• Nem Talált Eredményt

Maximiliani Sengebusch Homerica dissertatio : posterior

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2022

Ossza meg "Maximiliani Sengebusch Homerica dissertatio : posterior"

Copied!
121
0
0

Teljes szövegt

(1)

Ρ

O D Y S S E A E I - X I I .

ι. . .

л

(2)
(3)

MAXIMILIANE SENGEBUSCH

HOMERICA DISSERTATIO

POSTERIOR.

(4)
(5)

Quae de patria et aetate Homeri g r a m m a t i c i G r a e c i statuerunt, ea omnia in duas discedere partes apparet, alte- ram eoruin, quae ab antiquioribns scriptoribus il 1 i acceperunt tradita, alteram eorum, quae excogitaverunt ipsi. Namque ut unum posterioris classis exemplum affé ram luculentissimum, A r i s t o d e m u s N y s a e e n s i s , quem Diss. 1 p. 31 natione R o m a n um dixisse vidimus Horn e r u m , nul lis certe id fecit antiquorum Homericorum testimoniis innisus aliisve temporum retcstiorum monumentis, sed ratiunculis tantummodo commotus a se ductis. Quis enim est qui sibi persuadeat, priusquam Graecia et universae terrae quae orientem solem speetant Ro- manis subigerentur, Graecum hominem ad Romanorum urbem originem et genus rettulisse Homeri ? Rem conlìrmant illius quae sola Aristodemi de Homeri patria judicium respexit vitae sextae verba Iin. 8 West. Αριστόδημος δ' ο Νυΰαενς 'Ρω- μαίοτ αυτόν αποδείχνυβιν h'x τίνων η&ών 'Ρωμαϊκών. allot δ ΑΙγύπτιον.

Maximam tamen partem eorum, quae in vitis et ab aliis recentioris aetatis scriptoribus Graecis narrantur de Homero, e v e t u s t i o r u m a u c t o r u m libris grammaticos hausisse extra dubitationem positum est. Permulta enim ex iis quae narrantur ita sunt comparata, ut a doctis hominibus excogitata esse nequeant; multa vero reperimus, quae antiquissimorum scriptorum auctoritate et Ade relata esse disertis verbis tra- dantur. Veluti S m y r n a e u m H o m e r u m fuisse S t e s i m - b r o t i et P i n da r i est conflrmatum testimoniis (Diss. 1 p. 205 sq et 166); C h i u m ilium perhibuisse i d e m P i n d a r u s fertur (Diss. 1 p. 166) praetereaque S i m o n i d e s (Diss. 1 p. 169), D a m a s t e s (Diss. 1 p. 163), alii. Narrationem vero istam de p i s c a t o r u m a e n i g m a t e quae legitur et in vitis Homeri compluribus et apud alios inferioris aetatis scriptores Graecos,

1*

(6)

4 MAXI JULIA NI SENGEBUSCH

quis est, quaeso, quin earn ab Alexandrinis grammaticis fictam esse neget? M e l e t e m v e f l u v i u m Homeri exstitisse pa- trem nisi antiquorum auctorum Ade traditum esset, numquid putas Alexandrinos vel Pergamenos fuisse narraturosi

Et hujusmodi quidem narrationibus utrum qui ftdem ha- berent in Alexandrinis fuerint grammaticis necne quaeri po- test. De patria contra et aetate Homeri optimum quemque grammaticum non temere Anxisse sibi narrationem sed ex iis quae ab antiquis Homericis traditae fuerunt elegisse sibi cui ßdem haberet non est quod dubites. Quam vero elegisset sibi narrationem, banc ut fulciret argumentis idoneis carmina quemque adiisse ipsa consentaneum videtur. Ea enim Home- ricorum carminum est conditio, u t , quum ne verbum quidem in iis de poeta ipso dicatur, insint permulta, quibus usus fort ut divinando de patria poëtae certior fias aetateque facile tibi persuadeas. In iis igitur perscrutandis dijudicandisque indi- ~ ciis plurimos fuisse occupatos grammaticos per se patet. Ante omnes tarnen huic quaestioni incubuisse scimus A r i s t a r - c h um; qui suain sententiam, H o m e r um fuisse A t h e n i e n - s e m , eo maxime adhibito defendit argumento, quod Homerus Attice potissimum strueret verba. Cujus rei si testimonia quaeris, adeas Jahnii annales 67 , 3 , 232 s q q , ubi Aristonici fragmenta servata quae hue pertinent nonnullorumque aliorum locos probantes collegi. Nunc id potissimum videtur monen- dum esse, ne quis inde, quod Atticae Homeri originis vetu- stiorem Aristarcho testem nominatum videamus nullum, Ari- starchum hanc omnem de Homero Atheniensi sententiam ipsum sibi excogitavisse conjiciat. Neque enim is fuit Aristarchus, qui nudam conjecturam in locum narrationis antiquorum mo- numentorum fide probatae soffici posse opinaretur. Accedit quod apud dementem Alexandrinum Stromm. 1 , 117 (Diss. 1 p. 14) Aristarchus ipse testatur, sententiam de aetate Homeri quam ipse secutus sit traditam esse. Facillime autem Aeri po- tuit, ut eorum, quorum in hac re testimonia sequeretur Ari- starchus , prorsus evanesceret memoria. Tanta enim Aristarchi fuit auctoritas, ut ejus quam ille probasset de Homeri patria aetateque sententiae si missis antiquioribus testibus illum ipsum vel primum vel unicum produxissent testem, videri sibi

(7)

HOMERICA DISSERTATICI POSTERIOR. 5 possent scriptores rem bene gessisse. Simile quid factum esse in narratione de I o insula H o m e r i p a t r i a liquido demon- strari potest. Cujus narrationis testes nominantur in quattuor vitis, Pseudoplutarchea utraque, quinta, sexta. Nominantur autem B a c c h y l i d e s (Diss. 1 p. 170), T i m o m a c h u s (Diss.

1 p. 93), A r i s t o t e l e s (Diss. 1 p. 77). Sed nulla ex quat- tuor quas dixi vitis hos auctores nominat cunctos ; in sexta omittitur Bacchylides, in quinta Timomachus, uterque in Pseu- ' doplutarcheis. Is igitur, qui trium illorum testium antiquissi- mus est, Bacchylides, in una tantum vita commemoratur; Ari- stoteles contra in nulla omittitur, in duabus memoratur ita, ut, si eas adhibeas solas, fieri non possit quin unicus ilie to- rtus narrationis testis videatur esse. Ecquid animadvertis scriptores sibi visos esse rem absolvisse ubi vetustioribus testibus spretis in summi philosophi acquierissent testimonio allato? Quod quum in Aristotele usu venire potuerit, cujus apud grammaticos Homericorum studiorum curiosos auctoritas minus valuit, numquid A r i s t a r c h o , cujus apud omnes sum- ma fuit auctoritas, simile quid miraberis contigisse? Nec de- est quem ante Aristarchum H o m e r u m pro A t h e n i e n s i Im- buisse conjiciam. T h e a g e n e s R h e g i n u s ille, qui primus de Homeri poési, genere, aetate scripsisse traditur (Diss. 1 p. 210), quid de aetate et patria Homeri statuerit, traditum non reperimus. Jam hoc non esse mirum clamas; me ipsum mones exposuisse, quomodo antiquiorum testium memoria obscurata

• fuerit recentiorum nominibus. Et hoc quidem verum est, fa- teor. Sed in Theagene illud accedit, quod is exstitit primus, qui de Homero scriberet, unde magnam auctoritaterif fuisse recentemque ejus viguisse memoriam apud Alexandrinós in dis- . sertatione priori p. 210 sqq docui. Ex iis igitur, qui Theagene

inferiores fuerunt aetate, quem tandem auctoritatis tantae fuisse credamus, ut in hac re illius nomen obscuraret? Ne- minem, opinor, praeter Aristarchum. Itaque valde probabile duco, Theagenis earn ipsam fuisse de patria atque aetate Ho- meri sententiam, quam Aristarchus suam fecit. '

Sed enim T h e a g e n e s quae de patria et aetate Homeri protulit, unde ea hausisse ilium censebimus?· Et qui Thea- genem exceperunt, alii illi s a e c u l o r u n i s e x t i et q u i n t i

(8)

!ϋ MAXIMILIAN I SENGEBU8CH

a. Chr. s c r i p t o r e s , S t e s i m b r o t u s , P i n d a r u s , A c ur

s i l a u s , ceteri, quibus argumentis illi in suam quisque sen- tentiam fuerunt deducti? Etenim duo quum repererimus ge- nera eorum esse, quae in vi ti s Horn e ri et apud alios inferioris aetatis scriptores Graecos Iegantur de Homero, quorum alte- rum in conjecturis constet grammaticorum, alterum in narra- tionibus antiquiorum scriptorum fide traditis, grammaticorum sagacitate fulcitis, res jam eo redit ut anquiramus,' quibus fontibus usi sint vetustiores illi scriptores, ex quibus Alexan- d r i a hauserunt.

Ex iis quos in priori dissertatone mea recensui anti- quissimos de Homero testes H i p p i am (Diss. 1 p. I l l ) si mittimus et alios nonnullos, quos, quum incerti quodammodo videantur esse, quintum tamen certum est non antecedere saeculum, haec relinquuntur nomina certa: A c u s i l a i (Diss.

1 p. 1 6 3 ) , A e s c h y l i (Diss. 1 p. 1 7 0 ) , A l c i d a m a n t i s (Diss. 1 p. 114), A n t i m a c h i (Diss. 1 p. 20b), A r i s t o - p h a n i s comici (Diss. 1 p. 178 s q q ) , B a c c h y l i d i s (Diss.

1 p. 170), C r a t i n i (Diss. 1 p. 177), D a m a s t i s (Diss. 1 p.

162), E u g a e o n i s (Diss. 1 p. 164), G l a u c i R h e g i n i (Diss.

1 p. 209), G o r g i a e (Diss. 1 p. 113), He 11 a n i c i (Diss. 1 p· 156. 159), H e r o d o t i (Diss. 1 p. 150—154), P h e r e c y - d i s (Diss. 1 p. 157 — 1 5 9 ) , P i n d a r i (Diss. 1 p. 166 sqq), P l a t o n i s p h i l o s o p h i (Diss. 1 p. 126. 129), S i m o n i d i s (Diss. 1 p. 169), S o p h o c l i s (Diss. 1 p. 172), S t e s i m - b r o t i (Diss. 1 p. 206), T h e o p o m p i c o m i c i (Diss. 1 p.

