• Nem Talált Eredményt

145 Weszprémi István Pray Györgynek Debrecen, 1776. április 2

In document Weszprémi István levelezése (Pldal 139-147)

Köszöni a küldött adatokat, a Succincta II. névsorát küldi, ehhez is kéri a segítséget. Kérdezi, hogy a klérus szá­

mára mikor tiltották meg orvosi tevékenység végzését.

Admodum Reverendo ac Eruditissimo Viro,

Domino Georgio Pray, Historiographo Regis, Fautori suo aestumatissimo salutem plurimam dicit

Stephanus Weszprémi.

Litteras tuas propensae meae in me voluntatis indices opportuno tempore rite percepi:352 quod Medicos aeui antiquioris Hungariae quatuor, vnum qui Caroli Roberti, tres qui Matthiae Corvini aetatem ornarunt, ex indicatis instrumentis litterariis demonstratos submiseris, maximas tibi ago habeoque gratias: Ea, qua par est animi submissione rogo, ut quae ad locupletandam illustrandamve Medicorum Hungariae et Transiluaniae Biographiam meam pertinere optimo consilio arbitraberis, mecum benigne in posterum quoque per Epistolam communicare dignabere: en in finem hunc eorum seriem hic adclusam ad te exmitto, qui Secundae Centuriae propediem pelo subiciendae partem priorem occupabunt: TV, vt, Fautor optume, eruditissimas tuas symbolas in rem hanc meam adjicias, quam fieri potest enixissime te rogo, immo per communia reipublicae litterariae nostrae sacra obtestor: habebo profecto ita, quod gratae mentis cultu ac pietate in te depraedicare valeam. Vtinam suppeteret mihi aliquando occasio, vt gratam in te meum ipso genere tibi testari liceret meum animum: iube, quae me voles facere, pro tenui virium mearum modulo ad seruiendum experieris promtissimum. TE, vt in decus et emolumentum patriae, immo totius orbis eruditi Deus Ter Optimus Maximus servet salvum et incolumem quam diutissime precari nunquam desinem. Debrecini ad diem 2. Aprilis 1776.

P. S. Vellem, per Te, Virorum eruditissime, curatius edoceri, exercitium artis Medicae quo praecise tempore solemniter vice vltima Clero ita interdictum est, vt eam amplius iam exercere minime audeat: ex Actis enim Conciliorum novimus probe, ego lego editionem Hardvini,353 centiis a Sacro patrum ordine latis legibus vetitum illud fuisse, at salutaribus eiusmodi monitis et decretis minime paruisse vbi terminus figendus est, qua potissimum occasione, quo tempore et Clerus secularis et monachi manus suas de tabula hac subtraxerunt? Si tua responsione hac me dignaberis, rem omnium gratissimam mihi omnino facturus es, Fautor optume.

[A negyedrét hajtott levél negyedik lapján Weszprémi kézírásával:]

Series Medicorum Hungariae, qui Centuriae secundae Partem Priorem occupabunt:

I./Abaris. 27 Ajtai Andreas. 37 Albrich Joannes. 47 Anacharsis. 57 Atzél Gabriel. 67 Bausner

Sebastianus et Bartholomaeus. 7./ Bátsmegyei Paullus Stephanus. 8./ Beretzk vel Briccius de Vízakna Georg. 9./ Branche. 10./ Buchholtz Gergius vterque, pater et filius. 11./ Cramer Paullus. 12./ Dimjen Paullus. 13./ Enyedi Samuel. 14./ Erdélyi aliter a Transilvania Johannes.

15./ Fontana Franciscus. 16. Gerardus. 17. Gömöri David. 18. Hambach Joannes et Samuel, pater et filius. 19./ Herczeg Joannes. 20./ Hunyadi Franciscus. 21. Huszti Stephanus. 22./ Jeszeni aliter Jeszenszky vel Jessenius a Jessen Joannes. 23. Kertzi Paullus. 24./ Kyr Paullus.

