S. STEPHANI CASULAE

117  Download (0)

Full text

(1)
(2)
(3)
(4)
(5)
(6)
(7)

C A S U L A E

S. STEPHANI

REGIS HUNGARIAE

VERA IMAGO ET EXPOSITIO,

Q U A S

PUBLICA LUCE DONAVIT

FRANCISCUS L. B. BALASSA, DE

BALASSA GYARMATH

IN COLLEGIO REGIO THERESIANO S. J.

HISTORIA, PHYSICA, ETHICA, ET MATHESEOS,

STUDIOSUS,

EX IISDEM SCIENTIIS

ANNO M. DCC. LIV. MENSE OCTOBRI

PUBLICUM TENTAMEN

SUBITURUS.

VIENNAE AUSTRIAE,

Typis JoANNts THOMaE T r ATTn ER, Caes. Reg. Aulae Bibliopolae, & UniversitatisTypographi.

(8)
(9)

AUGUSTISSIMAE,

INVICTISSIMAE, AC GLORIOSISSIMAE

ROMANORUM

IMPERATRICI,

MARIAE THERESIAE,

HUNGARIAE, ET BOHEMIAE

REGINAE,

ARCHI-DUCI AUSTRIAE.

BURGUNDIAE, BRABANTIAE, MEDIOLANI, DUCI

STYRIAE, CARINTHIAE, CARNIOLIAE,

LUXENBURGI,

WüRTEMBERGAE, UTRIUSQUE SILESIAE,

PRINCIPI SUEVIAE, MARCHIONI

S. R. I. BURGOVIAE, MORAVIAE, UTRIUSQUE LUSATIAE,

COMITI HABSPURGI,

FLANDRIAE, TYROLIS &c.

DOMINAE DOMINAE

CLEMENTISSIMAE.

(10)
(11)

AUGUSTISSIMA,

INVICTISSIMA, Ac GLORIOSISSIMA

IMPERATRIX

REGINA,

DOMINA DOMINA

C L E M E N T IS S IM A .

Divi Stephani primi Hun­

garorum Regis A posto­

lici sacrum ac venerabi­

le Monumentum, cui demum alteri consecrarem Hunga­

rus

(12)

rus ipsa, nisi TIBI, A U G U S T A H U N G AR IAE REGIN A, DOMI­

N A CLEMENTISSIMA ? Et ve­

ro Libellum istum Sacrae Regiaeque MAJESTATI TU AE, non tam de­

dico, atque de genibus offero, quam TUUM TIBI munus Augusta , re­

stituo. Ex ipsa etenim, qui Vin­

dobonam ornat, T U O sacrarum rerum Thesauro Casu la illa, omni auro pretiosior, atque olim pientissi­

mi Regis jussu confecta , dess mpta

est,

(13)

est, cujus ectypon ac desc riptio, ut Augusti etiam Nominis TUI splen­

dore compareret nitidior, insigni pla­

ne gratia indulsisti.

Nemo jam temerarium me, pa­

rumque meae exilitatis memorem pronunciet, qui rudem paucarum pagellarum opellam Tantae DOMI­

NAE inscribere sim ausu s. Quid­

quid enim ad Divi Regis Stephani memoriam & honorem fa c i t , quid­

quid-

(14)

quid avitam Hungarorum Catholi­

cam R eligionem illustrat , atque commendat, quantumcunque exi­

guum sit mole & apparatu, MAJE­

STATIS TU AE Sapientiae & Reli­

gioni magnum videri solet.

Idem S. Religionis Catholicae stu­

dium , & quae inde dimanat submis­

sionis, affectus, & reverentiae plena mea meorumque erga TE R EG I­

N A ac DOM INA CLEMENTIS­

SIM A , fides & observantia, nos

(15)

induxit perpulitque, ut ad avitae Religionis decus ac firmamentum sacri hujus vestimenti memoriam in Hungarorum nostrorum animis, sub Maximas Hungarorum Reginas No­

mine, gratiaque instaurare conare­

mur.

Nam si de familia mea comme­

morare hic aliquid, non ad ejusdem, sed ad DEI primum, deinde Regum nostrorum, atque inprimis MAJE­

STA-

(16)

STATIS T UAE gloriam, licet; gra­

ta laetaque Balassiorum stirps agno­

scit ac profitetur, quidquid prospe­

ritatis ac splendoris Divino, Regio­

que favore confecuta ett, ea veluti mensura, ac ratione obtinuisse, qua ab novatorum communione ( in quam per priorum temporum cala­

mitatem abrepta fuerat) aversa, pe­

nitusque avulsa, ad veteris Ecclesiae

partes sese arctius adjunxit.

(17)

Sub sacro itaque isthoc religio­

nis avitae monumento , sub S. Ste­

phani Regis veneranda Casula, tan ­

quam sub suavissimae tutelae Pallio ego, meique omnes collecti securi ­

que, atque ad M A J E S T A T I S T UAE gratiarum Thronum prostra ­

ti, illud Optimum DEUM sinceris ­

simis precibus ac suspiriis oramus, ut MAJESTATEM T U A M , A ­

postolicae Religionis, Regnique co­

lumen, cum Augusto Conjuge, Ro-

ma-

(18)

manorum Imperatore, cumque Se­

renisama su mmae spei Sobole, inter dulcissima verae prosperitatis solatia, quam diutiss ime conservet

CAES. REG. MAJEST.

VESTRAE.

FRANCISCUS L. B. BALASSA,

DE BALASSA GYARMAT.

(19)
(20)
(21)
(22)

EXPLICATIO

ICONISMI CASULAE,

S. STEPHANUS

REX HUNGARIAE

FACIENDAM CURAVIT.

E

N tibi, amice Lector! Iconismum ac de­

scriptionem sa c rae vestis, quae in rerum sa crarum T h esauro Augustae Gentis Au­

striacae Vindobonae asservatur. Imago isthaec ut sacro Vestitui quam simillima prodiret, sedu­

lo curavit R . P . E ra sm u s F rö elich S . J . in Theresiano Collegio Historiae Profess or. V e­

stitus hic perelegans. Sacerdoti ad aram facien­

ti sine dubio destinatus, Casula erat; sed muta-

(23)

ta paullisper antiqua fo rma, Pallium nostras, aut fere Pluviale (secrum aliud vestimenti ge­

nus) hodie refert.

Vestimento huic annexum est Collare K.

(vide Iconismum) ad tergum refl exum, Laci­

niaque modica Z. qua ad pectus, ope fibulae, quae quidem non adest, adstringi Vestis, com­

mittique posset ; itaque vestis Pallium tale, seu Paludamentum hodie potius refert , quali Re­

ges atque Imperatores folenni ritu amiciri so­

lent. Vestitus iste olim, ut Casula, a S. Stepha­

no primo Hungarorum R ege, Urbis Albae Rega­

lis Ecclesiae (quam D E O in honorem Beatissi­

mae DEIparae Virginis idem Sanctus Rex erexe­

rat) oblata est anno aerae Christianae 1031.

Materia vestis tenuissima plane sindone, e serico contexta, constat, eaque impressis unde­

quaque fl av o colore figuris , multisque scriptu­

ris exornatur, quae sa ne mirum est, quam inte­

gram hodieque speciem tueantur: sindonis cam­

pus reliquus caeruleo colore, jam prae Vetustate in Viridem Vergente, Variis fl osculis ductibus­

que nitebat, multaque harum decorationum Ve­

stigia comparent. In

(24)

In longum V . V- a collo ad infimum lim­

bum, Vestis defl uit, mensura pedum V indobo­

nensium (qualibus hic utar) quatuor cum qua­

drante: in latum infimae orae perimetros prope­

modum semicirculum conficiens, explicatur ad pedes X I V . ad Collare convergit vestitus amplitudo , itaque contrahitur, ut non nisi pol­

licibus decem cum dimidio illic pateat.

Collare K. pedem unum & pollices decem in longum, in latum pollices octo aequat, ibi­

dem certe, ubi curvo sinuamine propemodum circulari, latiss ime excurrit: pictum est Collare fornicibus septem, intra quos varii flores, &

animalia Varia, punctulaque distributione non ineleganti expressa sunt, sed in imagine nostra, ob parvitatem ea minute depingi omnia non potuere.