178), T h u c y d i d i s (Diss. 1 p. 140. 147), X e n o p h a n i s (Diss. 1 p. 205). Horum alii de carminibus tantummodo Ho- mero adscribendis testantur, alii sola de vita ejus, alii et de carminibus et de poeta ipso. Jam quae de carminibus Homero adscribendis aut abjudicandis nonnulli e scriptoribus illis sta- tuerunt, ea singulorum ex arbitrio repetenda esse dixeris.

C r a t i n u s M a r g i t e n esse Homeri carmen putavit, A r i s t o - p h a n e s c o m i c u s et M a r g i t e n et hymnum I n A p o l l i - n e m e t E p i g o n o s , T h u c y d i d e s hymnum I n A p o l l i n e m , S i m o n i d e s T h e b a i d e m , P i n d a r u s C y p r i a e t , u t v i - detur, compluria alia praeter Iliadem et Odysseam; S o p h o - c l e s si non c y c l i ' c a c a r m i n a , certe nctlyvia quaedam

(9)

HOMERICA DISSERTATICI POSTERIOR. 7 Homero adscripsisse videtur, A e s c h y l u s o m n i a c a r m i n a c y c l i c a Homeri nomine signanda duxit; H e r o d o t u s abju- dicavit ab Homero C y p r i a et E p i g o n o s , P l a t o p h i l o - s o p h u s sese I l i a d e m t a n t u m e t O d y s s e a m pro genui-

• nis Homeri carminibus habere prodit, G l a u c u s sese aliena putare ab Homero C y p r i a . Haec igitur dijudicasse solum suum quisque judicium de praestantia carminum illorum secu- tus videri potest. Sed narrationes de Homeri patria et aetate unde fluxisse in antiquissimorum illorum scriptorum libros credamus? C h i u m appellatum esse vidisti H o m e r u m a T h u c y d i d e , D a m a s t e , P i n d a r o , S i m o n i d e ; jam Thu- cydidem et Damasten Pindaro subscripsisse dicas ; Pindarus vero, id quod in dissertatione priori p. 166 monui, A e u s i - la o fortasse fldem habuit iquum Homerum dicebat Chium; nam Acusilaum prout postea H e l l a ni c u m Homeridarum certe ge- nus Chium ab Homero ipso derivasse legisti Diss. 1 p. 157 et 163. Eundem Acusilaum fortasse secutus est Simonides; sed unde hausit Acusilaus? Alio loco S m y r n a e u m a P i n d a r o dictum fuisse H o m e r u m vidisti ; S t e s i m b r o t us igitur quod Smyrnaeum statuit esse Homerum, id Pindari fretum auctori- tate eum fecisse conjicias. Sed unde Pindarus, quum alio loco Chium diceret Homerum, alio ut eundem Smyrnaeum per- hiberet adductus est? Unde B a c c h y l i d e s rescivit, I e t a m natione fuisse H o m e r u m ? A n t i m a c h u s unde C o 1 o p h o - n i u m ? Jam X e n o p h à n e m memoras, quem Diss. 1 p. 205 Homerum Colophonium appellasse ipse arbitratus fuerim. Sed res eadem est; nomina tantum permutas; unde Xenophanes hausit? Vetustissimus omnium qui de Homero data opera scripsit T h e a g e n e s fuit; numquid omnium illarum narratio- num inter se diversarum primum fontem unicum et communem unum idemque Theagenis opus fuisse censebis? Atque ut hoc ponas, varias multas de Homeri genere, patria, aetate narra- tiones Theagenem ita fuisse complexum, ut ex ejus opere omnes ill· scriptores diversam quisque potuerint derivare sen- tentiam rationibus vel a Theagene jam fulcitam vel ab ipsis demum fulciendam; ut hoc, inquam, ponas, unde, quaeso, Theagenem tantam narrationum farraginem congessisse pu- tabimus?

(10)

!ϋ MAXIMILIAN I SENGEBU8CH

In A r i s t o n i c i annotationibus Iliacis nonnullae repe- rinntnr, quibus commemorati sunt p o é t a e q u i n t o a. C h r . s a e c u l o s u p e r i o r e s . Sic diplas explicans Aristonicus nominat A l c m a n e m ad Ε 774 Τ 138, A n a c r e o n t e m ad Γ 219, A r c h i l o c h u m ad Ζ 507 A 786, I b y c u m ad Ε 5 X 2 3 , S t e s i c h o r u m ad Ε 31, H e s i o d u m ad Β 507 Ε 269 Θ 455 I 246 Κ 431 A 155. 601. 750 Μ 22 & 119. 124. 338 Π 748 SI 25. 45. 527- 624 Σ 39 SI 614. Nonnulli ex his locis notati fuerunt ab A r i s t a r c h o propterea quod recentior poeta verba Homeri ante oculos habuerit atque imitatus sit.

Tales igitur poetarum Homeri aetate inferiorum notationes testimonia quodammodo sistere dicas de vetustate Iliadis. Vide e. g. annotationem ad Μ 22, ubi diplam positam fuisse legi- mus ότι ανέγνω 'Ηΰίοδος τα Όμηρου ως αν νεώτερος τού- τον. Hesiodo nimirum, quum pangeret catalogum fluviorum Theogon. 337 sqq, ob oculos fuisse apparet locum Μ 18 sqq.

Ante Hesiodi témpora igitur hie locus Iliadis factus. Ex alio genere e. g. scholium Aristonici Ε 431 est: ή διπλή, ότι ετέ- ρους των Τρωων οΐδε τους Φ ρόγας · και ότι Όμηρος ουκ οϊδε καλουμένους Αυδους αλλα Μήονας. προς τα περί ηλικίας 'Ηαιόδον. De priori scholii parte Friedlaender relegavit lecto-

rem ad Lehrsii Arist. p. 238; de ultimis, προς τα περί ηλι- κίας 'Ηαιόδον, idem haec: ,,Edd. περί Κιλικίας, corr. Lehrs.

Herodian. 454. ηλικίας in cod. [intell. A] , esse affirmat Pluy- gers.- [intell. Retr. ed.] p. 11." .Marckschellel inter Hesiodi

; fragmenta sub numero 42 rettulit Aristonici locum, quo Av-

; δους dixisse Hesiodum edocemur; Homerum igitur, utpote qui την ονομαβίαν των Αυδών nondum cognitam habuerit, νβ- tustiorem Hesiodo esse conclusit Aristarchus. Et hujus et prioris illius classis diplae propter poétas quinto saeculo pri- ores olim multo plures fuerunt, nec solum in Iliade, sed etiam in Odyssea; atque deperditarum magna pars restituí potest collatis inter sese scholiis variis, Eustathio, lexicographis, fragmentis poetarum illorum, verbis Homeri ipsis. Nec prae- termittenda testimonia veterum quorundam scriptorum, quibus singulis carminum locis non indicatis nonnulli poétae saeculo quinto superiores imitatores dicuntur exstitisse Homeri. Sio e. g. Diss. 1 p. 121 a Dionysio Hal. Comp. verborr. 24 inter

(11)

HOMERICA DISSERTATICI POSTERIOR. 9 imitatores Homeri numerari vidimus S t e s i c h o r u m et A l -

c a e u m , sic p. 120 a Longino cap. 13 Stesichorum et A r c h i - I o c h u m ; sic Archilochum et Stesichorum Dio Chrysost. 55,6 Homeri ξηλωτας fuisse narrat. Idem 2 , 33 Stesichorum Ho- meri μιμητην perhibet; accedunt epigrammata Anthol. Pal. 7, 75, quod infra proferam, et 9 , 184, ubi ad Stesichorum poeta Ομηρίχον ος τ' ano ρενμα | ϊοηαβας οίχείοις Στηβίχορ' ¿ν χαμάτοις.

Sed hoc bene tenendum est, nec ejusmodi laudibus nec Aristarchi notationibus quas indicavi testimonia sisti de Ho- mero. Esse testimonia illa vetustorum poètarum de Iliade et Odyssea concedo; testimonia de ipso poeta Homero non sunt.

Vidimus Dissert. 1 p. 169 S i m o n i d e m C e u m n o m e n H o - m e r i nominasse: ουτω γαρ "Ομηρος ηδε Σταΰίχορος αειβε λαοίς. A p o é t i s S i m o n i d e C e o a e t a t e s u p e r i o r i b u s

•aum Homeri nomen nominatum fuerit dubitari potest. Apud Pausaniam 9, 9 , 3 quod tetigi Diss. 1 p. 45 legimus Καλαΐνον T h e b a i d e m c y c l i c a m Homero adscripsisse. Volunt ibi pro Calaeno, quod nihili e s t , Cai l i n i introducere nomen poétae cujus αχμην quum accurate definire nequeamus supe- riorem tamen anno a. Chr. 600, inferiorem anno 700 fuisse constat. Sed apud Pausaniam'(cfr. Bergk. Lyrr. ed. 2 p. 315) utrum .ejus nomen introducendum sit an Callimachi non plane liquet; atque ut de Callino ibi sit cogitandum, incertum mane- bit, utrum Callinus Thebaidem carmen dixerit 'Ομήρον esse an alio nescio quo titulo modove designaverit poetam. Simi- liter dicendum de loco Eustratii ad Aristot. Eth. Nicom. 6, 7 p. 65 Β , quo praeter Aristotelem (Diss. 1 p. 70) et Callima- chum (Diss. 1 p. 45, ubi hunc Eustratii locum commemorare debebam) et Cratinus comicus (Diss. 1 p. 177) et (Bergk. Lyrr.

ed. 2 p.'570) A r c h i l o c h u s , poeta exeuntis a. Chr. saeculi octavi, M a r g i t e n . Homeri carmen dixisse narrantur. Cui narrationi fortasse error subest, quo Cratini comoedia illa Archilochorum titulo inscripta cum ipso poeta Archilocho con- fusa videtur esse. Bergk 1. c. pro xal 'Αρχίλοχος xal Κρα- τίνος probabiliter rescribi posse arbitratur xal Άρχιλοχοις Κρατίνος. Sin vero Archilochus Margiten revera Homeri sese habere carmen prodidit, incertum rursus hoc videtur esse,

(12)