25./ Liebezeit Georgius Sigismundus. 26./ M arquardus. 27./ M artinus. 28./ M elchioris Cibiniensis. 29./ Michael. 30./ Monavius Fridericus. 31./ Nagy Borosnyai Martinus. 32./ Palum­

bini Matthaeus. 33./ Parschitzius Nicolaus. 34./ Pannonius Michael, item Michael Ascanius, item Janus.354 35./ Pataki, Pater et filius, uterque Samuel. 36./ Peck Joannes Christophorus.

37./ Perectoldus. 37./ Pétsi Andreas. 39./ a Placentia Jacobus. 40. Sailer Carolus Wilhelm.

41./ Schemberger Andreas. 42./ Schwartz Joannes Theophilus. 43./ Stancarus Franciscus.

44./ Valmarin Israel. 48./ Vette Georgius, item Joannes Georgius et Andreas, pater, filius, nepos. 49./ Wipacher vterque David, pater et filius. 50./ Wirth Georgius.

[A levélen Pray György feljegyzései, sorrendben:]

NB. Brancha fuit Medicinae Doctor, qvem Petrus Colocensis Archiepiscopus ex Sua Aula misit Temesvarinum ut Paulum Kinisium valetudini restitueret, quod feliciter praestitit anno 1492.

Mathias Auctus Alexii Thurzonis Medicus circa 1543.

Josephus Tectander Medicus, huic filia Sabina Georgii Wemeri desponsa fuit, sed sponsus nuptiis praemortuus circa idem tempus 1543.

Joannes Antoninus Medicus circa idem 1543.

apud Kerchelics Gerardus Ladislai Chuni Medicus. Historia Ecclesiae Zagrabiensis, Kerchelich, pag. 93. 127. item, 261.

NB. Spolin Joannes fuit Medicus Mariae reginae Ludovici II. Conjugis. NB. hunc nondum communicavi Domino Veszprimio.

178. Kerchelich Historia Ecclesiae Zagrabiensis. 1452. Marquardus [...] NB. Nec hunc communicavi.

pag. 127. Jacobus de Placentia Caroli Regis Physicus, anno 1333 factus Episcopus Chanadiensis et anno 1343. Zagrabiensem sedem traductus.

Fuichich Paulus [...] Medicinae Doctor [...] anno 1590.

Ladislaus filius Deméndi Physicus Ludovici I. 1366. dein Sigismundi anno 1419. Ecclesiae Colocensis Praepositus, simul Episcopus Nitrensis. fratres habuit Nicolaum, Laurentium et Benedictum.

146 Comides Dániel Weszprémi Istvánnak Nagyszeben, 1776. május 8[?].

A Succincta első kötetéhez fűzött részletes megjegyzések.

Experientissimo, Celeberrimo ac Doctissimo Viro, Stephano Weszprémi Medicinae Doctori,

Fautori suo longe aestumatissimo Salutem plurimam dicit Daniel Comides.

Peragratis Comitatu Batsiensi, Ducatu Sirmiensi, Banatuque Temesiensi, in Transilvaniam redux nihil prius nihilque antiquius habeo, quam ut meum per Litteras, Tibi, Vir Celeberrime, cultum deferrem, atque de rebus, quas scire Tva interest, Te faciam certiorem. Scire item Te velim, Clarissimum Dominum Ladislaum Málnási his diebus me compellasse, retulisseque rogatu Tvo, libellum, cui titulus: Sanitatis studium ad imitationem aphorismorum com­

