• Nem Talált Eredményt

nium aliqois scriptor doctus suscepisset. Quod si probaris, ex iis civitatibus, in quibus gentes Homericae consederant, eae tantummodo in catalogos Homeri patriarum relatae vide-buntur esse, quas scriptores recte sibi vindicare Homerum censuissent. Scriptores autem in hac quaestione dijudicanda earn sibi videri exposui legem scripsisse, ut postulationes ci-vitatium e locis quibusdam carminum Homericorum aestima-rent, prout singuli singulorum carminum fidem ponderarent.

Jam ut planum reddatur quod sentio, exemplum proferam unum. Samios quoque Homerum sibi vindicasse pono; sed nullum repertuin esse in carminibus Homero adscripts locum quo dici videretur, Homerum ipsum fuisse Samium; inde fa-ctum esse, ut nemo scriptor Samium ilium fuisse contenderet;

quod nemo scriptor contendisset, earn ob rem Samum in ca-talogos Homeri patriarum non esse relatam. Sed ut in iis ci-vitatibus, in quibus antiquitus stadia ilia Homerica maxime floruerunt, fuisse nonnullas concedamus, quae Homerum sibi non vindicarent, null'am in iis fuisse pro certo habere licebit, quin Homerum aliquamdiu apud se commoratum esse atque scholas habuisse contenderet.

His vero civitatibus, in quibus antiquitus sedes fuerunt gentium Homericarum, alterum illud genus accedit Homeri patriarum, e virorum doctorum c o n j e c t u r i s solis profe-ctum. Hue pertinere eos monui, qui R o m a n u m fuisse conten-derunt Homerum. Eadem ratio eorum est, qui A e g y p t i u m ilium praedicabant; alii S y r i n m , alii B a b y l o n i u m , alii C h a l d a e u m fuisse autumabant, alii I t a l i o t a m , alii L u c a n u m , alii T h e s s a l u m , alii A r g i v u m , · alii I t h a c e n -s e m , alii P y l i u m . Chaldaeum fui-s-se Homerum Zenodoto Crateteo vidimus Diss. 1 p. 60; de reliquis scriptorum locos videas apud Welckerum Ep. cycl. 1,188 sqq. Ratiunculis qui-busdam admodum levibns earum sententiarum omnium aucto-res niti ex Iliade atque Odyssea derivatis sponte patet; de nonnullis testimonia accedunt diserta. Nec omnes videntur dixisse serio; Lucianum certe, qui B a b y l o n i u m fecit Ho-merum, hoc solum egisse apparet, ut hominum doctorum de Homeri patria irrideret contentiones. Alios tamen veri studio ductos esse vix negaveris.

HOMERICA DISSERT ATI O POSTERIOR. 7fl Paucorum restant nomina populorum nondum enumerata, quae statim addam, ut uno conspectu omnes quas Homeri patrias dixerunt civitates complectaris. A t h e n i e n s e m H o -m e r u-m verbo nunc tango. P h r y g e -m H o -m e r uni habes in catalogo Epiphanii Diss. 1 p. 13 apposito. Hie idem est atque Cumaeus Homerus, qui ab Epiphanio non memoratur; Phry-gem enim dictum esse Homerum apparet ab iis, qui Homero ipsi vindicarent epitaphium Midae regis; hoc vero a gente Ho-mérica , quae apud Neoteichitas in agro Cumano consederat, profectum esse vidimus. Ad eundem Cumaeum Homerum re-ferendum videtur G r y n e i oppidi nomen in catalogo Snidae (vit. Hom. 7 West.) obvium. Gryneum enim vicus erat Cumis vicinus, conspicuus fano Apollinis inclyto, ad quod fortasse pars illius consedit gentis Homericae, quae apud Neoteichitas habitabat. T r o j a n u i n Homerum conjecturae deberi conjice-rem ex Iliade praecipue petitae, nisi nomen vici cujusdam Tro-adis adderetur certi. Suid. 1. ci oi δε (int. εφαβαν γενέσθαι Όμηρον) ίκ Τροίας ¿πο χωρίου Κ ε γ χ ρ ε ώ ν . Steph. Byz.

Κεγχρέαι, πόλις Τρωάδας, έν η διέτριψενΌμηρος μανθάνων τα χατα τους Τρώας. Haec me permovent, ut huic quoque

loco, Cenchreas dico Troadis, cum Cumanorum gente Homé-rica rationes quasdam intercessisse credam. Nec praetermit-tendus L e s c h e s L e s b i u s poeta Homericus, quem P a r v a m I l i a d e m , carmen cyclicum, composuisse vidimus. Floruisse is, uti monui in Jahnii annali. 67, 4, 410, 01. 30, 3 = 658 a.

Chr. traditur ; scholas autem Homéricas apud Cumaeos habi-tas vel Neoteichihabi-tas Lesbiis et vicinos maxime et cognatos fre-quentasse videtur; quibus quum Iliadem edoctus esset atque Odysseam et alia carmina Homérica, ipsum esse incitatum, ut simile sibi eligeret argumentuin, consentaneum est. Quam-quam Leschae, quum carmen ejus, Parvam Iliadem dico, ab aliis Thestoridae Phocaeensi adscriptum fuisse viderimus in hac dissertatione, ab aliis Diss. 1 p. HO Erythraeo Diodoro, etiam cum Phocaeensium Homérica schola et cum Erythraeis Homericis necessitudinem quandam intercessisse proclive di-xeris conjicere. Alterum vero Lesbium ilium Homericum, T e r p a n d r u m , quem et in hac dissertatione et in priori p.