!ϋ MAXIMILIAN I SENGEBU8CH

qua tandem ratione poètam ille indicaverit. Homeri nomen legitur tribus locis reliquiarum, quae H e s i o d i nomine inscri- buntnr. Primum Opp. 657, quo loco poeta sese narrai ex Au- lide Chalcidem in Enboeam insulam trajecisse ibique musico vicisse certamine, Proclus annotai pro εν&α μέ φημι | νμνω νιχηβαντα φέρειν τρίποδ ωτωεντα nonnullos legere νμνω νικήβαντ iv Χαλκιά ι &εΐον Ομηρου. Docuit autem Goettlin- gius ad vs. nominatum, erravisse Proclum dicendumque ei fuisse, addere quosdam post versum 657 alterum versum: k'v&a μτί φημι J νμνω νικήσαντα φέρειν τρίποδ' ωτωεντα, | νμνω νικήβαντ ¿ν Χαλκϊδι &εΐον "Ομηρου. Quae scriptura utrum vera sit dubium est; atque ut veram censeas esse, rursus hoc dubium, totus iste Operum locus utrum Hesiodo ipsi debeatur an alicui interpolatori. Goettlingius omnia a versu 646 f i t av in' έμπορίην usque ad versum 662 Μοϋσαι γάρ μ' ίδί- ίαξαν uncís inclusit. Pausaniae is contendit ad vs. 646 per- suasum fuisse, totum hunc locum non esse Hesiodi, uti pateat ex iis quae dicat 9 , 31, 3. Versus 654—662 etiam Plutarcho pro spuriis esse; sed quum versus antecedentes 646—653 ita prorsus inepti esse videantur, necessarium esse ut etiam bos pro spuriis habuerint antiqui ; versum denique 650 repugnare versui 683. In animo fortasse Proclum habuisse Goettlingius ad vs. 657 addit eum versum, quern inscripsisse tripodi Hesio- dum dicat auctor Certaminis Hesiodi et Homeri; et hoc qub dem extra dubitationem positum videtur esse, obtinere aliquem nexum inter locum Operum, quem modo tractavimus, et epi- gramma a Goettlingio designatum, quod Hesiodi nomine in- scriptum exstat in Certamine West. lin. 210, in Anthol. Pal. 7, 53, apud Dionem Chrysostomum 2 , 11, in vita Homeri Pro- cliana lin. 50 sqq. Locus hie vitae Proclianae propterea me- morabilis est, quod Operum simul ilium locum respicit auctor necessitudinemque intercedere inter eum et epigramma decla- rat intimam. είδι δ οι'τινες, inquit, ανεψιού αντον (int. τον Ομηρου) Ηβιόδον παρέδοβαν ατριβείς οντες ποιήσεως· τοσού- τον γαρ απέχονσι του γενεί προΰηκειν, ο σον ή ποίησις διεστη- κεν αυτών, άλλως δ ουδε τοις χρόνοις βυνεβαλον ¿λληλοις.

α&λιοι δ οί το αίνιγμα πλάσαντες τοΰτο· , 'Ησίοδος Μοΰ- σαις Ελικωνίαι τόνδ ανέ&ηκεν | νμνω νικήσας iv Χαλκϊδι

(13)

HOMERICA DISSERTATICI POSTERIOR. 11 9είον "Ομηρου άλλα γαρ έπλανη&ησαν έχ των 'Ησιόδειων 'Ημερών έτερον γάρ τι σημαίνει. Proclum igitur non totum

Operum locum spurium habuisse vides, sed variam tantum- modo illam lectionem, qua Homeri additur nomen, aut igno- rasse aut tacite rejecisse. Dio Chrysostomus oratione 2 Ale- xandrum magnum cum patre Philippo facit colloquentes περί βασιλείας sive περί'Ομηρου. Leguntur autem ejus orationis cap. 11 haec: ταντα μέντοι ποιών"Ομηρος ηττάτο νπο 'Ησιό- δου , ο Φίλιππος εϊπεν η ουκ άκηκοας το έπίγραμμα το έν Ελικών ι το έπί του τρίποδος · .¡Ησίοδος Μούσαις 'Ελιχωνίσι τόνδ ανέ&ηκεν, | υμνώ νιχησας έν Χαλχίδι 9είον"0μηρον "·, Idem epigramma Marcus Varro pro genuino habuit teste Gel- 110, qui super a.etate Homeri atque Hesiodi disputans 3, 11 inter alia haec narrat: „Marcus autem Varro in primo De ima- ginibus uter natus prior sit parum constare dicit; sed non esse dubium, quin aliquo tempore eodem vixerint; idque ex epi- grammate ostendit, quod in tripode scriptum est, qui in monte Helicone ab Hesiodo positus traditur". Goettlingius, qui Gel- 111, Dionis, Anthologiae locos tacens in Certamine epigramma exstare narrat, Pausaniam 9, 31, 3 indicare autumat, sese non legisse illud epigramma; dicere enim Pausaniam έν δε τω 'Ελι- κών ι και άλλοι τρίποδες κείνται και αρχαιότατος, ον έν Χαλ- χίδι λαβείν τη έπ Ενρίπω λεγουΰιν Ησίοδον νικήσαντα ωδή.

Jam de verbis Pausaniae ututstatuas, longo tempore ante eum fuisse epigramma illud scriptum Varronis testimonio efficitur.

Cave tarnen hoc Varronis effici putes verbis, revera Hesiodi ipsius epigramma illud fuisse. Idem valet de versibus quibus- dam Hesiodi nomine signatis, qui e Philochoro afferuntur in scholio Pindar. Nem. 2, 1, frgmt. MarckschefTel. no 221 Goett- ling. ed. 1 no 163 ed. 2 no 227: Φιλόχορος As από του συντι-

&έναι και ξάπτειν την φδην ούτω φησίν αυτονς (int. τους ραψωδούς) προσιιεχληβ&αι· δηλοΐ δε 'Ησίοδος λέγων έν /δηλω τότε πρώτον έγω και Όμηρος αοιδοί | μέλπομεν, έν νεαροίς υμνοις φάψαντες άοιδήν, | Φοίβον 'Απόλλωνα χρν- σάορον, ον τέχε Λητώ", ραψωδησαι δέ φηΟι πρώτον'Ησίο- δον Νικοκλής. Priores duos versus Philochoro non nominato proponit Eustath. Λ p. 6, 13- Satis antiques versus esse hoc docet, quod Philochorus jam eos pro genuinis habuit. Hesiodi

(14)

!ϋ MAXIMILIAN I SENGEBU8CH

tarnen eos revera esse non liquet; nec quo demum tempore sint scripti illi indagari facile poterit.

Sed fac Hesiodi non solum hos versus esse, sed etiam epigramma illud a Varrone commemoratum, fac etiam Operum loco indicato Hesiodum mentionem injecisse Homeri, fac Ar- chilochum Margiten, Callinum Thebaidem carmen dixisse Ho- meri: inde non explicabitur, unde variae illae narrationes de Homeri patria, genere, aetate ad Theagenem deQuxerint et reliquos illos sexti et 'quinti a. Chr. saeculi scriptores, qui hodie antiquissimi earum sunt testes.

Testimoniorum literis mandatorum deficiente memoria ad f a b u l a s jam video te confugere o r e h o m i n u m t r a d i t a s . Patriis narras mihi Colophoniorum fabulis Colophonium Ho- merum fuisse appellàtum; eodem modo Smyrnaeos Smyrnae ilium vindicasse, reliquas sibi singulas civitates. Additas fuisse fabulis de patria narratis singulis singulas de aetate, de genere, de parentibus, de vita narrationes. Ex his vero fa- bulis ipsis vulgo narratis antiquissimos illos Homéricos hau- sisse, Theagenem, Glaucum, Stesimbrotum, reliquos.

Probabilitatis certe aliquid, fateor, ea sententia habet.

Namque scriptores non solos sed etiam c i v i t a t e s i p s a s d e c e r t a s s e d e H o m e r o constat. Vide modo vitam Prodi lin. 7 sqq : xal δια τούτο ot μεν Κολοφωνίου αντον (int. τον

"Ομηρον') άνηγόρευΰαν, οΐ δε Χιον, οίδε Σμυρναίου, οί tf Ιητην, άλλοι δε Κυμαίον xal χα&ολου πάΰα πόλις αν- τιποιείται τ ανδρός, ο9εν είχότως αν χοβμοπολίτης λί- γοιτο. Sic in epigrammate quodam, quod infra apponam in- tegrum, de Homero A t h e n i e n s e s dicunt ημέτερος γαρ χεϊ- νος ο χρύβεος ην πολιητης, είπε ρ Α&ηναίοι Σμνρναν άπω- χίβαμεν. Certamen porro Homeri et Hesiodi his incipit ver- bis: "Ομηρον xal Ηΰίοδον τους 9ειοτάτονς ποιητάς πάντες αν&ρ ωποι πολίτας Ιδίους εύχονται γενέβ&αι. αλλ'

Ββίοδος μεν την Ιδίαν όνομάβας πατρίδα πάντας της φιλο- νειχίας άπηλλαξεν, είπαν (Ορρ. 639) ως ο πατήρ αυτού „ ει- βατο δ άγχ 'Ελιχωνος ¿ιξυρη ivi χοίμη | "Αΰχρη, χεΐμα χαχη, 9έρει αργαλέη, ουδέποτ ίσ&λη". "Ομηρον δέ πά- Οαι α ς ειπείν αϊ πόλεις χ al ot άποιχοι αυτών παρ' ίαυτοίς γεγενηβ9αι λέγουΰιν. xal πρώτοιγε Σμυρ-

(15)

HOMERICA DISSERTATICI POSTERIOR. 13 ναι οι Μίλητος 'όντα τον παρ' αντοΐς ποταμού και Κρηθηί- δος (leg. Κριθηίδος) νύμφης χεχλήσ&αί φαΰι πρότερο ν Με- ληΟιγένη, ύστερον μεντοι τνφλωθέντα'Ό μηρον μετονομασ&ή- ναι δια την παρ' αύτοΐς έπϊ των τοιούτων συνήθη προσηγο- ρίαν. Χίο ι δε πάλιν τεκμήρια φέρουσιν, ίδιον είναι πολί- την λέγοντες, και περισώζεσθαί τινας έκ τον γένους αυτού παρ' αυτοΐς Ομηρίδας καλουμένους. Κολοφωνιοι δε καί τόπον δεικννονσιν, έν ω φαΰιν αντον γράμματα διδάσκοντα της ποιησεως αρξασθαι και ποιήσαι πρώτον τον Μαργίτην.