positum. Item alimentorum vires breviter et ordine Alphabetico positae, auctore Paulo Kyr medico,355 in usus Tvos exscribi curasse, scribaeque operam suam locanti pro unaquaque phylira 5. grossos esse pactum. Libellus in 8vo absolvitur 42 foliis, atque adeo 5. phyliras et 2. folia constituit; descriptus autem est in forma quadripartita, ita ut singulae paginae apographi singulis paginis libelli typis editi respondeant. Loewii etiam Dissertatio epistolica ad Martinum Schmeizelium,356 pro Te, Vir Celeberrime, describitur, brevi absolvenda. Curabo iam, ut instituta cum autographo collatione diligenti, utrumque opusculum a mendis, quae forsan irrepere per oscitantiam poterant, repurgetur. Tum erit opportunitatem, qua fasciculus chartaceus ad Te commode perferatur, mihi indicare. Quod ad symbolam abs me Tibi superioribus Litteris meis promissum attinet, liberare fidem non prius potero, quam Maros- Vásárhelyinum fuero reuersus. Scilicet Maros-Vásárhelyini adseruatur, quidquid chartarum et supellectilis librariae mihi est. Quando vero Vásárhelyinum revisum, certo definire ob instantes diuturniores ferias forenses, nequeo. Utcunque tamen fuerit: stare promissis decrevi serius, citius. Patere nunc, Vir Celeberrime, ut qualescunque notulas meas Centuriae Tvae I.

adspergam.

Addidit praeterea, se seuerioribus curis esse districtum, sibique frequentia huc illuc per muneris sui rationem suscipienda esse itinera; se proinde nec commissa sibi negotia procurare nec posse, nec scribendis vacare posse litteris. Haec et similia praefatus, rogavit me Vir Clarissimus, ut sublevarem se, omnemque rei istius curam in me susciperem, simul etiam se claribus apud Te excusarem verbis. Quod dum facio, Tibi significandum esse duxi, Kyrii libellum iam descriptum, atque in manibus meis esse, Loewianam vero Dissertationem brevi esse finiendam. Kyrii libellus in 8vo.

Ad articuli 3. numerum 12. Titulus opusculi hoc loco indicati, quod nunc prae manibus mihi est, ita habet: Insignia nobilis aeri incisa hic adcludo.

Ad articuli 2. notam ♦, pagina 3. Episcopus Wesprimiensis anno 1497. fuit Joannes Vitéz, Supremus Cancellarius, et Commendatarius Viennensis Ecclesiae, ut patet ex Litteris a Claris­

simo Pray Specimine Hierarchiáé Hungaricae357 partis I. paginae 301. nota c.) productis.

Ad articulum 20. Andreae Dudithii mater, quam ignorasti, fuit Magdalena e Sbardellatorum genere, quae post filii defectionem extrema penuria premebatur, ut apparet ex litteris Maxi- miliani, a Clarissimo Pray loco citato paginae 255. nota c.) adductis. Dudithius cum infula Quinqueecclesiensi etiam Praeposituram Jaszoviensem accepit, ut eius rei testes mihi sunt litterae non ita pridem e Curiae Regiae Tabulario a me exscriptae. Vitam Dudithii Schwartzius, et omnium accuratissim e ex litteris Dudithii et aliorum ad Dudithium, autographis, in Bibliotheca Gymnasii Elisabethani Wratislauiensis adseruatis, elaboratam, dedit Carolus Beniamin Stiefif, Gymnasii illius Rector, peculiari libro Germanico in 8vo, Wratislauiae excuso, praefixa etiam effigie Dudithii, aeri incisa.35* Meum libri illius exemplar Maros- Vasarhelyini.

Ad articulum 26. Galeoti Martii effigies nitidissimae expressa conspicitur in maximi moduli nummo argenteo, in honorem eius excuso, atque in Numophylacio Caesareo Vindobonensi adseruato, quem ego ante aliquot annos ex indultu Celeberrimi Du Val, Nummophylacii

Caesarei Praefecti, aeri incidendum curaui. Mittam Tibi typum, quum Vásárhelyinum rediero.

Auctor anonymus; qui sub litteris F. X. S. A. latere voluit, pagina 53. abs Te commemoratus, est Frater Xistus Schier Augustinianus. Fuerat is Augustinianorum Eremitarum, qui Viennae in suburbio Landstraß dicto habitant, Bibliothecarius, ante paucos annos mortuus. Manuscripta eius posthuma diu apud me fuere Viennae; nunc frustratim a successore eius, natione Hungaro, typis evulgantur.