In quatuor ordines, ac Veluti contignatio­

nes, vestimenti figurae omnes, illic ductae, direm­

ptae sunt, quas deducta, a medio collo ad infi­

mum fascia V . V . colore fl avo intersecat, lon­

ga pedes quatuor cum quadrante (u ti antea mo­

nui) lata pollices tres cum dimidio; ea tamen

(25)

duabus ovatae figurae Iconismis majoribus inter­

miss a est.

Supremus ordo figurarum A . A . divisus est ab inferiore E. E. per limbum E. E. qui ad angulum acutum cum fascia convergens, c rucis quandam speciem, sacris ejuscemodi ve­

stibus so lennem refert. Primus hic ordo A . V. A. tres fere ovatae figurae inclusa s Icones complectitur , quarum media major. Christum Salvatorem sa nctissimum, talari veste indutum, repraesentat stantem super Leonis ac Draconis

capitibus.

Caput Christi ornatum est nimbo crucige­

ro . Vultus decorus, barba bifida : tenet Chri­

stus dextra crucis hastam, inferne pilo recurvo, Vel nodulo triplici munitam; sinistra vero quid at­

tollat non sutis dignovi, sive id liber sit cum sigil­

lo, aut cum sa cra hostia sive aliud. Epigraphe hujus figurae per oram ovatam ita habet:

H O STIBVS PN CPISTVS P R O S T R A TIS EM I C A T A L T us.

Quae ita lego : Hostibus en Christus prostratis

emicat altus. Post

(26)

Post T o A L T . suppleo V S. nomvero (u ti olim legit Doctiss. & illustriss. d e R eva ) A L T E ; nam versus hic hexametrus, & quidem rythmi­

c us videtur esse, cum inscriptiones reliquae, me­

tro inclusae, similibus conceptae rythmis occur­

rant, ut insta patebit.

Altera ad dextram Imago Beatissimam D EI­

param exhibet, elatis modeste manibus stantem, cujus caput nimbo ornatum, cum hac per oram inscriptione non integra:

E T I C A T IN C E L O S A N C T A E GENI­

TR ICIS IM A G O . Quod sic lego Emicat in Coelo sanctae Genitricis imago.

Sancti Joannis Evangelistae ad sinistram ter­

tia ovatas figurae inclusa Imago esse videtur ( quia poculi aliquid sub pedibus cernitur) stantis, nimbo crucigero caput ornati, dextram docentis ritu attollentis, sinistra sustinentis li­

brum , cum Epigraphe per ovatum annulum di­

stributa.

.A . SUMMO REGI FAMULATUM

CONCIO CELI.

(27)

6

Nota: hic adjiciendam csse literam D . & T . extritas, ut legatur:

Dat summo Regi famulatum Concio Coeli;

Ita legit ipse Petrus de Reva Comes Turocen­

sis in libro de S. Coronae Regni Hungariae ortu &c.

Ambobus hisce lateralibus iconismis duo utrinque aditant A n geli, atque ad horum cu­

juslibet pedes minor Angeli figura visitur, geni­

bus nixi, manibus precantis ritu sublatis : An­

gelorum porro singulorum capita nimbus am­

bit : Pone duos imaginis ovatae Angelos utrin­

que bini circelli in iisque Evangelistarum sym­

bola, illa animalia picta conspiciuntur, quorum apud Ezechielem Prophetam fit mentio & in Apocalypsi Sancti Joannis.

Limbus sive Zona E. E- primum, quem ex­

p o suimus, ordinem a sequenti separans, latus est sesqui tertium pollicem: is circulorum seriem continet, quibus protome A ngeli, nimbo ca­

put cingente, clauditur ; interposita circulis spatia, sesqui pollicem lata, florum ductibus replentur, haud ineleganter dispositis.

(28)

Alter figurarum ordo BB. sedecim veteris T e stamenti Prophetas longo ordine stantes, ex­

hibet, nimbo omnes decoros, dextra fere ele­

vata, sinistra vo lumen libri tenentes; intra qua­

tuor utraque ex parte Prophetas medius Chri­

stu s stat, caput nimbo, cruce distincto , orna­

tus dextra elevata, sinistra librum tenens; sin­

gulis Prophetis adscriptum est nomen, sed lite­

ris ita dispositis, uti mox repraesentabitur : ad­

jecto P r . s e u Propheta, Christi vero figurae ad dextrum ordinem adscriptum est : Principium

&

F in

is; Ad sinistrum ordinem simili Christi figurae eadem sententia graecis illis Elementis Α . Ω . Alpha & Omega adscripta est , quod etiam

Principium & Finem significat.

Primi ad dextrum ordinem Prophetae no­

men desideratur, Sophonias id fuisse videtur, re­

liquorum ita consignata fiant nomina, figuris adstituta:

(29)

Ad latus dextrum.

Primus, ut supra dixi,

deest.

Habacuc Pr.

Natam Pr.

Hiezechiel Pr.

Prinipium

& Finis

Daniel Pr.

Aggeus

Zacharias Pr.

Malachias Pr.

(30)

Ad Latus sinistrum.

Micheas Pr.

Jonas

Pr. Abdias

Hieremias Pr.

Esaias Pr.

Hoseas Pr.

Johel Pr.

Amos Pr.

Alter hic figurarum ordo a tertio dirimitur Zona D . D). pollicem la ta , hac Epigraphe E G I N A ( T o R. in fine positum, huc referen­

dum, ut sit: Regina)

CA SUL A HEC OPE­

R A T A -- ET D A A ECLLESIAE SAN­

C T A E M A R IA E SITAE IN CIVITATE A L B A : ANNO INCARNACIONIS XPI:

M: XXXI: INDICCIONE XIIII A STE­

PHANO REGE ET GISLA R . . .

Literas istae viridi colore expressae su n t, quas ita

lego: B G?-

(31)

IO

Casula haec operata est & data Ecclesiae Sanctae

Mariae sitae in Civitate Alba.. Anno Incarna­

tionis Christi millesimo tricesimo primo Indictio­

ne quarta decim a, a Stephano Rege, & Gisla Regina.

Tertius ordo C. C. in medio figurae, fere ovatae, in cuspidem coeuntis, iconismum sistit, quo Christus sedens refertur, nimbo Caput cin­

ctus, dextra sublata, sinistra librum genibus im­

positum attinens : sella quoque ac pavimenti portio quaedam dispicitur. Orae inscriptio me­

trica, charactere viridi, in fundo fl avo , est se­

quens.

SESSIO REGNANTEM NOTAS ET XPM DOM INANTEM.

Sessio Regnantem notas ( fo r t e : notat) & Chri­

stum Dominantem. In hOc ordine ad UtrUm­

que Christi sedentis latus sex, universe duode­

cim sedent Apostoli, intra singula aedificia sin­

guli, ornata turribus, ac muris variae structurae.

Reliquis inter Turrium fastigia spatiis variae, mi­

litum potiss imum, procerum item figurae, stan­

tes aliae aut currentes, aliae genu fl ectentes ae

(32)

Petrus AplsPaulus Apls

Johannes Apls

Thomas AplsJacobus Apls

Philippus Apls

supplicum ritu, visuntur: armatae plerasque scu­

tis, & ensibus rectis fere, non curvatis (u ti &

gladius S. Stephani non curvatus visitu r, qui hodiedum superstes in Coronatione Regum ad­

hiberi solet teste Petro de Reva pag. 83.) mili­

tum alii Cymbam, in qua pisces, alii Zonam at­

tollunt. Apostolorum porro sedentium, &

caput nimbo ornatorum, sequens est ordo, ad­

scriptaque nomina, eo literarum situ , quo no­

mina Prophetarum antea exhibuimus.

(33)

Ad Latus sinistrum.

Bartholomeus Apls.

Matheus Apls.

Judas Apls.Simon Apls.Tadeus Apls.

Andreas Apls.

Capite tect o , praeter nimbum, omnes A posto ­ li exhibentur; sed tegumentum capitis S. Petri striatum est, & veluti radiatum, quo ornatu ca­

rent tegumenta reliquorum A postolorum. Ter­

tium hunc figurarum ordinem a quarto eoque infimo disterminat zona P. P. sesqui pollicem lata , quae currentium leporum , canum­

que figuris, praeter varios linearum ductus expletur.