Cicero Pro Archia poeta cap. 8 „Homerum C o l o p h o n i i ci- vetti esse dicunt suum, C h i i suum vindicant, S al a mi ni i re- petunt, S m y r n a e i vero suum esse confirmant: itaque etiam delubrum ejus in oppido dedicaverunt: permulti alii praeterea pugnant inter se atque contendunt". Epigramma in Anthol Planud. 4 , 294 Όπποίας τονΌμηρον αναγρα·ψώμεθα πάτρης,\

κείνον, έφ ω πάσαι χειρ' όρέγονσι πόλεις; Ibid.

epigr. 297 Έπτα έριδμαίνουσι πόλεις δια ρίξαν Ομή- ρου, I Κύ μη, Σμύρνα, Χίος, Κολοφων, Πύλος, Αρ- γός,'Αθήναι. Ibid. 298 Επτά πόλεις μάρναντοσο- φήν δια ρ ίξαν Ο μ ή ρου, | Σμύρνα, Χίος, Κολοφων, 'Ιθάκη, Πύλος,"Αργός, Αθήναι. Ibid. 299 Χίος έ'φυς;

ου φτ^μι- τί δέ, Σμυρναίος; απανδώ. | Κύμη δ' η Κο- λοφων πατριςΌμηρε σέθεν; | ούδετέρη. ΣαλαμΙς δε τεη πόλις; ούδ' άπο ταύτης \ έςέφνν. αλλ' αυτός λέξον όπη γέ- γονας. j ουκ έρέω. τίνος ήρα; πέπεισμ ότι τατρεκές είπων\

? ξ ω τας άλλας άμμιν άπεχθομένας. Strabo 13, 622 postquam Ephorum et Hesiodum Cumaeos fuisse narravit, Όμηρος δέ, pergit, ονχ ομολογουμένως (int. Κυμαίός έστί)·

πολλοί γαρ αμφισβητούϋιν αυτού. Idem 14, 645 αμ- φισβητούσε δέ καί 'Ομήρου Χίο ι, μαρτύριον μέν τους Όμηρίδας καλουμένους, άπο δέ τοΰ έκείνου γένους προχειρι- ξόμενοι, ων καί Πίνδαρος μέμνηται· ,'Όθεν περ καί Όμη- ρίδαι, I $απτών έπέων τα πόλλ' αοιδοίPag. 646 idem scriptor de S m y r n a urbe Ioquens ίατι δέ, inquit, καί βι- βλιοθήκη καί το Ομήρειον, στοά τετράγωνος, έ'χουσα νεων Ομήρου καί ξόανον μεταποιούνται γαρ καί ούτοι διαφεροντως τού ποιητού· καί δη καί νόμισμα τι χαλ- κούν παρ' αντοΐς Όμήρειον λέγεται, φεΐ δέ πλησίον του τεί-

(16)

!ϋ MAXIMILIAN I SENGEBU8CH

%ouç ò MéXt}ç nozafióg. Plura possent coacervari; sed par- cam chartis. E nonnullis vero eorum quos attuli Iocorum etiam id elucet, non solum de origine ipsa Homeri pugnasse civita- tes, sed additas esse a. singulis civitatibus fabulas quasdam proprias de parentibus, d e a e t a t e , de vita, de carminibus.

Veluti Homeri parentes Meletem fuisse et Critheidem, S m y r - n a e i s propriam atque domesticam fuisse docemur fabulam;

C o l o p h o n i o s sibi propriam habuisse videmus narrationem, qua Homerus prinium Colophone versus panxisse Margitemque ibi primum confecisse diceretur. Id quoque genus plura con- gerì possent. - ·

T h e a g e n i , S t e s i m b r o t o , P i n d a r o , r e l i q u i s illis q u i n t i e t s e x t i a. C h r . s a e c u l i s c r i p t o r i b u s fabulas eas urbiumque contentiones de Homero si non omnes, pluri- mas tamen fuisse cognitas vix negari potest. Neque ego id diffiteor. Hoc vero mihi exploratum habere, videor, non in fide illos fabularum quarundam acquievisse vulgo circumlata- rum, sed a u c t o r i t a t e m requisivisse i p s o r u m H o m e r i c a r m i n u m , quibus de se poeta ipse videretur testari. Id neque in I l i a d e neque in O d y s s e a eum fecisse certum est, atque diserte apud nonnullos scriptores, etiam in vitis Homeri quibusdam expression legimus, earn esse caussam diversitatis, quae inter narrationes de poëtae vita obtineat. Sed alia fue- runt praeter Iliadem et Odysseam H o m e r o v u l g o a d s c r i - p t a c a r m i n a multa, quae A l e x a n d r i n i quidem e t , uti videtur, ante eos P l a t o divinus ¡Ile philosophus universa ab Homero abjudicarunt, e reliquis vero H o m e r i c i s A l e x a n - d r i n o r u m s u p e r i o r i b u s a e t a t e alii'omnia genuina cre- diderunt esse, alii ex parte. M a r g i t e n , quem modo legi- mus secundum Colophonios Colophone factum esse, plurimi pro genuino Homeri carmine habuerunt; hymnum In A p o l l i n e m Thucydides et Aristophanes ad Homerum rettulerunt, E p i g o - no s Aristophanes, T h e b a i d e m Simonides Ceus, C y p r i a Pin- darus, Sophocles italyvia quaedam, Aeschylus u n i v e r s a c a r m i n a c y c l i c a . Inter haec igitur carmina nonnulla re- periuntur, in quibus poeta de se ipso aliquid prodidit. Itaque i i , qui tale carmen, in quo aliquid de se ipso poeta prodidit, ab Homero ipso conditum esse crederent, non potuerunt facera

(17)

HOMERICA DISSERTATICI POSTERIOR. 15 quin Homerum ipsum in eo de se testantem deprehendisse. sibi

•viderentur.

Singula jam recensebo. H y m n o in A p o l l i n e m facto insunt quídam versus, quibus poeta in C h i o insula sese ha- bitare dicit, ed. Wolf. vs. 165 sqq: αλλ' άγεΟ·', ίληκοι μεν Απόλλων Λρτέμιδι ξ,νν, J χαίρετε δ' υμεΐς παβαι · έμείο δί και μετοπιβ&εν Ι μν·ηβαβ&,} όππότε κέν τις έπιχ&ονίων αν-

&ρώπων | έν&άο άνείρηται ξείνος ταλαπείριος έλ&ών · | ,,'ίϊ κονραι, τις δ νμμιν ανηρ ηδιβτος αοιδών | έν&άδε πωλεί- ται, και τ ε ω τέρπεΰ&ε μάλιβτα| νμεΐς δ' εύ μάλα παβαι νποχρίναβϋ·' ενφημως · | „ Τνφλος ανηρ, οικεί δε Χίω i'vt παιπαλοεββη · | του παβαι μετόπιβ&εν αριβτενονβιν αοιδαί".

Hymnum Homeri esse Homerumque eo quem apposui loco sui ipsius mentionem facere T h u c y d i d e s autumat gravissimus scriptor, lib. 3 cap. 104. Homerum igitur Chium esse ille existimavit. Fidem igitur Thucydides habuit narrationibus Chiorum Homerum sibi vindicantium, quas narrationes eum ' probe novisse nemo negabit. Dubitäri posse primo aspectu videtur, utrum Thucydides fabulis Chiorum fidem habuerit, quia sibi persuaserat hymnum Homeri esse, an hymnum Ho- meri esse crediderit, quia Chiorum fabulis fidem habebat. Sed quum narrationes Chiorum ne uno quidem verbo ille comme- morandas duxerit, facile intelligitur, quod priori loco posui verum esse: adscribebat ille hymnum Homero; inde conseque- batur, ut in partes Chiorum sibi Homerum vindicantium dece- deret Homerumque pro Chio haberet. Eadem. ratione haud dubie reliqui illi scriptores antiqui, D a m a s t e s , Pi n d a r u s , S i m o n i d e s et si qui alii fuerunt, in earn deducti sunt sen- tentiam, ut Chium appellandum arbitrarentur Homerum. No- verant illi omnes sine dubio fabulas Chiorum proprias de Ho- mero cive suo traditas; fidem- vero apud scriptores fabulis ore hominum traditis sola hymni In Apollinem verba addiderunt.

Simile quid accidit iis, qui C o l o p h o n i u m H o m e r u m fuisse crederent. Hi versibus quibusdam M a r g i t i s decipi se passi sunt. Cujus carminis, quamvis aetatem non tulerit, initium tarnen fuisse hoc scimus: Ηλ&έ τις εις Κολοφώνα γέ- ρων και &είος αοιδός, | Μονβαων θεράπων και ίχηβολο%

Απολλωνος, | φίλης έχων έν χεραίν ενφ&ογγον λνρην. Lo-

(18)

! ϋ MAXIMILIAN I SENGEBU8CH

cum servatum in aliquo scripto grammatici cujusdam Latini in- edito, quod delitescit in bibliotheca regia Berolinensi, publici juris fecit Fr. Lindemann in opere inscripto Die Lyra. Eine Sammlung von Uebersetzungen aus dem classischen Alterthum, torn. 1 (prodiit is tomus Misniae apud Goedschium 1821) p. 82.

Versum secundum in scholiis Aristoph. A w . 913 exstare vi- disti Diss. 1 p. 179. Senem, qui tribus hisce versibus com- memoratur, poétam ipsum esse eum, qui Margitem fecerit, negari vix potest. Itaque ii, qui Margitem Homeri carmen esse crederent, testantem ilium de se his versibus Homerum ipsum esse credebant. Poterai enim e versibus prolatis hoo certe elici, Homerum Colophone aliquamdiu habitasse, quod sufflciebat sententiae ei stabiliendae, qua Colophonius dice- re tur poeta. Sed fuerunt fortasse plures ejusmodi iu Margito loci, quibus de Colophonio Homero etiam luculentius testa- tum esse videretur.

S m y r n a e u m porro qui H o m e r u m perhibebant scripto- r e s , id fecerunt auctoritate, opinor, c a r mi η is adducti, quod in vitam P s e u d o h e r o d o t e am receptum exstat cap! 14. Ini- tium ejus carminis hocce est: Oi'y μ' αΐβ η δώκε πατήρ Ζευς κνρμα γενέβ&αι, | νήπιου αίδοίης ini γονναβι μητρός άτάλ-

λων, I η ποτ' επνργωβαν βουλή χ/ιός αίγιόχοιο | λαοί Φρί- χωνος, μάργων hηβητορες ίππων, | οπλοτεροι μαλεροΓο πυ- ρός κρίνοντες "Αρηα, | Αίολίδα Σμυρνην άλιγείτova ποντοτί- ναχτον, [ ή ν τε δι' ¿γ λαό ν εΐΰιν ϋδωρ ιεροιο Μίλητος. Ho- merum auctorem carminis vita Pseudoherodotea dicit, cujus scriptor non dubitavit Smyrnae natum Homerum praedicare;

vid. cap. 1. 2. 3. 38- Nec posset hodie aliter facere si quis car- men genuinum esse crederet. Panxisse vero id carmen narratur in vita quam nominavi poeta adversus C u m a e o s , qui publico sumptu ipsum alere nollent. Quod postquam conquestum est carmen, adduntur in fine hi versus : ουδέ τί μοι φίλα γνϊα μενειν ίεραΐς Ιν αγυίαις | Κόμης ορμαίνουβι, μέγας δε με

&νμός ίπείγει | δήμον ίς αλλοδαπών Ιέναι ολίγον περ '¿όντα.