Ad articulum 38. Episcopus Nitriensis ab anno 1302. usque 1327. fuit Frater Johannes, ut habetur apud Clarissimum Pray loco citato pagina 366. Etc. Benedictum ab Italia, a Szent- ivanio in scenam productum, merito e serie Nitriensium episcoporum expunxeris.

Ad articulum 40. Ad Antonium Cassoviensem, complures exstant epistolae Erasmi Ro- terodami, e quibus plura ad biographiam Medici huius pertinentia peti possunt.

Ad articuli 44. numeri 2. paginam 81. Quos hic versus a Bibliopoego resectos quaereris, facile ex beneuolentia Spectabilis Domini Gedeonis de Rada, qui libri integrum possidet exemplum, suppleueris.

Ad articuli 47. numerum 1. Dissertationem hanc inauguralem Kölesen habuit, praeside Deo optimo maximo, ex auctoritate Magnifici Domini Rectoris, domini Joannis Voet, luris Vtriusque Doctoris ad diem 9. Junii, Lugduni Batavorum 1681. dedicatam Michaeli Teleki de Szék, Celsissimi Transilvaniae Principis a Consiliis Intimioribus, exercituum pro Deo et Patria pro nunc in Hungária militantium Supremo Belli Duci, Comitatuum Tordensis et Maramarosiensis Comiti, arcis Huszt et Kővár, districtusque eiusdem Capitaneo, nec non Decimarum Fiscalium Arendatori, ubique supremo, trium in Transilvania Collegiorum Curatori Benignissimo, summo Religionis Reformatae columini, etc. etc. Auctor systema Copemicarum propugnat argumentis astronomico-physicis, et ad dubia, quae obmoveri possent, respondet.354'

Ad numerum 12. Tibullus Corvinianus non Cibinii, sed Claudiopoli excusus est. Codex chartaceus, Catullum, Tibullum et Propertium complectens, e bibliothecae Corvinianae reliquiis in manus Johannis Zapolyae I. venit; apud successores Principes Transilvaniae mansit usque ad Apafium II. cuius dum supellex Cibinii licitationis lege diuenderetur, a Collegio Enyediensi emtus, et petenti Kölesério dono datus est, qui eum typis curauit exscribendum.

Numeri 13. nota * Sommersbergii epistola ad Kölesérium, qua eum de consilio suo colligendi edendique scriptores rerum Dacicarum facit, conspectum etiam futuri operis sui exhibet, in manibus meis est.

Numerus 21. Partem primam Disputationis huius ad diem 12. Martii, anni 1681. habitae, dedicauit etc. Partem secundam ad diem 15. Martii 1681. dedicauit.360

Numerus 22. Citatam hoc loco Dissertationem nunquam vidi. Est vero mihi ad manus eius etc.

Ergo cum abs Te citata Disputatio, anni 1681. exierit; oportet, tertiam de hoc argumento esse.

Ad articulum 86. Praeter tria illa diplomata abs Te recitata, et praeter ea, quae Wagnerus vulgavit,361 sunt mihi complures aliae Litterae Regiae ad res Johannis Stock attinentes, e Curiae Regiae Tabulario a me exscriptae.

Ad articuli 99. paginam 201. Pauli Bomemiszsza epistola, quam exhibes, in manibus meis est autographa. Eius quomodo sis adeptus apographam, ne coniectura quidem adsequi possum. Recitat eandem clarissimus Pray in Praefatione Hierarchiáé suae,362 atque a me secum esse communicatam fatetur.

Ad articuli 100. numerum 1. Opusculum hoc fama tantum cognitum mihi est, numquam

vero visum. Quare feceris rem mihi longe gratissimam, si quod eius mihi procurare exemplum possis. Dabo redhostimenti loco aliquot Medicorum Transilvanorum Dissertationes veteres.