(34)

Quartum ordinem SS. bifariam secat ver­

ticalis illius zonae V V . (d e qua sub initium di­

xim us) portio infima , in cujus medio, annulo circulari incluse exhibetur protome adolescen­

tis aut juvenis capite nudo. Hac eff igie, quip­

pe inter imaginem S. Stephani, & B. Gislae me­

dia, Beatum Emericum express um esse arbitror, sa nctorum Parentum senctum Filium. In infi­

ma hac figurarum serie utrimque annulis Cycli­

cis cinctae comparent figurae sa nctorum Marty­

rum; ita tamen ut media duo loca. Verticali fa­

sciae proxima , Stephanus & Gisla occupent.

Singulae figurae pileo tricuspide tribus liliis de­

corato , teguntur, suntque genuum tenus ex­

press ae. Quid quaeque figura dextra & sinistra

gerat, literis D. & S. indicabo, simul ordinem, ac nomina senctorum Martyrum exhibebo, quo­

rum icones isthic Visuntur.

(35)

Ad Latus dextrum

P rim i no­

men abscis­

s u m es t : F igu ra D.

h a stam S.

globum sum cruce.

Cosmas

Pamtalion

Georgius

Vincentius

Ad Latus sinistrum.

Gisla Regina

Stephanus Rex.

(36)

D e Lancea, quam in iconismo gestat S.

Stephanus R e x , repeti hic possunt Verba Ade­

mari monachi Egolismensis Henrici Canisii Tom.

I I I . p a g . 6 7 . e d i t . i n f o l . ubi ita de Patre S. Stephani, Geisa D u ce , atque de ipse S . R e­

ge: ,, Sanctus autem Brunus convertit ad fi­

dem Ungriam Provinciam, & aliam, quae vo­

catur Russ ia ; Regem Ungriae baptizavit, qui Vocatur Geitz & mutato nomine in ba­

ptismo Stephanum Vocavit, quem Otto Im­

perator in natali proto-Martyris Stephani a baptismate excepit, & Regnum ei liberrime habere permisit, dans ei licentiam ferre Lan­

ceam sanctam ubique, sicut ipsi Imperatori mos est, & reliquias ex clavis Domini, & de

Lancea sancti Mauritii ei concessit in propria Lancea, Rex quoque supra dictus filium suum baptizare juss it, & sanctus Bruno im­

posuit ipsi nomen sicut sibi, Stephanum. Po­

stea vero ipsi filio ejus Stephano Otto Im­

perator so rorem Henrici postea Imperatoris in conjugio dedit. ( Gislam.)

Ex Verbis istis Ademari Monachi Egolis­

mensis (cujus auctoritas propter antiquitatem

(37)

magna) facile colligitur, GeizamPatrem S . Ste­

phani Catholicum fu i sse ; quod plures Patrii Scriptores variis auctoritatibus probant; male ergo consultum iis, qui Geizam paganum suis­

se asseverant; an autem probus & constans Chri­

stianus fu e r it, decisum hic nihil Volo.

Transeamus ad inscriptionem aliorum San­

ctorum, ad Latus sinistrum.

Interjecta circularibus hisce Iconismis spatia diverse curvatis ductibus, & appositis cuivis iconismo duabus majoris speciei volucribus ex­

ornantur. Quod hac in Casula carmina pia, &

Stephanus

Clemens Sixtus.

Cornelius

Laurentius

(38)

Coeli Patrona Kunegundis suscipe dona.

Casula cum Kappa placeat tibi coelica Mappa.

si minus elegantia, rythtmis illigata reperiantur, Fundatorumque ecclesiae nomina inscripta, cum eorundem icone, legantur, ipse illorum tempo­

rum mos ita ferebat ; quod persimili ejusdem aetatis exemplo illustrare libet. R. P. Sigis­

mundus Pusch S. J. in Chronologia sacra Du­

catus Styriae Parte I. pag. 218. meminit Casu­

la

e pervetustae, quae servatur in Thesauro sacro Parthenonis G össensis Ord. S. Benedicti , fun­

dati circa annum M I V . haud procul L eobio, superioris Styriae urbecula. Fundatores fuere Adula & Filius ejus Aribo, postea Moguntinus Archi - Episcopus : Abbatissa I. Kunegundis erat, Aribonis Soror. In memorata G össensis T h esauri Casula praeter sacras imagines, acu phrygia pictas , cernitur illa ipsa Kunegundis, prima Antistita, inter geminas Religiosas Virgi­

nes Wilburgem & Gertrudem, adjectis in limbo hisce versiculis:

(39)

De Nomine, Usu, Forma, & Materia

Veterum Casularum

Q

Uoniam Casula nostra P a llii potius , aut P luvialis, sacrae vestis, quam hodiernae Casulae, figuram praesefert, atque sacram hanc Vestem cum pallio S . Stephani Regis (quo Hun­

gariae Reges inter Coronationis ritus utuntur) nonnulli Scriptores confedere; idcirco de Ve­

teris Casulae forma quaedam isthuc congerenda duximus, quae ad Casulam nostram, ejusque mu­

tatam aliquantum figuram, deinde applicabimus.

Casulae seu Planetae vocabulum ad indicandum amplum, ac solenne vestimenti genus, quinto, sextoque saltem post Christum saeculo in usu fuisse, ex Cassiano disc imus de habitu Monachi lib. I. cap. I. pag. 13. edit. Atrebati 1628. ubi -Planeticarum atque Birrorum pretia simul, am­

bitionemque a monachis declinandam m onet;

& S. Isidorus in Regula monachorum Cap. 13.

Planeta monachos non uti testatur. Procopius quoque lib. 2. Vandal. Casulae meminit. Ess e vero rem eandem Casulam & Planetam memo­

ratus Isidorus Hispalensis lib. 19. Origin. Cap. 24.

pag. 265. Edit. Paris. 1601. ita docuit ( , , Ca-

(40)

sula est vestis cucullata, dicta per diminutio­

nem a Case, quod totum hominem tegat, quasi minor Cala, unde & Cuculla, quasi mi­

nor est Cella. Sic & Graeci Planetas dictas vo lu n t, quia oris errantibus evagantur.) Nam graecum Planetes, Erronem latine reddi­

mus.

Originem vocabuli Casula, ejusque fo rm am Hrabanus Maurus lib. I. de Instit. Clericorum

Cap. 21. pag. 7. Tom. VI. operum, Edit. Colon.

exposuit ita , dum agit de vestibus sacerdotali­

b u s: ,, Septimum sacerdotale indumentum est, quod Casulam Vocant; dicta est autem per di­

minutionem a Casa, eo quod totum hominem tegat.) Casulae cum cappa, seu cuculla se­

ptimo jam saeculo, ut sacri item vestimenti, me­

minit Gregorius Turonensis in vitis Patrum , Cap. VIII. de sancto Nicetio Lugdunens. Episc.

§. V. pag. 188. Edit. Paris. cura Ruinarti. ita narrat de Nicetio: ,, Et quia novimus Priscum Episcopum huic Sancto semper fuisse adver­

sum, Diacono cuidam hujus Casulam tribuit*

Erat autem valida, eo quod & ipse vir DEI robusto feilset corpore : Cappa autem hu-

(41)

jus indumenti ita dilatata erat, atque consu­

ta, ut solent in illis candidis fieri, quae per Paschalia festa Sacerdotum humeris imponun­

tur; ibatque Diaconus cum hoc vestimento discurrens, ac parvi pendens, de cujus usi­

bus remansisset, hoc habens in lectulo, hoc utens in foro &c.