Itaque si carmen genuinum esse credis, sequitur id quo- que, ut Homerum aliquamdiu Cumis commoratum esse statuas.

S m y r n a m vero quoniam et Cumis Aeolica deducta fuit co- lonia et Epheso Ionica, de eo quoque litigabant, utrum ex

(19)

HOMERICA DISSERTATICI POSTERIOR. 17 hac Ionica Ephesiorum an ex Aeolica ilia Cumaeorum colonia oriundus fuisset Homerus. Jam inspice carminis nostri ver- sum sextum, quo poeta Aeolicam Smyrnam patriam suam vo- cat, conditam a populo Phriconis, id est a Cumaeis; fac Ho- merum carminis auctorem credas: bellissimum habebis testi- monium de Aeolica Homeri origine. Denique in iis, qui ex Aeolica Smyrnam deducta colonia Homerum fuisse ajebant oriundum, fuerunt qui Smyrnae quidem prognatum, C u m is vero paullo ante deductam coloniam generatum ilium perhibe- rent: hi Cumaeum suo sibi jure videbantur Homerum nuncu- pare. Atque huic quoque sententiae favere quodammodo v i - detur carmen. Itaque vita Pseudoherodotea, quae carmen servavit, illam quoque sequitur narrationem; vide cap. 1. 2.

3. 38.

Leguntur porro capite nono vitae P s e u d o h e r o d o t e a e alii nonnulli v e r s u s , quibus poèta prodit se N e o n t e i c h o s pervenisse, quae colonia fuit Cumaeorum ad Hermum fluviuin sita inter Cumas et Smyrnam media. Capite dein 17m0 v e r - s u s exstant, quibus E r y t h r a s se navigaturum esse poèta dicit. Homerum fac esse hunc poètam, id quod vita Pseudo- herodotea facit: statim concedendum tibi erit, id quod vita ilia perhibet, Erythras Homerum iter suscepisse.

Ex h y m n o vero i n A p o l l i n e m facto i t i n e r a multa suscepisse Homerum clarissimum carminibus suis redditum concludes, ubi hymnum Homeri esse statueris. Eorum enim quos protuli supra versuum ultimo, τον πάααι μετόπιβ&εν

¿ριβτενονθιν αοιδαί, subjunguntur in ilio hymno haecce: ημείς δ' νμέτερον κλέος οΐαομεν, όοβον έπ αΐαν | αν&ριόπων ΰτρε- φομεβ&α πόλεις ενναιεταωβας· [ οί δ' ίπΐ δη πείθονται, έπεί xal έτητνμον έβτιν.

P a u p e r e m porro Homerum fuisse canendoque susten- tasse vitam ex h y m n o i n C e r e r e m facto concludes, si ge- nuinum censueris; ibi enim vss. 490 — 495 a Cerere cum Olia Proserpina precatus est poèta, ut pro cantu victum sibi prae- berent: πρόφρων αντ ωδής βίοτον 9υμηρε όπαξε- | ανταρ έγω χαί ΰεΐο και άλλης μνηΰομ άοιδης. Iidem versus recur- runt in fine h y m n i t r i c e s i mi Ε£ς Γηνμητέρα πάντων. Si- millimi sunt versus, quibus clauditur h y m n u s t r i c e s i m u s

Homer. JL . 2

(20)

!ϋ MAXIMILIAN I SENGEBU8CH

η η u s , ΕΙς "Ηλιον : χαίρε, άναξ, πρόφρων δε βίον θυμήρε' οπαξε· | εκ aio δ' άρξάμενος κληδω με ροπών γένος ¿νίρο5ν|

ημιθέων, ών έργα θεοί θνητοιδιν έδειξαν.

' D u o s h y m n o s in ipsa C y p r o insula a poeta cantatos esse in c e r t a m i n e m u s i c o non est quod ambigus , q u i n - t u m et n o n u m . Uterque V e n e r e m célébrât deam, cujus numen prae ceteris omnibus diis scis Cyprios coluisse. Quin- tus exorditur sic : ΑΙδοίην χρυΰοβτέφανον καλην Αφροδίτην [ αΰομαι, ή πάσης Κύπρου κρήδεμνα λέλογχεν | είναλίης ; clau- ditur vero idem hymnus hisce; χαΐρ ελικοβλέφαρε γλυκυμεί- λιχε· δος δ έν αγώνι | νίκην τωδε φέρεαθαι, έμην δ έν- τυναν άοιδην · I ανταρ έγω και ΰεΐο και άλλης μνηδομ αοι- δής. Nonus hymnus incipit verbis Κνπρογενή Κνθέρειαν αείδομαι, fìnitur hisce: χαίρε θεα, Σαλαμίνος έυκτιμένης μεδέοναα, | και παβης Κύπρου, δος δ' ίμερόεβΰαν αοιδήν | αύταρ έγω και βεΐο και άλλης μνηδομ' άοιδής. His igitur car- minibus ii procul dubio innisi sunt, qui C y p r i u m Homerum fuisse perhiberent. .

Jam h y m n u m inspice o c t a v u m ; aut C o l o p h o n e aut S m y r n a e eum cantatum esse a poeta in c e r t a m i n e m u - s i c o videbis. Hymnum In A ρ o l l i n e m D e l i cantatum esse poeta dicit aperte; sin vero hymno ilii duo carmina majora in- esse dixeris , quorum alterum Delium, alterum Delphicum ce- lebret Apollinem, hymnum hunc I n D e l p h i c u m A p o l l i n e m numquid D e l p h i s cantatum esse negabis? Hymnum denique I n C e r e r e m nonne A t h e n i s vel E l e u s i n e cantatum esse prò certo affirmari debet?

Carminibus Homeri nomine signatis H e s i o d e i illi v e r - s u s accedunt, quos ante apposui. Eos si Hesiodi esse cre- dideris, versibus ap. schol. Pind. Nem. 2, 1 et Eustath. A p.

6 , 13 servatis effìci concedendum libi erit, in D e l ο insula H o m e r u m e t H e s i o d u m m u s i c o c e r t a m i n e c e c i n i s s e ; ex epigrammate autem ilio, quod Certamen, Dio, Anthologia, M. Varrò ap. Gellium testanlur, et ex Operum versu, quem Proclus commémorât, concludas necesse e r i t , Ch a l c i d e in urbe Euboeae poëtas illos d e c e r ta s s e vicisseque Hesiodum.

Mar.ckscheffel, qui in libro de Hesiodi, Eutneli, aliorum frag- mentas scripto p. 33—42 diligenter in narrationem de Homero

(21)

HOMERICA DISSERTATICI POSTERIOR. 19 Hesiodoque Chalcide certantibus inquisìvit, recentioris memo- riae earn narrationem et Plutarcho, si recte quae dicit p. 40 accipio, inferiorem esse eontendit. Qua in re falsum esse vi- rum doctum apparet. Namque epigramma illud Hesiodi no- mine inscriptum quum non solum a Dione Chrysostomo, sed etiam a M. Varrone pro genuino habitum fuisse viderimus, satis antiquae esse notae negare non possumus. Hoc vero si concesseris, ad tempora antiqua pertinere et epigramma ipsum et locum Operum, qui cum eo arctissime cohaeret, et quos nec Goettlingius nec Marckscheffel impugnaverunt versus de Deliaco certamine inter Homerum et Hesiodum instituto, fon- tem jam habebis, unde narrationes istas de H o m e r o H e - s i o d i a e q u a l i profluxisse primum dicas.

Redeo ad ea c a r m i n a , quae f a l s o H o m e r i i n s c r i - b e b a n t u r n o m i n e . Horum in numero fuerunt nonnulla, quae qua in ci vitate pacta essent, certissime vel ipse titulus videretur docere. Veluti C y p r i o r u m carmen pepigisse alii Homerum ipsum perhibebant, alii Stasinum Cyprium, alii alios·:

in eo vero plerique consensisse videntur, in C y p r o insula carmen esse compositum. Sic carmen illud, quod P h o c a i d i s inscribebatur nomine, P h o c a e a e in urbe Ionica Cumis et Smyrnae vicina compositum esse nemini non constabat. Ho- merum igitur si quis Phocaidis auctorem habebat, proclive erat ei fidem habere Phocaeensium narrationi, quam vita Pseu- doherodotea cap. 15. 16 exhibet: Hoinerum diutius Phocaeae habitasse ibique Phocaidem confecisse, quam Thestoridae Pho-/

caeensi donaret hospiti suo; quem scilicet Thestoridam alii ipsum carminis fuisse dicebant auctorem. Simile quid C y - p r i i narrabant; Homerum enim ipsum pepigisse C-y p r i o r um carmen Stasinoque donavisse autumabant, ut huic filiam in matrimonium collocaret. Quam narrationem, cujus testes infra nominabo, eos veram habere oportebat, qui Homerum Cy- priorum auctorem crederent; siquidem explicandum iis erat, qui factum esset, ut a multis Stasinus perhiberetur auctor.

