitans, hortatorius – ösztönző:

Vulneratus est peccator, sanatur vino, pungitur compunccionis et oleo allicitive promissionis:

Serm.Quinqu.68 (p.147).

allicium legealicuius

Ut nullus regnicolarum nostrorum ipsos … ad allicium (sic ed., recte orig. [Dl 71635]:

alicuius) alterius iudicis … nisi ad presentiam comitis terrestris dicti comitatus possit citare et evocare:1336 CD Hung. VIII/4 p.169.

alligatio, -onis f.(alligacio)res, quae colligatae sunt – összekötözés, összekötözött dolgok:

In martirio suo vehemenciam fecit multitudo passionum et amaritudo. Multitudo vero in fasciculo, qui continet multarum rerum alligaciones:Serm.Quinqu.43 (p.99).

altiusculus, -a, -umnon nimium altus – magasabb:

Referunt ... Amoratem ... suum agmen altiuscula fossa valloque premunivisse: BONF.

III,6,278. Gravis armature milites vallum prefringunt, altiusculam repente fossam superant:

BONF. IV,8,32.

alumen, -inisn. metallum, quo coria perficiuntur – cserzőanyagként használt ásvány, timsó:

De una lagena aluminis proprie Alawn dicti ... bonos quatuor grossos (sc. solvant mercatores): 1436 Mon.Budapest III/2 p.272. Item per tempora precedencia ad parandas cutes emi an Andrys aluminis funtas quatuor: 1481 Mon.civ.Zagr. XI p.269; cf. ALMA 1995 p.54 cum sensu alio.

alumna, -ae f. ancilla, serva (in imag.) - szolgálólány (kép.):

Ianum, inquam, quem vel antiquitas doctrinarum omnium parens et alumna procul dubio suspexisset:1513 Teleki-Kovásznay, IAN.PANN. II p.253.

aluta, -ae f. corium alumine confectum in imag.: crumena, loculus --- timsóval kikészített bőr kép.: erszény:

Irritare tamen si vult emptoris alutam, / nequitias satis est dicere vendo novas: c.1510 Anal.nova(Piso) p.408.

amans, -tisut adi.: carus, dilectus – kedves, kedvelt:

Cum ex legatis unus esset regine amantissimus: BONF. III,4,174. Wladislaus occidit …

suorum amantissimus, omnium morum nobilitate precellens: BONF. III,6,301; cf. ALMA 1995 p.54.

amaresco, -ereamarum fieri – megkeseredik, keserűvé válik:

Sic caro assa, que per ignem conteritur et minor efficitur et amarescit sicut cinis, qui remanet de lignis adustis:Serm.Quinqu.116 (p.246).

amativus, -a, -umcaritatis v. amoris plenus – szerető, szeretetteli:

Tren. II.: ’Effusum est in terra iecur meum’, id est vis amativa cordis. In iecore enim est sedes amoris:Serm.Quinqu.188 (p.383).

amatorius, -a, -umad amorem incitans – szerelemre ösztönző:

Si cantilenas amatorias dixit, ... si incantationes fecit, ut ametur:Bárczi p.65 (= OD 39,T).

amatus, -a, -um (nisi ’ama[n]ciores’ legi debet) blanditiarum cupiens – szerelmes természetű:

Ffemina dicta est in ... ab ignea vi, ... quia vehementer concupiscit. Amaciores enim femine sunt tam in hominibus quam in animalibus:Serm.Quinqu.88 (p.188).

ambrosius, -a, -umquod naturam cibi deorum habet – ambrózia-:

Tunc etiam nostras coepit contingere mensas, / ambrosios large iussus potare liquores (sc.

Franciscus): IAN.PANN.Celebr.207-208.

amethystinus, -a, -um(amethistinus)violacei coloris – violaszínű, ametiszt-:

Hec arma, videlicet angelum veste auro intexta coloris amethistini succinctum, flavam et calamistratam comam strophio sive serto gemmato pressam ... dandum duximus: 1502 Turul 1905 p.171; cf. Schwartner,Introduct. p.381: amethystinus.

amicabilitas, -atis f. status v. natura amabilis – barátságosság:

Nam ad ea, que sunt supererogacionis, non cogimur necessitate precepti, sed inducimur amicabilitate consilii, Augustinus(ed.: ubi?):Serm.Quinqu.30 (p.77).

2. amita, -aef. soror patris v. matris – nagynéni:

Cuius sanctitati usque hodie curationis beneficia crebra perhibent testimonia. Beate etiam Elizabeth, amite sue, cuius gloriosa merita tota pene cum gaudio celebrat ecclesia: Leg.Marg.

12 (p.689). Dicto velo cum caput regis in periculo mortis existentis diligentia provida Anne ducisse, amite sue fuisset involutum: Leg.Marg. 52 (p.706). Rex ... per suffragia sororis virginis Margarite, amite sue omnino esset curatus: Leg.Marg.52 (p.706); omnes loci allati sunt in editione per coniecturam corrigati, in manuscripto enim legitur ’amice’, quod sensui contardicit.

amixciovide admixtio (Serm.Quinqu.2 [p.27]).

amlustre, -is n. gubernaculum navis – hajókormány:

Quoniam, ut dicit Aristoteles in Topicis (ed.: ubi?): Non pulcher, sed sapiens ponitur ad amplustre, id est regnum, navis, id est ecclesie:Serm.Quinqu.150 (p.313).

amphibologia, -ae f. (Gr.: α̉μφίβολος), sensus incertus vel anceps --- kétértelműség, bizonytalan jelentés:

Regina, clamdestina (sic) sponsalia peragit nichilque rogatus aliud spondere visus est, quam

se connubium pro antistitum procerumque voluntate facturum. Ne mediocris quidem in verbis amphibologia delituit:Udis p.457.

amphicircus, -i m. geom.: έ̉λλειψις (?) --- ellipszisz, ovális (?):

Hec arma seu nobilitatis insignia, videlicet scutum triangulare duobus infectum coloribus, superne videlicet rubro, infra directam scuti diametrum in modum amphicirci, quod significat circulum supra medium plenum, qui nondum orbem totum implevit, residua pars scuti argentea tota candicat, ... eidem ... dedimus: 1517 Turul 1911 p.110; cf. DuC I p.233. s.v.

Hec arma seu nobilitatis insignia, videlicet scutum triangulare duobus infectum coloribus, superne videlicet rubro, infra directam scuti diametrum in modum amphicirci, quod significat circulum supra medium plenum, qui nondum orbem totum implevit, residua pars scuti argentea tota candicat, ... eidem ... dedimus: 1517 Turul 1911 p.110; cf. DuC I p.233. s.v.

In document A KADÉMIAI D OKTORI É RTEKEZÉS (Pldal 113-200)