Ad articulum 63. Francisci Pariz Papai vita, quae in Miscellaneis Tugurinis inserta est, iam antea prodierat in Transilvania, in 4‘°. Illius vero, quam ipsémét manu sua vitae suae descriptionem exarauit Franciscus Pariz Papai, in usus Tuos, iusseris curabo describi, dum Vásárhely ini et libellis meis fuero redditus.

Numerus 1. Disputatio haec,363 phyliris 2 Vi constans dedicata est Johanni Casparo Bauhino, Practices Professori, Johanni Rudolpho Burchardo, Theorices Professori, Johanni Henrico Glasero, Anatómiáé et Botanices Professori, Paullo Amman in Lipsiensi Universitate Bota- nices Professori Publico, Johanni Jacobo Hofmanno, Liberarum Artium Magistro, Graecae Linguae in Universitate Basiliensi Professori Publico, Paulo Tsematoni, Liberarum Artium Magistro, Mathematices et Historiarum in Illustri Principum Transilvaniae Collegio Albensi, nunc Nagy-Enyedini hospitanti Professori Publico, Balthasari Kesselbach, Philosophiae et Medicinae Doctori et Collegii Superioris Basiliensis Praeposito, Hospiti suo. Vota solennia abs Te citata constant phyliris 2. Continent Carmen Gratulatorium Graecum Johannis Rudolphi Wetstenii Sacrae Theologiae Doctoris, Novi Testamenti Professoris in Academia Basi­

liensi, Latinum Paulli Amman in Academia Lipsiensi Botanices Professoris Publici, fusum Lipsiae 1674. 20. Septembris, Latinum Georgii Franci, Medicinae et Philosophiae Doctoris, Facultatis Medicae Decani, Academiae Sacri Romani Imperii Naturae Curiosorum Colle­

gae et C[ollegii?] Pfalatinalis?] Caesaréi acclamatum Heidelbergae 1674. 25. Septembris;

a. ) latinum Johannis Jacobi Hofmanni Graecae Linguae in Academia Basiliensi Professoris Publici; Graecum latineque conversum Johannis Rudolphi Wetstennii, Oratoriae Professoris;

latinum Thomae Veres-Egyhazi Sacrosanctae Theologiae Doctoris Vratislavia ex auro ense anno 1674. 20. Julii missum; latinum Balthasaris Kesselbachii Philosophiae et Medicinae Doctoris; Latinum Laurentii Pekri Nobilis Transilvani, Haeredis nati de Pekrovinia, scriptum Nagy-Enyedini 1. Januarii 1674; Germanicum Melchioris Süßebach, Lesna Poloni Medici­

nae Candidati; Latinum Stephani K. Kolosvári Transylvano-Hungari, Lugduni Batavorum 12. Octobris 1674; Graecum in Hungaricam etiam conversum linguam Callai Copis János;

Latinum Johannis Békés Horváti, quod Propridie eius diei, quo pie in Domino obiit, cecinit Bemae Helveticorum in lecto emortuali anno 1674. 18. Julii (status veteris); latinum Johannis de Racz Beszemeny, Rheno Traiecti 1674. 15. Septembris missum; Valachicum, quod Michael Halicius, nobilis Romanus civis, de Caransebes condidit Nagy Enyedini 1. Junii 1674;

b. Gallicum Davidis Conte Lausannensis, Latinum, cui Epigramma triglotton, Graece, Latine, Gallice, subiunctum est, Johannis Petri d ’Angles Lausannae, pridie Nonas Octobres anno

1674. missum; c. Latinum Michaelis Johannis Jacobi Wetstenii.

a. ) quod sequenti disticho concluditur:

Macte his ex merito meritissime macte Parici Nulli Par fueris, nec Tibi Par quis erit.

b. ) Non plane accurate a te est exscriptum. [...] variantes notabo lectiones linea 1. szerund Ia roj, lege: szeriind Ia voj

linea 4. Chetz lege: chertz linea 5. lepse lege: legse linea 7. non lege: nou linea 9. bung. lege: buny

’s bunele lege: si bunele.

c.) Committi[?] non possum, quin Gallicum hic loci adponam, quod mihi prae caeteris placet.