Sed genuinis quoque Homeri carminibus, I l i a d e et O d y s s e a illi, aui s a e c u l o q u i n t o s e x t o q u e a. C h r . p r i m i I l o m e r i c a s i n s t i t u e r u n t q u a e s t i o n e s , vel usi vel abusi videntur esse ad opiniones suas vel confirinandas

2 *

(22)

!ϋ MAXIMILIAN I SENGEBU8CH

vel conformandas.· lliadem enim et Odysseam, quamvis diserte nihil de poeta ipso contineant dictum, ita tarnen comparatas esse nionui supra, ut in iis repperisse facile sibi videatur ali- quis vestigia multa, quae secutus certiora quaedam de poétae aetate, patria, vita edoceatur. Hac igitur via Al e x a n d r i - n o s progressos esse grammaticos indicavi, quorum cura et doctrina quamvis multo accuratior fuerit contentionibus pri- morum illorum Homericorum, hos tarnen inchoasse quaecum- que ab Alexandrinis postea perficerentur, extra dubitationera videtur positum esse. Differunt autem antiquorum illorum Ho- mericorum studia et Alexandrinorum maxime A r i s t a r c h i eo, quod hi tota carmina diligenter excutiebant, singula quaeque perscrutabantur, nihil fere negligebant, quod quidem ad rem facere posse videretur ; illi vero desultoria opera hic illic carminibus incidentes, prout fors ferebat, occasione ultro ob- lata alius in aliud casu magis quam severo et continuato stu- dio deducebantur vestigium. Quae vero quisque repperisse sibi visus esset, iis avide arreptis firmiter insistebat reliqua pa- rum curans, si quid in iis inesset, quod sententiae adversare- tur primum usurpatae. Quam quum sequerentur rationem ve- tusti illi Homerici, fieri vix potuit quin alio tempore diversa probaret idem auctor; u t P i n d a r u m in alio carmine C h i u m , in alio S m y r n a e u m appellasse H o m e r u m vidimus Diss. 1 p. 166. Sed eandem rationem etiam posteriori tempore fuisse quorundam doctorum negari non potest. Lege mihi haec Gel- Iii 3, 11: „ A t t i u s autem in primo Didascalico levibus ad- modum argumentis utitur, per quae ostendit Hesiodum natu priorem. Quod Homerus, inquit, quum in principio carminis Achillem esse filium Pelei diceret, quis esset Peleus non ad- didit. Quam rem procul, inquit, dubio dixisset, nisi ab Hesiodo jam dictum videretur. De Cyclope itidem, inquit, vel maxime quod unoculus fuit, rem tarn insignem non praeterisset, nisi aeque prioris Hesiodi carminibus vulgatum e s s e t " . Talia si dici potuerunt a L. Attio, homine doctissimo, Graecarum lite- ra rum peritissimo, qui iisdem fere quibus Aristarchus viveret temporibus, qualia ab iis dieta esse putabimus, qui primi quasi fundamenta artis jacerent pbilologicae?

Notandum vero id est, non solum e sermone poétae at-

(23)

HOMERICA DISSERTATICI POSTERIOR. 2 1 qae e rebus ab ~eo commemoratis indicia collecta esse ab an- tiquis, quorum ope patriam atque aetatem ejus accuratius de- finire conarentur, sed exstitisse etiam, qui quae ille d e m o - r i b u s , c o n d i c i o n e , f a t i s h e r o u m quorundam narravit, haec a s e i p s o et a s u i s a m i c i s i n i m i c i s q u e a d h e - r o ë s i l l o s e u m t r a n s t u l i s s e Homerumque dum alios de- pingere videretur, se suamque depinxisse fortunam conjice- rent. Sic quod Phaeacum vatem D e m ο d ο c u m <0 63 sqq nar- rai c a e c u m fuisse, τον πέρι Mova' έφίλησε, δίδου δ' αγα- θόν τε κακόν τε· | όφ&αΐμών μεν άμερβε, δίδου δ' ηδεία ν αοιδην, id εις έαυτον αΐνίττεβ&αι Homerum putabant. Cfr.

scholia ad locum indicatum. Laothoam, uxorem Priami, filiam inisse"AXvao γέροντος Homerus perhibet Φ 85. 86 Χ 51.

Ad Χ 51, ubi γέρων ονομάκλντος Altes dicitur magnamque dotem filiae dedisse narratur, in scholio V Athenocritus tra- ditur contendisse Homerum πρώην "ΛΙτην χαλείβΟ-αι δια το έπαινείν αυτόν. Quae narratio respicitur in Certamine West.

Iin. 27, ubi mendose scriptum exstat Λυλητης. Correxit Welcker Cycl. 1 p. 149 not. 183. M e n t o r e m Ithacesium quen- dam fuisse autumabant, qui Homerum in Ithaca insula aegro- tantem hospitio exciperet valetudinemque ejus curaret; com- morantem apud Mentorem Ulixis fata comperisse Homerum.

Cfr. Pseudoherodot. cap. 7. M en t e n mercatorem fuisse από των περί Λευκάδα τόπων, quocum Homerus multa itinera faceret, eadem Pseudoherodotea narrat cap. 6. 7. 8. P h e - m i u i n vitricum Homeri fuisse eumque Uteris erudivisse idem scriptor perhibet cap. 4. 5; Τ y c h i um opificem, qui H 220 βκυτοτόμων οχ' άριβτος fuisse praedicatur, Neonteichos quum venisset Homerus, hospitio eum excepisse in Pseudoherodo- tea Iegimus cap. 9 et in scholiis ad Iliadis locum nominatum, apud Eustathium H 221 p. 678, 13. Tychii igitur, Phemii, Mentae, Mentoris nomina Homerum postea in carmina sua re- cepisse laudibusque eos celebravisse ob accepta beneficia quam maximis sibi persuaserant. Cfr. Pseudoher. cap. 26.

T h e r s i t à m contra, quum tutor Homeri esset, hujus bona sua fecisse conjiciebant ideoque Homerum ei Β 212 sqq male- dixisse. Vide scholl. Β 212 Eustath. Β 212 p. 204, 13 σ 85 (84) p. 1839 , 7. Ε c h e tum i|lum regem, "Εχετον βαβιληα

(24)

!ϋ MAXIMILIAN I SENGEBU8CH

βροχών δηλημονα πάντων, commemoratum υ'85. 115 φ 308, exstiterunt qui Homeri temporibus vixisse autumarent injuriam- que intulisse Η omero, unde factum esset, ut poèta ejus men- tionem injiceret ωαανει παλαιού τίνος άδικου. Vide scholia σ 85 Eustath. σ 85 (84) p. 1839, 5. Hac igitur ratione, quum poèta neque in I l i a d e neque in O d y s s e a de se ipso quid- quam praedicasset, extorquere illi id ausi sunt ut aliquid de se licet tecte, sed praedicaret tarnen.

Narrationum de Homero ex Homericis Hesiodeisque car- minibus et genuinis et suppositiciis vel petitarum vel confir- matarum quam late patuerit campus hodie jam non dico accu- rate definire, sed ne suspicari quidem possumus. Neque enim servata sunt omnia illa Homero falso adscripta et Hesiodo car- mina integra; sed interierunt longe plurima, ita ut ex multis fragmenta pauca tantum sint servata, aliorum ne unus quidem versus, sed tituli tantummodo, multa denique fuisse videantur, quorum quum ne tituli quidem exstent, memoria penitus de- lete sit. Haesitare igitur possit aliquis suo j u r e , an quaecum- que in civitatibus singulis·Graecis de Homero apud vulgus nar- rabantur, e carminibus hausta esse videantur omnia. Quid enim obstat, quominus hac in re vulgus eadem fere qua postea doctos sese gessisse dicamus ratione, ut de Homero quum tra- ditaci esset nihil, e carminibus vel depromere vel conformare narrationes studerent quantulascumque? At etiamsi omnia, quae de Homero unquam narrabantur, e carminibus esse petita sta- tuamus, nihilosecius fieri posse autumas, ut aliquid veri in- esse narrationum illi farragini suspicemur. Concedo. Etenim Iliadi et Odysseae quidni concedamus inesse fortassis indicia, ex quibus de Homero ipso aliquid concludere liceat? In reli- quie autem carminibus illis vulgo ad Homerum. relatis, quam- vis supposita sint, quidni aliquid vere de Homero dici potue- rit? Sed quis fidem faciei singulis? Ubi fundamentum est, cui pedem tuto imponamus ciroumspecturi, quid vere, quid falso sit dictum? At tale fundamentum mones in ipsis fortasse car- minibus illis ad Homerum vulgo relatis esse positum ; restare enim, ut eorum originem anquiramus accurate. Ea quum Ho- merum negem confecisse, quem tandem confecisse credam?

Quo tempore, quo loco confecta co esse? Hoc si investigari

(25)

HOMERICA DISSERTATICI POSTERIOR. 23 queat, fieri posse, ut de Homero quoque ipso aiiquid certi exploremus.

C a r m i n a igitur i l l a , quae primus P l a t o ab H o m e - r o a b j u d i c a s s e u n i v e r s a videtur, p r i n c i p e s g r a m - m a t i c o r u m A l e x a n d r i n o r u m omnes ab H o m e r o a b - j u d i c a s s e u n i v e r s a constat, quamvis recte in vita Homeri

quinta και zrj φυβει και rrj δυνάμει deteriora esse dicantur Iliade et Odyssea, ita tarnen comparata fuisse concedendum est omnia, ut magna inter ea similitudo intercederei et genui- na illa duo Homeri opera. Qui enim usu venire potuisset, ut ipsius Homeri ea fuisse crederentur, nisi genuinis simillima essent? Firmant sententiam frustula quae aetatem tulerunt, παίγνια quae dicuntur, hymni, Batrachomyomachia, fragmen- ta reliquorum. Quibus omnibus, quamvis superentur Iliade et Odyssea, Homerici tarnen coloris aliquid adspersum esse ne- mo est quin facile percipiat. S e c t a t o r e s igitur i m i t a t o - r e s q u e H o m e r i ea carmina confecisse in aprico positum est. Sed qui fuerunt sectatores illi? Nomina servata sunt multorum, quibus carmina, quae vulgo Homeri dicebantur, ab aliis tribuerentur: Creophyli Samii, Aretini Milesii, Stasini Cyprii, Aristeae Proconnesii, Leschae Lesbii, Hagiae Troe- zenii, Cynaethi Chii, Pigretis Halicarnassensis, aliorum; sed his non immorabor; neque enim catalogo eorum nominum opus est hoc loco. Id autem valde memorabile videtur, fuisse multa hujus generis carmina, quae qua in civitate composita essent, constare videretur, a quo composita essent, non constaret;

nam cui vulgo adscriberentur, Homerum severiores judicès intelligebant auctorem non esse; praeter Homerum vero aut nullum auctoris traditum videbant nomen, aut tradita quidem compluria nomina, e quibus quod eligendum esset, non posset dijudicari; aut traditum unum, sed de quo dubitaretur. Et haec quidem conditio, ut praeter Homerum unum traditum es- set nomen, de quo dubitaretur, B a t r a c h o m y o m a c h i a e erat et Ma r g ì ti s ; quae carmina praeter Homerum Pi g r e t i attribuebantur H a l i c a r n a s s e n s i , fratri Artemisiae claris- simae illius Halicarnassensium reginae, quae in pugna navali apud Salaminem commissa audacissimam sese praebuisse tra- ditur. Vide Suid. s. ν. Πίγρης Eudoc. p. 358 et quae de Be-