81 tetigi, suani Homericorum carminum cognitionem a

Phocae-7 2 MAXIMILIANI SENGEBÜSCH

ensibns traxisse probabile duco. Namque diserte is narrator genus traxisse a Phoceo, nepote Homeri; floruisse vero eum constat ineunte septimo a. Chr. saeculo, quo eodem tempore translatam demum fuisse ad Cumaeos exposui Homericam pofi-sin; itaque apud Cumaeos certe Terpandrum carmina Homerica edoctum non esse apparet.

L y d u m H o m e r u m Epiphanius et Suidas exbibent; eum Maeonis filium Epiphanius vocat. Hunc non diversnm esse a Smyrnaeo discimus ex Aristotelis narratione in Pseudoplutar-chea vita priori servata. Ibi enim Homeri mater dicitur, Io gravida quum pervenisset Smyrnam, a Maeone, rége Lydo-rum, qui etiam turn Smyrnam tenerent, in matrimonium esse ducta; prognatum dein Homerum a Maeone esse susceptum;

Lydi vero quum ab Aeolensibus Smyrna expellerentur, Home-rum una cum illis urbem' reliquisse. Conferenda est narratio Ephori in eadem Pseudoplutarchea vita priori servata.' Epho-rus Homerum generatum Cumis esse narrat, natum Smyrnae, patrem vero Cumaeum perhibet Maeonem; quod nomen in fa-bulas Cumaeorum Homericas e narratione irrepsisse patet ilia de Maeone Lydorum Smyrnam habitantium rege; ipsa enim vox non Cumaeam sapit originem, sed Lydiam. Namque an-tiquum Lydis nomen fuit Maeonum, quo solo designari illos in Homeri genuina poesi A r i s t a r c h u m diplis notasse legisti ante. Confer Aristarcbum Lehrsii p. 237. Cum Ephori narra-tione supra jam· dixi congruere ea , quae ex Hellanico et Phe-recyde de Homeri prosapia Proclus afferat; patrem hie dicit lin. 18 Homeri ab illis appellari Maeonem; lin. 11 Maeonem Homeri patrem dici narrat ab iis, ' qui Smyrnaeum Homerum perhiberent. In vita quarta alii dicuntur Maeonem nuncupafe patrem; alii Meletem fluvium; Maeonem Smyrnae generasse Homerum Charax ap. Suidam narrat; Certaminis auctor cap.. 2 ab Hellanico et Cleanthe Homeri patrem Maeonem vocari tra-dii ; cap. 4 a nonnullis idem ait avum Homeri iiiaternum vocari Maeonem, pat rem vero Meletem. Vides jam Maeonis nomen inhaerere solis narrationibus de Homero Smyrna nato ; qnae nrbs quum a Lydis quondam fuisset habitata, Lydum fuisse Homerum Maeonis filium in promptn erat conjicere.

R h o d i u m H o m e r u m reperimus apud Suidam et in

HOMERICA DISSERT ATI O POSTERIOR. 7fl epigrammate ad Gelili 3, I l adscripto. Huic Rhodio quid fa-ciendum sit difficile est judicatu. Satis antiquis temporibus epi-cae poési Rhodios dedisse operam testimonio sunt epici poètae clarissimi duo, de quibus conferendus Bode in historia ep.

Graecorr. poés. p. 499 sqq, P i s a n d e r C a m i r e n s i s , qui medio fere septimo a. Chr. n. saeculo vixit, et P i s in us L i n -d i u s , qui superior fuisse Pisan-dro a Clemente Al. Stromm. 6 p. 277 Sylb. traditur. Sed quaeritur, utrum Homerica gens in Rhodo insula domicilium constituent, an conjectura sola sit docti alicujus hominis epicis illorum Rhodiorum carminibus nisa, Homerum Rhodi vel degisse aliquamdiu vel etiam natum esse. Certe quae Welcker protulit Ep. cycl. p. 195 not. 309 p. 416 rei non satisfaciunt explicandae.

Paullo aliter cuni C r e t i c o H o m e r o agendum est. Cnos-sium Suidas in vita Homeri dicit; Weicker Ep. cycl. 1 p. 195 not. 300 fictum esse ab homin'ibus doctis in gratiam Dictyis Cretensis cónjecit, quem inter' Graecos Trojam oppugnantes fuisse scripsisseque historiam Belli Trojani narrant, ex qua hauserit Homerus; multis vero saeculis post Dictyis opus ipsum quum repertum esset in aliquo sepulcro translatum esse in lin-guale Latinam Claudii jussu vel Neronis imperatoris. Atque haec Latina quae fertur esse translatio etiam hodie exstat;

qui infimae aetatis quin sit foetus, totae vero de Dictye isto vetere narrationés nugae tu noli dubitare: vide Bernhardyum Hist. Romann. litt. ed. 2 p. 571 sqq. Welckèrum autem in hac re errasse do'cui Jahnii annali. 67, 4, 399 sqq. Dorienses enim Cretae, quum longum per tempus Homerum utpotè Ionicum poetam neglexissent, a T h a l e t a G o r t y n i o clarissimo vate impulsos esse demonstravi, ut Homericis studiis non solum darent locum, sed etiam publica opera, ut antea jam Lacedae-monii, colenda ea curarent. Inde evenisse, ut Homerus Cnos-sius diceretur natione; Cnosum enim et caput Doriensium Cre-tae civitatium esse et in Homericis carminibus maxime cele-brari; evenisse etiam i d , ut Thaletas aequalis ab aliis habe-retur Homeri, ab aliis paullo superior Homero. Explicari porro facillime, qui factum esset, u t L y c u r g u s teste Dione Chry-sostomo or. 2 cap. 45 a quibusdam non ex Ionia, sed e Creta Homeri carmina Spartani transtulisse perhiberetur. Caussis