Paris, le beau Troyen, en fut le Fatal flambeau, Qui livra sa Patrie, a ses flammes en proye.

Ce Paris par un sort, contraire au sort de Troye, Sauvera sa Patrie, et les siens du tombeau.

Sed nolo pluribus Te obtundere. Vale, Vir Celeberrime, et res Tuas age feliciter! Scribebam Cibinii 8[?] Maij 1776.

[Comides jegyzetei, amelyeket valószínűleg levelek mellékleteiben kapott meg Weszprémi:]

Agnethler (Michael Gottlob) Albrich (Johannes)

Bölöni (Michael) Bausner (Sebastianus) Benedek (Johannes) Borosnyai (Martinus) Brenner (Martinus) Closius (Stephanus) Drauth (Sámuel) Facetius (Elias) Francisci (Paulus) Fronius (Andreas) Gorgius

Grosse (Carolus Andreas) Julanus (Paulus)

Kerzius (Paulus) Tutius (Martinus) Kyr (Paulus) Matyus (Stephanus) Pariz-Papai (Franciscus) Pataki (Samuel)

Pauschner (Sebastianus)

Schneller de Schullenburg (Joannes) Seuler (Lucas)

Soterius (Andreas) Squarcialupus (Marcellus) Vette (Johannes Georgius) Vette (Johannes Andreas) Ziegler (Andreas) Zoltán (Josephus)

*

Vita Stephani Huszti ex eius eruta Dissertationibus

Oriundus erat e Comitatu Maramaros. (1.) Lugduni Batavorum studuit anno 1693. Praecep­

tore usus Carolo Drelincurtio, Medicinae Practicae Professore, quondam Principis de Turenna a Consiliis Medicis, nec non Medicorum Castrensium in Belgio Comite, et Galliarum Regis Consiliario ac Medico Ordinario. (2.) In tenera aetate studiorum suorum Promotorem habuit Martinum Szilagyi in Collegio Debreczinensi Sacrosanctae Theologiae et Philosophiae Professorem. (2.)

Studuit in Collegio Reformatorum Claudiopolensi, usus Praeceptore Samuele Szatmár Némethi Sacrosanctae Theologiae et Philosophiae Professore. (2.)

Patre natus est Stephano K. Szabó, Nobilium Oppidi Huszt ductore (3.). Praeceptore in patria usus Samuele L. Huszti (3.)

Anno 1695., Halae Magdeburgicae, studia sua continuavit, operam dans Friderico Hof- manno. (5.)

Anno 1700. erat Philosophiae Professor Debrecini, et Civitatis Physicus Ordinarius (6.).

*

Ajtai (Andreas); Alberik (Johannes) Atzél (Gabriel); Bausner (Sebastianus et Bartholomaeus) Briccius de Vízakna (Georgius) (Dimien Paullus) (Enyedi Samuel) (Hunyadi Franciscus) (Huszti Stephanus) (Kertzi Paulus) (Melchioris Nicolaus) (Monavius Fridericus) (Vette Georgius)

Kovatsii versus affectos supplere.

Schier in Buda Sacra,164 pagina 23. de Martino Presbyter Budensi, Mathiae Corvino ex astrologia longam vitam praedicante. Quis ille Martinus, quaeritur?

1343. Jacobus Longobardus ad sedem Zagrabiensem translatus.

Jászberényi apud Franciscanos365 biblia Hungarica manuscripta antiquissimis characteribus.

Hellenbach Medicinae Doctor.

Galeoti Martii Nummus.

*

Dissertationem Philosophicam inauguralem de Systemate mundi Praeside Deo Optimo Maximo, ex auctoritate Magnifici Domini Rectoris Domini Joannis Voet, Juris Vtriusque Doctoris, publico examini subiectam a Samuele Köleseri, ad diem 30. Junii, Lugduni Batavorum, apud Viduam et Haeredes Johannis Elsevirii, anno 1681. excusam, dedicauit Auctor Michaeli Teleki de Szék etc. phyliris 3.