(26)

!ϋ MAXIMILIAN I SENGEBU8CH

trachomyomachia· collecta exhibet Baumeister in libello de Batrachomyomachia scripto (Gotting. 1852) p. 40 sqq. Jam Batrachomyomachiam recte forsitan veteres videri possunt ad Pigrelem rettulisse; Margitem contra quod attinet, longe ve- risimilius est, Pigretem interpolasse tantummodo carmen ver- sibus jambicis inter hexámetros interpositis. Namque initio carminis, quod supra apposui, priores duos versus hexámetros

•sequi vidisti jambicum senarium, quem constructione reliquo- rum non turbata omittere possis; atque expresse testatur Sui- das et Eudocia 1. c. singulis Iliadis versibus pentámetros sub- junxisse Pigretem. Auctor igitur primus hexametris solis ab- solviese Margitèm videtur, quibus Pigres jámbicos versus in- terposuit. Sed auctor primus Margitis quisnam fuit? Margi- tem suae civitati vindicasse vidimus Co lo ρ h o ni o s , auctorem perhibuisse Hoinerum ipsum; atqui hic non fuit. Quis igitur fuit? Venio ad alterum genus eorum carminum, quorum aucto- res nOminantur quidem, singulorum tainen non singuli sed plu- res. Cujus generis luculentissimum exemplum est C y p r i o - r u m carmen. Hoc vulgus dicebat Homerum pepigisse; fuisse dixi qui S t a s i n u m C y p r i u m , fuisse qui alios perhiberent auctores. Sic teste Proclo nonnulli H e g e s i n u m S a i a m i - n i u m perhibuerunt auctorem; sed fuerunt quoque ad H e g e - s i a m H a l i c a r n a s s e n s e m qui referrent Cypria; quod in- telligitur ex loco ilio Athenaei 15, 30, in quo emendando ex- plicandoque docti quidam viri desudarunt frustra. Legendus nimirum est hic locus ita: ανθών δε οτεφανωτικών μεμνηται ο μεν τα Κύπρια έπη πεποιηκώς, 'Ηγησίας ή Στασΐνος. Αη- μοδάμας γαρ ο ' Αλικαρναββενς ή Μιλήβιος έν τω Περί Αλι- καρνασσού Κύπρια μεν Ιπιγράφεσ&αι, Ηγησίου Αλικαρνασ- σέως δ' αυτά εϊναί φησι ποιήματα. Inserui verba μεν έπι- γράφεσθαι, 'Ηγησίου, qua emendatone recepta-sanatus esse videtur locus conjecturis Welckeri infamis, Casauboni, Hem- sterhusii, Salmasii, aliorum, quos nominat Welcker Ep. cycl.

1 p. 305 not. 494. Restat tertium genus eorum carminum, quo- rum auctores praeter Homerum nominantur nulli. Hue perti- nent omnes fere h y m n i H o m e r i c i , excepto uno hymno In A ρ ο 11 i η e m, quem C y n a e t h u s C h i u s composuisse dicitur schol. Pindar. Nem. 2 , 1.

(27)

HOMERICA D I S S E R T A T I C I POSTERIOR. 25 Exempla tantummodo posui trium horum generum. Plura qui cognoscere gestit, Welckeri is adeat.librum de Cyclo epico scriptum. Hoc vero loco explicandum ante omnia id videtur, qui factum sit, ut tot tantaque carmina in iisque plù- rima pulcherrima circumferrentur aut àSèanoxu aut 710kvde- ano va.' Neque enim in ullo alio Graecarum literarum genere tale quid unquam usu venit; neque etiam in epicis poëmatis iis, quae post Persica bella sunt composita. Deprehenduntur sane nonnullae tragoediae, comoediae, lyrica carmina, quorum de auctoribus disceptatum sit; attamen si ea contuleris ad nume- rum eorum, quorum auctores sunt certissimi, paucissima ¿dé- anoxu et noXvSèanoxu videbuntur esse ; contra in hac vetere epica poësi quorum auctores certi sunt, ea numero longe su- perantur iis, in quibus certos desideramus auctores. Cujus rei qui caussam esse diceret ipsam vetustatem horum epicorum carminum, vehementer, opinor, falleretur. Nam lyrica poësis iisdem fere temporibus maxime floruit, quibus epica ilia, quae Homerum et Hesiodum insecuta est, octavo, septimo, sexto a. Chr. n. saeculis; lyricorum vero qui illis temporibus vixe- runt poëtarum nomina, Archilochi, Simonidis Amorgini, Cai- lini, Tyrtaei, Stesichori, Alcaei, reliquorum, duhitationum ut tanta mole premantur, quanta eorundem temporum epici multum abest. Epicorum illorum aut tetris tenebris obruta sunt capita, aut quasi per caliginem conspiciuntur; lyrici quos dixi ad unum omnes in aprico agunt sole, ita ut vix de uno et altero dubitandum videatur carmine Iyrico. Atqui lyrica illa carmina breviora fuerunt multo quam epica, exceptis so- lis naiyv ioig quibusdam quae dicuntur H o m e r i o i s h y m - n i s q u e m i n o r i b u s . M a j o r e s h y m n i et B a t r a c h o - m y o m a c h i a ambitu longe superant lyrica; longissima vero e reliquis carminibus fuerunt plurima, veluti C y p r i a in un- decim libros patuisse traditum est. Haec igitur a quo con- fecta essent carmina ambigebatur, lyricorum illorum ambitu multo angustiorum auctores erant certi. I d , quaeso, qui fa- ctum est?

Superincidit alia cogitatio. H o m e r i imi ta t o r e s s e - c t a t o r e s q u e fuisse scripsi eos, qui carmina Homero falso tributa conflcerent. Homeri imitatores sectatoresque pluTÌmos

(28)

!ϋ MAXIMILIAN I SENGEBU8CH

Cuisse poStas Graecos constat, maxime epicos. Sed res non eadem est. Ut enim scenicos mittam lyricosque poetas, qui quod in generibus versabantur poèseos plane diversis ab epico facile excusantur, ne epica quidem carmina ea, quae post Persica bella composita sunt, tarn prope accesserunt ad Home- rum quam Vetera ilia carmina, in quibus versa tur disputatio nostra. Sive enim respicias sermonem narrationisque colo- rem universum, Apollonii Rhodii Argonautica, Choerili quae supersunt fragments, reliqua omnia quae ad id genus epicae pertinent poéseos, quamvis pulchra'sint, multo tamen longius abesse ab Iliade et Odyssea senties quam frusta veterum illo- rum epicorum; sive arguments spectes, arctissiinam plurimis vides carminibus vulgo ad Homerum relatis intercedere cum Homero ipso Iliadeque et Odyssea necessitudinem, reliquorum vero carminum ab Iliade et Odyssea seposita quasi et sejuncta esse arguments. Horum enim poètarum alius Argonautas sibi sumpsit celebrandos, alius bellum Persicum, alius Heronem et Leandrum, alius Herculis vitam, alius Bacchi res gestas, alius bellum Thebanum; veteres contra epici illi, quae Ho- merus ipse I l i a d e et O d y s s e a narravisset, eorum supple- ments continua exhibuerunt carminibus iis, quae c y c l i c a vocantur. B a t r a c h o m y o m a c h i a m parodiam esse Iliadis videmus; similem fuisse M a r g i t a e rationem e fragmentis ve- terumque scriptorum disputationibus intelligitur; similia fuisse etiam alia quaedam c a r m i n a m i n o r a videntur ex iis, quae ad Homerum referebantur; plurima παίγνια quae dicuntur Homerica in f a t i s H o m e r i i p s i u s versantur narrandis;

h y m n o s denique Homericos eum in finem compositos esse di- cunt veteres, ut iis praeluderetur rhapsodiis ipsis I l i a d i s et O d y s s e a e vel canendis vel declamandis.

Non solum Platonis temporibus et quae sunt insecuta, sed etiam saeculis sexto et septimo a. Chr. I l i a d em et O d y s - s e a m in c e r t a m i n i b u s m u s i c i s r e c i t a t a fuisse a r h a p s o d i s in dissertatione priori exposui, cujus conferas p. 91. 128. 147. Quod per se patet, plerumque non totam Ilia- dem, totam Odysseam uno tenore esse recitatam, sed singulas carminum partes, uno loco indicavi p. 149- Jam disputatio- nem nostram eo esse perductam sentio, ut quod maximi est

(29)

HOMERICA DISSERTATICI POSTERIOR. 2 7 momenti commemorar! debeat, plurimis et locupletissimis ve- terum scriptorum testimoniis extra dubitationem hoc esse po- situm, a b i n i t i o H o m e r u m i p s u m I l i a d e m e t O d y s - s e a m n o n l e c t i o n i d e s t i n a s s e s e d s o l i r e c i t a - , t i o n i ; i n d e a b i n i t i o p e r l o n g u m c o m p l u r i u m s a e c u l o r u m s p a t i u m r e c i t a t a e a c a r m i n a n o n f u i s s e n i s i c a r p t i m ; n e q u e H o m e r u m i p s u m U t e - r i s m a n d a s s e c a r m i n a s u a , n c c p e r l o n g u m i l l u d t e m p o r i s i n t e r r a l l u m , q u o d f u i t i n t e r H o m e r u m et m e d i u m f e r e s a e c u l u m a. C h r . s e x t u m , U t e r i s c o n s i g n a t a u n q u a m e a f u i s s e ; p r i m u m P i s i s t r a - tuin A t h e n i e n s i u m t y r a n n u m I l i a d i s e t O d y s s e a e p a r t e s e d i s s i p a t i o n e i l l a r e t r a x i s s e o p e r a q u e a d j u t u m v i r o r u m n o n n u l l o r u m d o c t o r u m co Ili - g e n d a o m n i a d i s j e c t a q u a s i m e m b r a p o è t a e , o r - d i n a n d o , U t e r i s c u r a s s e d e s c r i b e n d a . Quae res ad Homericorum carminum historiam recte dijudicandam tantum valet, ut omnia quae quidem in promptu habeam veterum scri- ptorum testimonia una proponenda esse arbitrer.

Primus igitur locus esto J o s e p h i C. Apion. 1 , 2 όψί δε και μόλις έγνωσαν (int, οί "Ελληνες) φυβιν γραμματων.