P orro FLACCO A LCUINo seu A LBINo teste, d e o f f i c i i s : C a s u l a s u p e r omnia vestimenta poni­tur. Similia habet lv o CARNoTENsis , ser­ mone III. de Rebus Ecclesiasticis. Porro Casu­

lam vestem cucullatam vocat Isidorus, & Gre­

gorius Turon. (uti retulimus ) ipsa mque interdum Casulam, cucullam dici, Theodemarus Abbas, sae­

culi IX. scriptor testatur. Cum enim totum homi­

nem teg a t; caput quoque ea contegi necesse est. Itaque proprie videtur Cuculla, seu Cap­

pa pars esse Casulae, aut ei adjecta lacinia, qua caput tegebatur. Si quis majoris notitiae de Ca­

sula cupidus fuerit, consulere potest glossarium mediae & infimae latinitatis Caroli du Fresne Do­

mini du Cange, pag. 969. & sequenti. Nobis pauca ad rem nostram propius facientia excer­

pere placuit sequentia : ,, Cum vero Scripto-

(42)

rum plerique Casulam dictam a casa scribunt, quod totum hominem, ut Cala, tegat, respe­

xerunt ad veterem Casularum formam, quae totum revera Sacerdotem a collo ad pedes ambibat, atque adeo brachia ipsa & manus tegebat; ita ut si iis ad sacra facienda , aut ad alios usus vellent uti, necessum haberent Casulam ad utrumque latus erigere, aut fi­

bula cohibere, q u o d observare est ex loco Laudato R u p e r t i . Petrus Comest. in Hist. Scholast. Exod. cap. 63. de vestibus Pontifi­

cum veteris legis scribens: modice stringeba­

tur, & usque ad tibias dependebat ad decorem,

dum Sacerdos nihil operabatur, cum autem sacrificabat, ne impediret, pendentes summita­

tes super laevum humerum reflectebat; unde

& forte Diaconus quandoque Casulam plica­

tam eidem humero superponit. Quo spectant ista ex Bernardo M onacho in consuetud.

Cluniac. M SS. cap. 74. de Sacerdote sacra facturo : Sicque Casulam induit; quam etiam s o c i u s s t u d i o s e i n t e r b r a c h i a plicat, & ami­ctum desuper aptat. Atque inde Casularum hodiernarum nata est forma, quod ultro qui­

vis fatebitur, qui S. Gregorii Magni PP. ex

(43)

musivo expresiam, quae habetur post ejus vi­

tam a Joanne Diacono exaratam, & Episco­

pi alterius in Ecclesiae S. Germani Pratensis porticu, & similes quae visuntur Romae in ve­

teribus Ecclesiis, attentius expenderit & con- sideraverit.)

Liceat jam isthaec de Casulae fo rm a, deque Cuculla seu Cucullo, dicta ad nostram Casulam applicare.

Itaque in Casula hac nostra collare illud K .

& ipsum vetusti operis, ad Cucullam pertinere arbitror, nam ejusdem duo extrema si sub men­

tum revocentur, veteris in sacra veste Cucullae speciem circa caput lacinia illa form abit; V i­

dimus porro eX Laudato du Fresne, Casulam integrum undiquaque: vestimenti genus fuisse, ita , ut Sacerdos sacra operaturus, cogeretur elevata., ac replicata anteriore vestis parte ma­

nus exserere. Ea res cum perquam incommo­

da, accideret, praecipue quando sine Diacono­

rum obsequio Sacerdos sacra faceret : subinde Casulae utraque ex parte fo ramine aliquo pertu­

sae, ac denique omnino disciss ae sunt. Haben­

tur hodie vetustae Casulae, binis ad exserenda

(44)

brachia foraminibus pertusae ; donec ad com­

modiorem formam, quali nunc utimur. Sacer­

dotum Casulae sint reductae, scissa, utrimque fo­

raminum loco Casulae inferiore parte, aliquoque relicto sinuamine, quod foraminum velut Ve­

stigia indicaret. In celeberrimo Asceterio Mel­

licensi inferioris Austriae, servatur Casula per­

vetus, crucifixi Servatoris & variis Sanctorum iconibus, subtili telae coloribus impressis deco­

rata : est illa undique clausa : nisi quod ex utro­

que latere magnum pateat foramen, quod ex­

serendis manibus facilem transitum praebet. At enim Casula haec nostra hodie non est undique integra, neque foraminibus pertusa , verum ut initio dicebam, Pluvialis, aut Pallii nostri spe­

cie. Eam igitur suspicionem primum, & vero certam deinde opinionem con cep i: fuisse Ca­

sulam hanc quoque olim undique integram, sed subinde disciss am,& partem quoque aliquam ab­

latam esse, redactamque in hanc Pallii formam.

Sat manifesta hujus discissionis indicia praebent, illae mancae imagines, quae ad sinistrum latus pri­

mi & alterius figurarum ordinis positae, in ter­

tium excurrunt elementis A. & B D . in Schemate notata. Iconismus A. quadrangulo limbo cin­

ctus.

(45)

ctus , aliqua sui portione ita inscriptus est : O SPES Certa salutis, ita suppleo ex Petro de Reva, figurarum isthic nulla discernitur: Reva­

ju

s Crucifixi figuram adfuisse notat, ad cujus si­

nistrum haec inscriptio OSPES C Iconismus BD . ovatae figurae limbo Christum stantem, aliam­

que ad ejus pedes partem figurae continet, cum Epigraphe mutila R. A . ETOBVQPBRA hanc Epigraphen Petrus de Reva sic scribit. R. R.

E T . O. B. V T B R R .

Magis porro comprobat Casulae immutatum situm To ad finem longioris in media fere Casula inscriptionis relictum , cui olim juncta erant elementa E G IN A , ad initium ejusdem in­

scriptionis nunc male constitutae, quae res plane arguit, totam Casulam ad pectus Sacerdotis o­

lim connexam, contextamque, atque adeo for­

ma vetustae Casulae undique clausam fuisse.

Illud quoque in Casula nostra servatum ani­

madverto, quod ex Historia Episcoporum Anti­siodorensium

colligit Eruditiss imus du Fresne in Glossario ad Scriptores mediae & infimae latinita­

tis, ad vocem Casula : nempe casulis veteri­

bus

(46)

bos formam Pallii Archi- Episcopalis attextam fuisse. Nam in venitu hoc nostro fascia verti, calis media V V . cum zona E E. similem omni­

no figuram conficit.

Materiam Casularum cum holofericos, au­

roque, aut argento divites pannos, tum subti­

liores telas aut Sindonem fuisse, e Testamento S. E

d u a rd

i patet, apud laudatum du Fresne, in quo bis mentio fit Planetae de Cendalo. Cen­

d a lu m

vero, feu cendatum sindonem nonnulli ibidem interpretantur , vel telam subsericam : sive ex graeco Σινδώ ν, sive ex Arabico Candal

(folium tenue) derivatum fit sindonis vocabu­

lum. Ex ejuscemodi tenuissima sindone Casu­

la haec nostra constat, figuris sacris eleganter adpictis, ut initio dixeramus.

ANIMADVERSIONES

INSCRIPTIONES ET FIGURAS

C

A S U L A E .

E multiplici hujus Casulae Epigraphe, variis­

que Christi Servatoris, D E Ipare , Sancto­

rum-

(47)

rumque figuris, veterem illam. Vereque Catho­

licam pietatem, & Regis pientissimi, & inclytae Nationis nostrae Hungaricae condiscimus, quae ita spem salutis omnem, gloriamque in Christo Domino repositam habuit, ut S. DEIparae, San­

ctorumque imagines etiam in instrumento Sa­

crificii Missae proprio, proponere, atque adeo insignem aliquem Virginis Beatiss imae atque San­

ctorum cultum ac pia suffragia minime exclude­

ret.

Quam cuperem, ut sacrum hoc Vestimen­

tum inspicerent, ac citra obfirmati animi per­

turbationem considerarent Hungariae nostrae protestantes illi, potissimum Reformatorum, uti se appellant, nonnulli, qui S.Stephanum Regem tali Religione fuisse jactant, qualem ipsi profi­

tentur. Sed ex hoc sacro Vestimento, irrefra­

gabili Religionis S. Stephani testimonio , alia condiscant, & ad veteris Ecclesiae sinum rever­

tantur.

Orthographiae leges, quam infeliciter inter­

dum a criticis constituantur pro singulis ferme saeculis. Vel hujus Casulae inscriptio monet, quod praesertim ad characterem formae majoris facit.

(48)

Sane isthic in eadem linea diphtongus ea- dem & A E , & A E , & E scribitur, nempe H EC --- MARIAE - - SITAE.

Porro literae duae M . atque E. modo ro­

tunda, alias angulosa forma occurrunt. T o A.

tam sine quam cum lineola media transversa com­

paret : litera G. plerumque inferiorem ductum quasi in spiram ad sui cavitatem dimidiam retor­

quet. Duo puncta, notis numericis Romanis adjuncta,hic etiam sunt obvia: tria puncta magis usitata eo lo co , quo nos duo puncta aut ine­

diam notam ponere sedemus. .