Disputationem Mathematico-Physicam de Lumine, partem primam sub Praesidio Domini Burcheri de Volder, ad diem 12. Martii habita, et Lugduni Batavorum excusa 1681. 4to, constantis phyliris 1 Vi dedicauit Amplissimo Senatui Populoque Debrecinensi, ut et Mat- thiae Nógrádi, Ecclesiarum Cis-Tibiscanarum Episcopo Reformato, Tractus Debrecinensis Seniori.

Partem Secundam sub ejusdem Volderi praesidio, Lugduni Batavorum ad diem 15. Martii habitam, excusamque 1681. constantem phyliris I Vi dedicauit Christiano Melder, Medi­

cinae et Philosophiae Doctori, Mathematumque Professori in Academia Lugduno-Batava;

Burchero de Volder, Medicinae et Philosophiae Doctori in eadem Academia, suo praesidi;

Johanni Conrado Nubero, Humaniorum Litterarum in eadem Universitate Professori; ut et Stephano Hegyesi, Causarum in Transilvania Illustrissimae Principissae Procuratori, Fratri

suo dilectissimo, Stephano Dobozi, Amplissimae Civitatis Debrecinae Patritio, cpiXogouaco summo, etc. item Almae Matri Illustri Scholae Debrecinae, studiorum a primis fere annis Nutrici benignissimae etc.

Disputationem Philosophicam contra Atheos secunda, sub praesidio Burcheri de Volder defendit Samuel Köleseri Szendrovia Ungarns ad diem 15. Maii, Lugduni Batavorum, 1680. 4l° phyliris 1 '/2, dedicauit Samueli Köleseri de Warad, Ecclesiarum Cis-Tibiscanarum Notario, apud Debrecinenses Pastori, Parenti suo; ut et in Academia Lugduno-Batava Pro­

fessoribus Ordinariis, Christophoro Wittichio, Theologiae et Philosophiae Doctori, Christiano Melder, Medicinae et Philosophiae Doctori, Mathematum Professori et eiusdem Academiae a secretis, Burchero de Volder, Praesidi suo, item Martino Sylvano, Philosophiae et linguarum Hebraicae et Graecae in illustri Debrecinensium Athenaeo Professori.

1. ) Dissertatio Physiologica prima quae est de Hominis automato, seu corpore animali, in quo praecipue oeconomiae animalis functiones, ex artificiosissima eius structura, nil ad eas conferente Mente humana per causas et effecta breviter deducuntur, sub Praesidio Burcheri de Volder Habuit Stephanus Huszti, Ungarns, ad diem Maii Lugduni Batavorum, 1693.

Dedicat Nicolao Bethlen de, Regni Transilvaniae Consiliario Intimo, ejusdem Cancellario, Comitatus Maramaros Comiti, ibique arcis limitaneae Huszth capitaneo, ubique supremo etc.

Constat phyliris 2.

2. ) Dissertatio Physiologica secunda, quae est de natura mentis ejusdem functionum: tum earum, quae nullum plane commercium habent cum corpore, tum quae ex coniunctione mentis cum corpore resultant, id est quae corpus et mentem requirunt. Praeside Burchero de Volder, habuit ad diem 17. Junii Lugduni Batavorum. 1693. 4‘° phylirum 2 Vi. Dedicat Georgio Dolhai de Eadem, Domino in Vercoina possessionario etc. Stephano Frater, Arcis Limitanae Huszth Vice Capitaneo, ut et Bonorum ad eandem pertinendam Praefecto; Mel- chiori Pogány Comitatus Maramaros Vice Comiti; Georgio Frater, Camerae Fodinaeque Salis in eodem Comitatu Praefecto; Carolo Drelincurtio in Academia Lugduno-Batava Medicinae Practicae Professori; Martino Szilágyi in Illustri Collegio Debrecinensi Theologiae, Philo­

sophiae etc. Professori; Francisco Pariz Papai Medicinae Doctori in Illustri Collegio Nagy- Enyediensi Historiarum, Graecae Linguae, Logicaeque Professori; Samueli Szatmár Némethi in Illustri Collegio Reformatorum Claudiopolitanorum Theologiae, Philosophiae Professori, Praeceptori suo. Phyliris 2 Vi.