οι γονν άρχαιοτάτην αυτών την χρηβιν είναι &έλοντες παρα Φοινίκων και Κάδμου σεμνύνονται μα&εϊν. ου μην ου δ απ

¿κείνου του χρονου δνναιτο τις αν δείζαι σωζομενην αναγρα- φή ν, ουτ' ¿ν ίεροίς ου τ' ¿ν δημοΰίοις άνα&ημαΰιν, οπου γε και περί τών ¿πι Τροίαν τοσούτοις ε'τεβι βτρατευβαντων ύστε- ρον πολλή γέγονεν απορία τε και ξητησις, ει γράμμαΟιν ¿χρών- το · και τάλη·9ες έπικρατεΐ μάλλον περί του την νυν ουσαν τών γραμμάτων χρησιν ¿κείνους άγνοεΐν. ολως δε παρα τοις 'Ελλησιν ο ¿δεν ομολογουμενον ευρίσκεται γραμμα της Ομη- ρου ποιησεως πρεσβύτερου, ούτος δε και τών Τρωικών ύστε- ρον φαίνεται γενομενος · και φασιν ουδε τούτον ¿ν γραμμασι την αυτού ποίησιν καταλιπεΐν, αλλα διαμνημονευομένην ¿κ τών ασμάτων ύστερον συντε&ηναι και δια τούτο πολλας ¿ν αύτη σχείν τάς διαφωνίας. Annotat ad hunc locum F. A. Wol- fius Proli, p. 77 not. 38 „Tironum gratia cum Meriano notan- dum est, illud φασίν de rebus vel certissimis usurpari in fama minime obscura, non de iis, quae a nonnullis sive paucis tra-

(30)

2 8 HAXIHILIANI SENGEBUSCH

duntur. De his Graece est φασίν '¿νιοι, φαβί τίνες". Pergo ad Ae Ii an u m , qui Var. hist. 13, 13 caput exhibet inscri- ptum Περι Όμηρου έπων xal ποιησεως. Ejus verba sunt haec:

Ότι τα Όμηρου έπη προτερον διηρημένα ηδον οί παλαιοί, οϊον έλεγον την Επί ναυβί μαχην, και Αολωνίαν τινά, χαι 'Αριΰτείαν 'Αγαμέμνονος, χαί Νεών κατάλογου, χαι Πατρό-

χλειαν, χαι Αντρα, χαι Επί Πατροχλω α9λα, χαι Όρχίων άφάνιβιν. ταύτα υπέρ της Ιλιάδος. υπέρ δε της ετέρας · Τα έν Πάλω, χαι Τα έν Ααχεδαίμονι, χαι Καλυψούς άντρο ν, χαι Τα περι την σχεδία ν, 'Αλχίνον απο λόγους, Κυχλωπίαν, χαι Νεχυίαν, χαι Τα της Κίρχης, Νίπτρα, Μνηστηρων φό- νου, Τα έν αγρώ, Τα έν Ααέρτου. όψέ δέ Αυχούργος ο Ααχεδαιμόνιος ά&ρόαν πρώτος είς την 'Ελλάδα έχόμιβε την Ομηρου ποίηβιν. το δέ αγώγιμου τούτο έξ 'Ιωνίας, ηνίχα απεδήμησεν, ηγαγεν. ύστερον δέ Πεισίστρατος συναγαγων απέφηνε την'ίλιάδα χαι Όδνσσειαν. L i b a n i u s in Socrat.

apologia ed. Reisk. torn. 3 p. 25 postquam Socrati licuisse af- firmavit et alios poetas vetustos vituperare et Homerum (neque enim compertum habuisse ilium, Atheniensium tyrannum esse Homerum Theognidemve) χαι Πεισίστρατος μέν, pergit, ο μαλιστα σπουδάσας περί την Ομηρου ποίηαιν ουδένα τών πώποτε άπέχτεινε λαβών έπους έπιλαμβανόμενον είχος δέ πολλά τοιαύτα γεγουέναι τών Όμηρου συλλεγομένων. Idem Eiς 'ίουλιανόν αυτοκράτορα νπατον ed. Reisk. torn. 1 p. 385 εί δέ Πεισίστρατου έπαινούμεν υπέρ της τών ετέρω πεπατη- μένων συλλογής, πού &ήσομεν τον Ομηρου μιμητην ; C i c e - r o De oratore 3 cap. 34 § 137 „ S e d ut ad Graecos referam orationem, quibus carere in ,hoc quidem sermonis genere non possumus: nam ut virtutis a nostris, sic doctrinae sunt ab il- lis exempla repetenda: septem fuisse dicuntur uno tempore, qui sapientes et haberentur et vocarentur. Hi omnes, prae- ter lllilesium Thalen, civitatibus suis praefuerunt. Quis do- ctior iisdem illis temporibus, aut cujus eloquentia Uteris in- structior fuisse traditur quam Pisistrati? Qui primus Homeri libros, confusos antea., sic disposuisse dicitur, ut nunc habe- mus. Non fuit ille quidem civibus suis utilis, sed ita eloquen- tia floruit, ut Uteris doctrinaque praestaret". E u s t a t h . Ε init. ante vs. 1 p. 785, 42 φασϊ δέ οί παλαιοί την φαψωδίαν

(31)

HOMERICA DISSERTATI O POSTERIOR. 2 9 ταύτην ν φ 'Ομήρου Ιδία τετάχ&αι xal μή έγκαταΐεγήναι τοις μέρεΰι τής 'ίλιάδος, υπό δε Πεισιστράτου τετάχ&αι εις την ποίησιν. S e h o l . V Κ init. ante vs. 1 Φασί την ραψψδίαν νφ Όμηρου Ιδία τετάχ&αι, και μη είναι μέρος της 'ίλιάδος, υπο δε Πεισιστράτου τετάχ&αι εις την ποίησιν. V i t a H o - rner! q u a r t a περιιων δε τα ς πόλεις ήδε τα ποιήματα. ύστε- ρον δε Πεισίστρατος αυτα συνήγαγεν, ως το επίγραμμα τούτο δηλοΐ· ,, Τρις με τυραννήσαντα τοσαυτάχις έξεδίωξε | δήμος 'Ερεχ&ήος και τρις έπηγάγετο, | rov μέγαν έν βονλαΐς Πει-

σίστρατον, ος τον Ομηρον | ή&ροισα σποράδην το πριν αει- δόμενον. J ημέτερος γαρ χεϊνος ó χρύσεος ην πολιήτης, j εί- πε ρ ''Α&ηναΐοιΣμΰρναν έπφχίσαμεν". V i t a H o m e r i q u i n - t a ουδέν δ' αυτού &ετέον εξω της 'ίλιάδος χαι τής Οδύσ- σειας, άλλα χαι τους ύμνους χαι τά λοιπά των εις αυτόν φε- ρομένων ποιημάτων ηγητέον αλλότρια χαι τής φύσεως xal τής δυνάμεως ενεχα. τινές δ αυτόν φασιν είναι χαι τα φε- ρόμενα δύο γραμματα, τήν τε Βατραχομνομαχίαν xal τον Μαργίτην. τα δε ποιήματα αυτού τα άλη&ή σποράδην πρό- τερον άδόμενα Πεισίστρατος Α&ηναΐος συνέταξεν, ως δηλοΐ το φερόμενον ίπίγραμμα 'Α&ήνησιν έπιγεγραμμένον έν είχόνι αυτού τούΠεισιστράτου, έ'χει δ' ωδε· ,,Τρίς με τυραννήσαντα τοσαυτάκις έξεδίωξε | δήμος Ερεχ&ήος και τρϊς έπηγάγετο, | τον μέγαν έν βουλαΐς Πεισίστρατου, ός τον Όμηρον | ή&ροι- σα σποράδην το πριν άειδόμενον \ ημέτερος γαρ κείνος ο · χρύσεος ήν πολιήτης, | ε'ίπερ 'Α&ηναΐοι Σμύρναν Ιπψκίσα- μεν". V i t a H o m e r i s é p t i m a (Suidiana) ποιήματα δ' αυ- τού άναμφίλεχτα 'Ιλιας χαι 'Οδύσσεια, έγραψε δέ την 'Ιλιάδα ουχ άμα ούδέ κατα το συνεχές, κα&άπερ σύγκειται, άλ£ αυ- τός μεν έχάστην φαψωδίαν γράψας και επιδειξάμενος εν τω περινοστεΐν τάς πόλεις τροφής ενεχεν άπέλιπεν. ύστερον δέ Ουνετέ&η χαι συνετάχ&η υπο πολλών xal μάλιστα υπό Πει- σιστράτου τού των Α&ηναίων τυράννου. Carmina sua γρα- ψαι Homerum Suidas aut καταχρηστικώς dixit aut perperam acceptis iis, ex quibus hausit. Sic quod et multos alios et maxime Pisistratum narrat carmina illa composuisse Car. Lach- mann Betracht, ueber Homers Ilias p. 32 perhibere Suidam recte contendit male intellects quae de viris compluribus do- ctis Pisistratum in Iliade et Odyssea adornanda juvantibus le-

Hivatkozások

KAPCSOLÓDÓ DOKUMENTUMOK

Gradia Direct Flo Mikrotöltésű folyékony kompozit GC Europe, Leuven, Belgium G-aenial Posterior Mikrohibrid paszta kompozit GC Europe, Leuven, Belgium everX Posterior Rövid

752 Vö.. egy katolikus kisközösség elevenített föl egyet. 758 Az utóbbi évekre jellemző, hogy a pécsi egyházmegye a plébániák híveit évente közös

Digital micrograph of Aculus epiphyllus, posterior part of female opisthosoma in ventrolateral view Photo: Árpád Szabó Acta Phytopathologica et Entomologica Hungarica... Ripka et

Quae impunitas quasi quaedam ad peccandum illecebra potenti liomini obiecta (verisimile enim, cui tantum munus deferretur virum principem delectum iri) non aliis solum, sed ei

litteris suis attigerit nonnulla, quae ad substantiam et conditiones tractandae pacis spectant, utputa de diruendis aliquibus arcibus et castellis, et dimittendis

Quae quum ad amicitiae nostrae officia pertineant, quae iam inter nos firinis- sime est constituta (esto, quod nondum mutuo nos de facie cognoverimus), satis erit utrique nostrum, ut

In Vienna , Rex Ferdinandus et optimates Hungari elegerunt in legacionem Paulum Bakytt istum Tracianum, qui fugám dederat de Turcia ad Hungáriám, vtiret ad nigrum hominem

Basileae, 1555. RERVM MOSCOVITICARUM COMMENTARIJ. Rvssiae, et quae nunc eus metropolis est, Moscouiae, breuissima descriptio. Chorographia denique totius imperii Moscici, et