Leviora haec sunt; at illud minime praeter­

eundum , inscriptiones omnes latino characte­

re , ac idiomate conceptas, atque pro more, tum in Occidentali Ecclesia invalescente, ryth­

micos Versus comparere: praeterea sanctos Mar­

tyres exhiberi (praeter Judaeum Stephanum) la­

tinae potiss imum Ecclesiae : Vincentium, Clemen­

tem, Sixtum, Cornelium, Laurentium, e quibus tres Papae Romani, Diaconus unus: Graecae ve- ro Ecclesiae nonnisi pauci illi Martyres expressi sunt, quos complures Occidentales quoque Ro­

manae

(49)

STILTINGUS S. J. Sacerdos in vita S. Stephani Regis: Act. Sanct. Die II. Se‑

ptembris. Item CAROLUS PETERFY Soc. J.

in Praefat. Ad Tom. I. Concil. Hungar. & pag. 5.

manae Communionis Ecclesiae colebant , Cosmas, Pantaleon, Georgius. A ccedit: Petri Aposto­

li figuram tegumento capitis ornatam esse stria­

to , ac velut radiato, reliquorum Apostolorum non item.

Denique annus Incarnationis, praeter Indi­

ctionem, more Occidentalium rite consignatus es t : quae omnia latis ab se loquuntur: & Ste­

phanum Regem Hungaricae Coronae, & Eccle­

siae felix illud exordium , Sedi Romanae, non Constantinopolitanae Ecclesiae, in acceptis re­

tulisse ; tametsi alia eam in rem minime desunt argumenta, qua per multa certaque s uppetere egregie adversus Schwarzium Hallensem dida­

scalum ostendit:

Quod vero A. & Ω . Christo adscriptum sit , nihil sane probat pro orientalis Ecclesiae in Hun­

gariam inducto ritu; nam hae duae graecae literae, Monogrammati Christi adstitutae, & in occi­

dentalium Imperatorum numis, & in Christiano­

rum sepulchralibus lapidibus in Italia, Gallia, Hispania passim occurrunt, atque in Constanti­

ni

(50)

Figurae Prophetarum eorum, qui de Mes‑

sia uberius, clariusque scripserunt, famaque ce‑

lebriores fuerunt, proximi lateribus Christi, utraque ex parte sunt adstituti, menpe: Eze‑

chiel, Daniel, ex una Jeremias, Isaias ex al‑

tera parte.

ni Magni, ac filiorum item, atque successorum Im peratorum occidentalium num is eadem

ratio­ ne exprimuntur: neque hic aliter τό Α &

Ω. adsignatur, quam cum latina, altera exparte, -interpretatione : PRINCIPIUM & FINIS, nempe

Christus DEI Filius. In

Prophetarum ordine & nom inibus illud mirum: eos inter Prophetas, quos aliquid scri­

psisse condat, & quorum scripta tenemus, etiam Prophetam Natan constituti, cujus librum nul­

lum tenemus, cum tamen neque Eliam, neque Elisaeum isthic locum obtinuisse conspiciamus.

Fortasse Nahum loco Natam scribendum erat.

Porro in hoc Prophetarum ordine primo loco quod desideratur Prophetas nomen Zophoniae

fuisse arbitror.

(51)

In constituendo Apostolorum ordine ali­

quid, ut in gente recens Christianis sacris im­

buta, pictor Casulae p eccavit, qui Judam se or­

sim, ac seorsim Thadaeum scribens , binos ex uno Apostolos fecit; neque enim Judae Iscario­

tae hic locus ullus este potest. Itaque deside­

rantur isthic Apostoli: M atthias, Barnabas, &

Jacobus minor; nam unicus, qui Casulae inser­

tus est, J a co b u s calamum non g e rit, uti alii A postoli, quorum scripta tenemus : is igitur

J a co b u s m a jo

rest, minoris enim Epistolam ha­

bemus, uti & Judae, cui calamus itidem in Ca­

sulae pictura attribuitur. Inter Martyrum effi­

gies (queis infimus in Casula pictus est o rd o ) Stephani Regis & Gislae Reginae imagines posi­

tae sunt; sed loco infimo a tergo Sacerdotis, Ca­

sulam gestantis: estque omnium Martyrum te­

gumentum capitis idem, quod Stephani Regis

& Gislae Reginae, nisi quod circellos aliquot Sancti Regis Pileus contineat, quibus gemmas aut uniones insertas esse puto. N olebat, ut opinor, isthic Sanctus Rex prae modestia, pre­

tiose & ornatiore Regia illa Corona splendidus effigiari, quam jam Anno millesimo a Sylvestro II. Papa, non sine Divini Numinis admirando

(52)

monitu, acceperat per Astricum Praesulem C o ­ locensem, qui tunc legationis off icio Romae fu n­

gebatur.

Ejusdem itaque formae Coronam, similiaque instrumenta. Lanceam & G lobos, olim cruce munitos, & sibi, & Sanctorum (q u i cum Chri­

sto regnarent) iconibus adjungi curavit. Po­

mum vero cum circulis, & Cruce Stephanus Rex manu gestat, quale Henrico Sancto Impe­

ratori, Reginae Gislae Fratri, miserat Benedictus VIII. Pontifex Romanus, atque inter insignia Imperii Romano Germanici eff ulget; & si simi­

lis fo rm ae globi in numis Imperatorum saeculi Constantiniani jam olim consignati sint. Alia­

rum quoque Provinciarum Reges Pomo seu

G l o b o c r u c i g e r o u s u s f u i ss e n o t a t D U F R E S N E in Dissert. de Infer. AEvi numismatibus.

Coronam illam tricuspidem, ternis liliis aut ejusmodi fl oribus ornatam, quali Stephanus R e x , Gisla Regina, & Sancti Martyres conde­

corantur, in sigillis Imperatorum Ottonum, &

COnradi Secundi &c. apud ZYLLESIUM,SCHAN­

NATUM, aliosque conspicere licet; ut plane usita­

tum

(53)

Beatae Gislae Figura Templi simulacrum dextra sustinet, quo templum Vesprimiense in‑

dicari credo, teste BONFINIO, a Beata Gisla fundatum. Eadem pia Regina non modo, ve‑

stes auro contextas, insano (ut BONFINIUS De‑

cad. II. Lib. I. scribit) sumptu factas, per Col‑

legia Sacerdotum saepe distribuit ; verum etiam eidem nihil erat antiquius, quam cum Viri pro‑

bitate certare, sacras vestes, & ornamenta Sa‑

cerdotum diligentissime recognoscere, ut absum‑

pta reficeret, aut lacera resarciret.

tum hac a etate compluribus Regibus capitis or­

namentum istud fuisse videatur.

Nihil itaque mirum fo r e t, si Religiosissi­

mum Conjugum par Regias adeo manus sacrae huic Casulae conficiendae admovisse t, cum ipsa in hac v este legamus ita:

HAE C C A S U L A O P E R A T A E S T & D A T A - - - A STE PH A N O R E G E & G ISLA

R E G IN A .

(54)

S C H E M A

C H R O N O L O G I C U M

Coronationis Regum Hungariae, ubi

mentio sit Pallii S. Stephani.

Quoniam Scriptores Rerum Hungaricarum minime contemnendi, Bonfinius imprimis, &

Revajus de Pallio S. Stephani, quo Reges Hungariae coronandi Vestiuntur, ejuscemodi tra­ dunt, quae in Casula nostra plane inveniuntur; dubitare ccepi: an non haec ipse olim Pallii in­ star in Coronatione Regum nostrorum adhibita, sit. Hujus rei disquirendae causa, Coronatio­ nis Regum Hungariae acta, ubi mentio Pallii, etsi Variis sub Vocabulis facta est, conquisivi, & chronologicum in ordinem redegi. Anno 1385. de

Caroli Parvi Coronatione. Johannes de Thwrocz pag. 117 ita narrat: ubi Carolus sacrata circumdatus Veste medius Proce­ rum stabat

; nec minus Clero mystica Dei verba cantante, summus Strigoniensis Praesul regale te­ nens prae manibus diadema, voce levata de more plebem interrogat: si Carolus placet in Regem?

(55)

Anno 1438. dum Albertus Austriacus Imus Rex Hungariae (Caesar hoc nomine IIdus) co­

ronaretur, sequens minus diserta mentio fit de Pallio Regali, apud Reverendum Patrem Ber­

nardum P ez in Codice Diplom. III. pag.