3. ) Dissertationum Physiologicarum Pars tertia, in qua existentia Dei, ex existentia nostri, seu e stupenda mentis corporisque nostri fabrica, functionumque utriusque natura, Metaphy- sice adstruitur, breviter deducitur. Praeside Burchero de Volder Habuit Stephanus Huszti ad diem... Septembris Lugduni Batavorum 1693. 4‘° Constat phyliris 2. Dedicat illustrissimae familiae haeredi Michaeli Bethlen de Kis-Bun, Stephano Újhelyi, Comitatus Ugotsa Notario Supremo, Gabrieli Horvath Comitatus Maramaros quondam Judici Nobilium, Francisco Dar- vai, ejusdem Comitatus Notario Supremo, Martino Kerei, Celsissimi Principis Transilvaniae Bonorum ad arcem Huszth pertinentium Provisori, Stephano K. Szabó, Nobilium Oppidi Huszt nuper Ductori, nunc Civi, Parenti suo optimo, Josepho Nagyari in aula celsissimi Principis Transilvaniae Oraculorum Divinorum Interpreti, Michaeli Comaromi Ecclesiarum in Dioecesi Maramaros Seniori, et Ecclesiae Tecsöjensis Verbi Divini Ministro, Samueli Huszti, Verbi Divini Ministro et Praeceptori olim suo, Michaeli Csepregi, Philosophiae, Linguarum etc. in Illustri Collegio Reformatorum Claudiopolitano Professori.

4. ) Dissertationum Physiologicarum Pars ultima, in qua existentia Dei, ex existentia nostri,

seu e stupenda mentis, corporisque nostri fabrica, functionumque utriusque naturae, Metaphysice adstruitur, breviter deducitur. Sub Praesidio Burcheri de Volder Stephanus Huszti ad diem 30. Septembris Lugduni Batavorum 1693.4'° piyliris 2. Dedicat Burchero de Volder, Praesidi suo.

5. ) Philosophiae experimentális axiomaticae Dissertatio prima de Corporibus, illorumque Principiis et affectionibus. Praeside Friderico Hoffmanno, Stephanus Huszti die 13. Julii Halae Magdeburgicae 1695. 4'° phyliris 2. Dedicat Samueli Köleséri, Philosophiae et medicinae Doctori, Provinciae Urbisque Cibiniensis Physico Ordinario.

6. ) Nonnullae et generalissimae Positiones Philosophicae, praeside Stephano Huszti Medi­

cinae Doctore et Philosophiae Professore, Liberae Regiaeque Civitatis Debrecinensis Physico Ordinario, et defendente Michaele Bárány de Debrecen, S[cientiae] D[ivinae] Candidato et Eloquentiae Praeceptore, ad diem 15. Decembris MDCC. Debrecini, per Georgium Vintze, MDCC, phyliris 2 'A. Dedicat Stephano Dobozi, Judici Primario, Georgio Csipkés Comaromi Tr. Pl. Joanni Posalaki, Nicolao Pap, Samueli Diószegi, Paulo Palagyi, Joanni Veresmarti, Danieli Sarandi, Stephano Püspök, Joanni Katona, Stephano Nanasi, Stephano Monori, Ste­

phano Tikos, Joanni Váczi, Joanni Csatári, Senatoribus. Et Stephano Lévai, Pauloque Toldi Vice Notariis.

Disputatio Philosophica de existentia Divinitatis, sub Praesidio Clarissimi, Celeberrimi

Disputatio Philosophica de existentia Divinitatis, sub Praesidio Clarissimi, Celeberrimi

In document Weszprémi István levelezése (Pldal 139-147)