230. Quo facto schola inchoat, & prosequitur

Introitum Missiae; tunc Rex vel in sacristia, vel sub papilione ad hoc parato, induitur regalibus

vestimentis. Induit etiam super vestes conve­

nientes lineam seu amplam Camisiam, ad simili­

tudinem A lb a , Amphibalem novam, mundam

& candidam, & est Amphibalis filosa vestit; ac desuper induit maximam Purpuram, duro & gem­

ulis decoratam.

; Anno 1444. idem Auctor eodem Tomo de Coronatione Uladislai I. pag. 651. Pallium D i­

vi Stephani appellat his verbis : Cum in habi­

tu Regia Majestatis, Coronatus in Pallio D ivi Stephani esset, mirabile spectaculum se ex­

hibuit.

Anno eodem 1444. Philippus Callimachus de Coronatione ejusdem Regis Uladislai I. sa­

cras induvias appellat hoc ordine narrationis:ubi

•: \ S A r-

(56)

Archi-Episcopus Uladislaum de more coronat, rite atque ordinate s ervatis, postridie ex univer­

sorum qui convenerant sententia constitutum, ut

Corona S. Stephani tum sacris Induviis reconde­

retur.

Anno 1 490. Bonfin iu s de Coronatione U­

ladislai II. Regis agens in descriptione Pallii Re­

galis multum cum nostra Casula, fi aurum demas, congruit; quapropter merito in dubiumvertere coepi, an non haec Cafula pro Pallio adhibita olim fuerit in CoronationibusRegum Hungariae; quod tamen judicio legentium committendum arbi­

tror. Vide sequentia Dec. IV . lib. X. pag.

Postquam Rex sacrae Regalibus initiatus esset, a Pontificibus turbaque Procerum in s olium re­

ducitur ; Metropolitanus subinde sacrae occipit

operam , & initio sacer chorus concinere coe­

p it : interea Rex insacrarium relatus, deposito Paludamento R egali, D ivi Stephani Regit ha­

bitu, aureae coturnit induitur; Pallium e serico factum uranei coloris erat , cui Thronus, &

Apostoli omnes, cum D ivina Majestate, ex au­

ro contexti in Palm ata vestit speciem quod non tam vetustate & censu , quam Religione pi­

ctura

(57)

ctura spectabile videatur. Regali ac sacro indu­

tus habitu so lium repetit.

Anno. 1526. Ioannes Zapolya, prius Vai­

voda Transilvaniae, Pallio hoc & aliis Regni Clenodiis infignitus eft, poftcaquam a quibus­

dam Magnatibus, Praelatis, ac Nobilibus Rex acclamatus fuillet.

Anno 1527. Ferdinandus primus, Joannis

«mulus, Albae Regalis insignia Regia sumpsit , deinde Filio Maximiliano, Coronam & insignia Posonii (quo translata funt^) conferri voluit.

De Pallio nihil fingulare occurrit fub Joanne.

Meminit tamen Isthvanffius Pallii generico no­

mine insignium, dum Solimannum Budae diver­

tisse scribit: L ib . X. pag. 104. „ A t Soliman­

nus Budam divertens, in arcem ex castr is s e contulit, Joanne que ibidem Rege constituto, ( ergo non nostrae genti modo usitato electo) in Clientelam Patrociniumque suscepto, Re­

gium diadema,quod Hungari s acrum appellant, sceptrumque & reliqua Regni insign ia atque ornamenta ei tradidit.

\

(58)

Laudatus auctor Lib. X III. pag. por­

ro ita habet: deinde Regina ( Uxor Joannis Za­

polyae) Coronam & sceptrum, ca t er a que eo spe­ ctantia in arca vetusti

gulis bene munita deprompfit & c.

Secundum enim Zapolyae mentem ah Isa*

.bella ejus Conjugc in Daciam fuit translata Co­

rona eum reliquisClenodiisRegni, reddita tan- .dem Ferdinando I.

Anno 1563. Sub Maximiliano Rege I.

(Impcr. II.) Pallium S.Stephani memo­

ratur parte I. in N otitia cap. 8.

de P ro ro g a tivis urbit Pofoniensipag. 2 q i. Hic Pallium S. Stephani fumpsit M axirnilianut, quo humeris adaptato. Procer et, qui eum huc addu­

xera n t, destinata quisque insignia proferebant.

Quae tamen omnia ex manuseriptis eujusdam I i - stii hic audtor habere se testatur.

Eodem Anno 1563. de eodem Rege, idem audior feribens, Paludamentum S. Stephani ap­

pellat. Vide P a rte I. in N otitia Regni IIunga- rio Cap. X III. pag 3 0 1 . E t R ex quidem P a ­ ludamento S. Stephani amictus • - - An-

(59)

Anno 1572. Rudolphus II. Maximiliani II.

Imperatoris , Regis vero I. filius coronatur:

Non alio ritu , religione, so lem n ita te, locis templis, quam quibus ante novem annos, dum Maximilianus eodem Diademate exornaretur,

omnis Pompa finita est: ita Isthvanffius Lib. XXV.

initio pag. 325. Mirari, su bit, eccur aucto r iste in Coronatione Uladislai II. & Ludovici Pueri nihil de Pallio memoraverit, eum tamen reli­

quum ritum coronationis diserte conseripserit.

Anno 16o8. de actis Coronationis Matthiae II. habemus narrationem Khevenhülleri Comitis, Annalium Ferdinandeorum Tom. V II . nova edit, a pag. 23. usque 24. & 25 . Inter insignia Regni primum non comparet Pallium, nec in Coronatione ipsa illud memoratur, nisi pag. 28.

ita: post Coronationem & U n ctionem sub mis­

sa, Habitum S. Stephani appellat his verbis: A ls der König unter dem Offertorio zum Altar ge­

führet, und als er mit gebognen Kuyen dem Car­

dinal zween güldene Pfennig dargerreicht, wie­

der in seinen Thronum gangen; immittels ha­

ben ihr viel hohes und niederes Stands Perso­

nen auch Geist- und Weltliche, ex Devotione ih r e

(60)

ihre Pater noster dargerreicht, und durch einem Priester, so neben d e s

K

önigs-Thron an ge­standen, damit die Cron und Habitum Stepha­

ni anrühren lassen, und ist also das Sacrum ver­

r i c htet, und vor der Benediction die Königl.

Majest. so den Tag zuvor gebeichtet , communi­

ciret worden.

Eodem Anno 16 0 8. de eodem Rege idem auctor pag. 30. ubi sc ribit cerimonias mensae Regalis : S. Stephani gulden Rock memorat:

Ihr Königl. Majest. in ihrem alten Habith, und S . stephani gulden Rock und C ron aus ihrer Cammer mit Erz-Herzogen Maximiliano g a u ­ gen. Eodem Anno 1608. Casulae nomen post acta Coronationis primum depromitur Lude­

wigii reliquiis Manuscriptorum Tom . VI. nu­

mero IX. pag. 339 . est autem titulus: Modi in Coronatione Regis Hungariae obs ervandi. An­

nus quidem non adjicitur, sed desumptos esse hos modos ex Coronatione Matthiae I I , aut oc­

casione ejusdem adnotatos, certum est ex no­

minibus Procerum & Officialium; cum iidem ab hoc auctore nominentur, qui in Khevenhülle­

riana

(61)

riana laudata narratione. Isthic ergo pag. 342.

post Dapiserorum nomina ponitur:

H aec sequentia sunt in Casu la Regia Regni Hungariae.

Circa Collum

O Spes certa salutis signum Crucis!

In Sinistro humero

Emicat in Coelo Sancta Genitricis Imago.

In Dextro humero.

D at summo Regi famulatum Concio Coeli.

In Dorso in Inferiori Circulo.

'Hostibus en! Christus prostratis, emicat alte.

In primo Circulo Inferiori.

Anno Incarnationis XC I. M XXXI. indictione X IV . a Stephano Rege & Regina Casula hae cooperata & data Ecclesia S. Mari a e sita in Civitate Alba.

In Inferiori Circulo Dorsi.

Sessio Regnantem n o ta ti Christum Dominantem.

'Nihil praeterea de hac Casula isth ic adjungi­

tur, nihil de figuris. Sed ex inscriptionibus manifestum eft, nostr a Casulae hic factam esse

mentionem. Si-

(62)

)Similem plane Casulae nostrae desc riptionem ex Tabulario Cancellaria Aulica Regni Hun­

garia nacti sumus, benignitate Excellentissimi Domini Cancellarii Domini Leopoldi Comitis de Nadasd, cujus merita in sedem Apostolicam, Regem. Regnum omnibus fere notae Manu­

seriptum documentum erat, vetustum, atque ut videtur, rei gestae Synehronum : ita insc ri­

ptum. Modus Coronationis M atthiae II. Regit Archiducis Austriae anno 1 608. factae XIX. No­

vembris. Electio praecellit XV. ejusdem. Hujus sc ripti partem illam, qua Casella Regia insc ri­

ptiones aliquae referuntur, edidit J oannes P e­

trus de Ludewig uti modo retulimus. In ma­

nuscripto vero isthoc minutiae quaedam diversae sunt, nempe in titulo est ita notatum:

Hac sequentia signata sant in Casula

Regis Hungariae apud Ludewig: Regni Hun­

garia.

In sinistro latere: Micat in Coelo; Ludewig

melius: Emicat in Coelo. ;

■ In dorso in inferiori circulo - - * Ho-

(63)

ftibus en Christus proftratis micat Alba. Lu­

dewig melius: prostra tis emicat Alte.

•( In primo circulo inferiori apud Ludewig male habetur :r - - : r Et Gyhla Regina; me­

lius in Manuscripto nostr o : & Gisla Regina.

In continuatione hujus Epigraphe non bene in Manus cripto nostro ita: C asula cooperta &

data Ecclesia Sancta M ariae suae Civitatem A lbae.

■ Denique in Manuscripto: In inferiori circulo dorsi.

Sessio Regnantum notat, & Christum Dominan­ tum.

Apud Ludewig recte : Sessio Regnantem no­

tat & Christum Dominantem.

In alio fusiori documento MSto Coronationis M atthia II. Regit in Regem Hungariae, Electio M atthiae die X IV . Novembris collocatur. Praete­

rea in naratione coronationis ante Litanias,& an­

te jusjurandum a Rege depositum ,& ante Unctio­

nem, Matthias Sancta D ivi Stephani Regis Tra­

bea,

(64)

bea, seu Pallio indutus sistitur. Sed videtur ordinem solitum non servasse historicus.

Denique qui huic Matthiae II. Coronationi in­

terfuit P e trus de Reva seu Revay Comes Tu­

rocensis , quique custo s Cimeliorum Regni erat, Pallium S.Stephani satis exacte descripsit : idem quoque Revay Viennam deferendum hoc sa­

crum Pallium petenti Matthiae II. Regi ob jura­

menti sui Religionem negavit primum , deinde porro consensu Procerum Viennam attulit, de­

lincatumque pro Pontifice Paulo V. (qui ico­

nismum celeberrimi hujus Pallii petierat) Ro­

mam misit.

‘ Atque haec ipse narrat Centuria V III. pag.

140. Retulitque subinde Posonium sacram hanc vestem Revay. Hic igitur ita de hoc Sacro ve­

stimento, inter ea, qua ad coronationis s olen­

nitatem necessario requiruntur, scribit in Com­

mentario de S. Regni Hungaria Corona pag. 8o.

Edit. Tyrnav. ( Pallium sive Regale Paluda­

mentum D . Stephani non-tam vetustate cens u, quam religione pictu ra e admirabile est , ex serico fa ctum Uranei coloris, cui D E I Thronus &

(65)

Apostoli omnes cum Divina Majestate parte una, parte altera Triumphus a Cruce ex Auro contexti, in palmata vestis speciem.)

. Descriptio haec Comitis Revay plane con­

gruit cum descriptione Bonfinii, superius me­

morata; facile concludere hinc possumus, illum descriptionem hanc a Bonfinio accepisse, atque talia reipsa & Bonfinium & Revayum in hoc Pallio invenisse. Idem Revayus ibidem pag.

80. Ita describit figuras & inscriptiones P allii:

Inter scapulas ad imaginem Christi

haec extant:

Hostibus en Christus prostratis emicat Alte.

In humero dextro ad imaginem Bea­

tae Virginis haec legu n tu r:

. • Emicat in Caelo Sancta Genitricis imago.

In humero sinistro ad imaginem Beati

Joannis E van gelistae:

D a t summo R eg i Fam ulatum Concio Coeli.

(66)

In summitate supra fimbriam a tergo.

Sessio regnantem notat Christum Dominantem.

Circa collum ex sinistra parte Cru­

cifixi.

O ! spes certa salutis a dextra parte Crucifi x i majusculis R . R . E. T. O. B . U. M . B . R . A. Qua­

rum literarum mysterium nonnisi Auctori ipsius.

Divo Stephano n o tu m , quas divinando si quit velit interpretari, si quid ad rei veritatem f a ­

cere videretur, sic liceret.

; Regina, Romanae, Ecclesiae, Totius, que Olympi, Beata, Virgo, Maria , B ellico si, Regni, Advocata.

' Vel vero secundum circumstantiam R ex, R e­

gum, E st, Trium phator, O rbis, Benedictus, V irgo, M aria, B eata, Regina, Angelorum.

Si h aec de D E O aut Christo dicantur, constat optime sententia, & magis proprie, quam si ad Benedictum Pontificem referamus. S i vero ad D ivum Stephanm i, vere illum Benedictum, fu isse dicemus.

(67)

Qui fidei Christianae non in Hungaria dun­

taxat, sed ad Sarmatas & Getas propa­

gator fu it.. A t quod literis : Um bra, puncta non sint apposita; proinde ‘dictionem unam con­

stituere per se videntur. Unde s ensu s erat; Re­

gni calescit illius & s piritualis , terrenum hoc 'Umbram esae. Magistratus enim est su m m i D E I imago, & Umbra, & in hoc saeculo una Lex Regibus cum reliquis hominibus posita est;

nempe: quod pulvis & Umbra su mus: aut quod pictura hac sacrarum imaginum in sacra veste;

Umbra tantum sit rerum existentium. N ih il profecto ex sacro hoc pictura habitu ad naturam

boni Regit verius, nihil ad Regiam Dignitatem antiquius; quam ut D E U M , cujus imaginem gerit in terris, agnoscat & colat: sanctitatem

& justitiam, cum religione observet inviolatam,

& fid e Christiana propugnata exoptatam de ho­

stibus referat Victoriam, p ra emia denique rei bene gestae non in terris s ed coelis expectet.

Eadem etiam Beliut sed P etri Revayi Verbis (ut ipse fatetur) annotavit. Convenit ergo Ludepigii Casala descriptio cum Petro Comite Turocensi, praeter ea, quae,annotare

non

(68)

non abs re erit: Desideratur enim apud Reva­

yum Annus Incarnationis XCI. MXXXI. Est' porro mira Revayi sententia de iis literis, quas

notat a dextra parte Cruci (circa Collum) majusculis R . R . E . T . O . B. U M B R A , inter­

pretando ut supra .memini. . Enimvero frustra videtur esse Revayut, dum singulis hisc e lite­

ris singulas voces significari arbitratur; neque enim in Pallio isto seu Casula puncta sunt post singulas literas, uti Revayus pag. 8 1 . expressit, sed est manca inscriptio, mancae item icones.

Eam ego ■ insc riptionem Carmine hexametro qualicunque rythmo terminatam fuisse puto, uti aliae similes imaginum Epigraphae in hac ve­

ste leguntur.'

Quare exitum hujus versus fuisse vel talem, vel fimilem puto: TU ER E. E T . O BUM ­ B R A . vel itaque litera R. loco E videtur vi­

tiose pseta, vel E inclusa in T. ut in vocabulo SEPHANUS. & uti non nulla alia scriptoris vel pictoris sphalmata occurrunt in hac ipsa Casu la Sacra, nempe praeter SEPHANVS pro STEPHANVS :BETRV S pro PETRV S, item DANINEL, pro DANIEL & c.

(69)

Addit etiam Revayut Comes indictionis nu­

merum, & hoc Pallium Trabeam Divi Stepha­

ni appellat, vide pag. 8o. ubi sic sc ribit: Aut si quis, exactiorem hujus Trabeae Sacrae delinea­

tionem habere v e lit, se quentia peculiari studio inde desumpta, contempletur. ..

In dorsa circum circa, infra cingulum haec habentur verba: Indictione X IIII. a Stephano Rege, & Reisla Regina, Casula hac operata

& data Ecclesia Sancta M aria , sita in Civi­

tate albensi. Progreditur deinde, sic u t anno­

tavi, ad figuras, & insc riptiones.

Errasse hic in nomine Reginae apographum Revayi L ector eruditus facile advertet, cum loco Gisla, Reisla scriptum sit , sicut apud Lu­

dewigium: Gyhla loco Gisla.

i Anno 1 6 1 8. sub Ferdinando II. Habitus &

Paludamentum Divi Stephani appellabatur; vi­

de Petrum de Reva Centuria V II. pag. 134«

ita de Ferdinandi II. Coronatione loquentem:

Unctio su bse cuta est: qua peracta indutus Ele­

ctus habitu & Paludamento D ivi »

(70)

conse dit Throno &c. deinde Missa & Coronatio secuta est.

De Coronatione ejusdem Ferdinandi II.

scribit Illustriss. Khevenhüller Annalium Ferdi­

nandeorum Tom. IX. pag. 2 1 . sequentibus Ver­

bis: hernach viel Gebett von Bischoffen und Prälaten über Ihr Königl. Majest. gesprochen, und die Litania mit schöner Music gesungen wor­

den, unterdessen hat Andreas Doczi

Ihro Kö­nigl. Majest. Dero Königl. Habit an der Brust und rechten Arm aufgemacht, und der Erz-Bi­

schoff von Gran Sie mit dem Heil. Oel neben Sprechung der gebräuchlichen Gebettern gesal­

bet, Sie hinter dem Hohen Altar, so auf der Seiten mit guldenem Stuck, und schönen Tape­

zereyen verhengt gewesen, geführet, wider sauber gewaschen, und alsdann nach der H. Salbung mit dem Habit und Rock H. Stephani neben auch angehengten Gebethen umgeben worden.

Anno 1625. de Ferdinandi III. Coronatio­

ne Sopronii susc epta, laudatus Khevenhülle r, Tom. X. pag. 103.^) die V II. Decembris Coro­

natio iisdem Ceremoniis, quibus s ub Imperatore

(71)

5°

Ferdinando ( secundo) peracta fu it: ubi nihil singillatim de Pallio S. Stephani memorat. De Coronatione hujus Ferdinandi III. sc ribens Isthvanffius Pallium memorat, sub Paluda­

menti nomine lib. IV. p. 1535. sequentibus:

Miss i continuo, qui sacrum diadema Regio cum Paludamento Poso nio asportarent; haec Hun­

gari su mma religione, jam inde ab annis usque DC. & ultra, a S. Stephani primi Regit Chri­

stiani temporibus ass ervant adhuc, quod mire­

ris , non modo Corona, se d Paludamentum, sceptrum, Gladius & Globus, vest escque, Inte­

gra omnia, atque illaesa apparent,

Idem auctor nomine genetico Insignia Regia) complectitur Pallium ( vid. eundem librum eandem pag.) Procedebant Germani Tubicines,, 'dum Barones, alii que Equitum Magistri, cum fu it turmis cataphractorum, hos sequebantur Hungaricorum Procerum prim arii, cum magno nobilium comitatu, tum tres Gubernatores Cro­

a tiae, Dalm atia, & Sclavonia, vulgo Bani dicuntur, deinde equitabant 50 fere ex Mini­

stris Hungarici Palatini, Leopardorum, Ty­

gridum, aliarum ferarum pellibus contecti, post hos

(72)

hos Palatinus ipse medius, inter Germanos at­

que Hungaros Barones, C o n siliarios, Princi­

pesque, tum Corona ipsa cum caeteris Regiis In­

signibus currui casam imposita vehebatur.

Item idem auctor eod. lib. ead. pag. Regium Ornatum memorat loco Pallii sequentibus: Rex primum A ra gradum ascendens, Gladium Ste­

phani evaginavit, tum Palatinus ad latus Evan­

gelii consistent, & Coronam de manu sacrifican­

tis accipient, conversat ad populum magna voce

acclamavit, O Regnum inclytum, O H ungari, quot quot estis! vultis hunc F erdinandum E rne­

st um Archiducem Austriae, Sacra S. Stephani Corona so lenniter inaugurari? respondentibus omnibus: volumus, volumus, vivat Rex, vivat

R ex ! Archaepiscopus Coronam de manu a cci­

piens Palatini,-Regio capiti imposu it. V Sacro finito Rex versa ad populum se de, quatitor Equi­

tes leniter Gladio S. Stephani percussos creavit:

omnibus deinde Ceremoniis sinitis novus Rex re­

gio adhuc ornatu insignis extra oppidum in cli­

vum equum adegit, ubi & c.

Anno 1655. De Coronatione Leopoldi

(73)

Magni, Theatrum Europaeum consu lens anim­

adverti Tom. VII. pag. 722. in actis ejus Co­

ronationis , minus accuratis nullam mentionem ess e P allii ante unctionem.

Anno 1687. In Coronatione Josephi The­

atri Europai Tom.XIII. pag. 110 . memoratur:

Josephum Regem post sacram Unctionem in­

dutum esse Habitu & Calceamentis S. Stephani.

Anno 1 7 1 2. Theatri Europaei Tom. XIX- pag. 174. in Coronatione Caroli, mentio Ha­

bitus fit post Unctionem: Regem ab Episc opis, assistente su premo Aulae Praefect o , in Throno indutum esse Habitu & aureis Calceamentis S, Stephani. Paucis item ( in continuatione Reva­

y i de Corona) scribitur: Vestitus S. Stephani induitur Carolo post Unctionem.

Anno 17 4 1. Die 25. Junii MARIA TH E­

RESIA hodie Rex & Augusta, de cujus Coro­

natione, ad Pallium , & reliqua Insignia spe­

dtantia memoranda quaepiam accipe, ex Cancel­

laria Aulica Regni Hungariae nobis communi­

cata.

(74)

Autographi titulus ita habet.

Ordo Coronationis su a e Majestatis Serenissi­

ma e Regina Hung a ria , Domina Domina M A ­ R IAE T H E R E SIAE Pos onii s olenniter peragen­

da Anno 174 1.

.

P ost Unctionem ita:

Demum Reginam retro altare comitantur, ubi oleum abstergitur, & Regina ab Episcopis ad Thronum suum ducitur, ac ibidem veste se u Habitu D ivi Stephani assistentibus idcirco Cubi­

culariorum ac Curiae Magistro, induitur,

Deinde de Mensa ita:

Demum Sua Majestas mensa e accumbet cum Corona in capite , & Habitu Sancti Stephani.

Ex alio documento Cancellariae Aulicae Hun­

garicae, quo continetur ordo, & ritus, tam ad­

ventus Posonium, quam Coronationis M ARIAE T H ER ESIAE Reginae Hungariae, & Bohemiae.

Anno 17 4 1. a 19. Junii usque ad 25. diem ipsam Coronationis.

(75)

In ritu Coronationis post Unctionem haec notata sunt.

• Und Ihro Majest. wurden die eröffnete Klei­

dungen von der Frau Obrist-Hoffmeisterin und beyden Cammer-Freylen wider zuruck gemacht, die Sandalia S. Stephani aber legten Ihro Ma­

jestät nicht an , weilen Allerhöchst Dieselben, darinne nicht zu gehen vermöget hatten.

In­dessen hatte der Hl. Erz-Bischoff Primas sich die Hände gewaschen, und wurde an sein gegen den Thron über ad Faldistorium zubereiteten Orth, wohin eben jener Sessel, so bey den Al­

tar gestanden, gestellet worden, wie schon oben bey denen Dispositioneni beschrieben, durch sei­

ne Edl-Leuthe unter denen Armen geführet, Ihro Majest. die Königin kamen auch bald wi­

der hervor, und erhuben sich in obangezoge­

ner Begleuting in Dero gegen den hohen Altar über stehenden Thron; woselbst allerhöchst De­

roselben der Mantel des Heil. Stephani umge­

ben, welcher zu mehrerer Bequemlichkeit voran in der Nad eröffnet, und Ihro Mayst. also um­

geben worden, daß Selbe zu beiden Seiten an denen Acvhsel-Bändern angehefftet, mithin vor­

an völlig offen gestanden. Zu Umgebung die­

ses

Figure

Updating...

References

Related subjects :