• Nem Talált Eredményt

180 Comides Dániel Weszprémi Istvánnak Marosvásárhely, 1779. február 28

In document Weszprémi István levelezése (Pldal 186-191)

Megköszöni a küldött könyv-ajándékot, majd számos adatot közöl a Succincta következő köteléhez.

Experientissimo, Clarissimo ac Celeberrimo Viro, Stephano Weszprémi, Medicinae Doctori, Salutem plurimam dicit Daniel Comides.

Quod iusto tardius Tibi respondeam, pro summa Tva humanitate mihi velim ignoscas.

Absens eram diutius, cum fasciculus Tvus per mercatorem Gyergyó Szent Miklosiensem430 et Litterae per Tabellarium publicum missae perferrentur Maros Vásárhelyinum. Verba non in­

venio, quibus Tibi pro Biographiae Tvae duobus exemplis, Thermis item Hatvanianis et miri

ingenii Elegia Vaijasiana, mihi muneri missis condignas agam gratias. Dabo tamen operam, quantam potero, maximam, ut hoc Tvum beneficium mutuis officiis meis olim demerear.

Clarissimum Prayum, de litterarum officio Tibi reddendo abs me monitum, desideriis Tvis iam fecisse satis, iucundum sane mihi fuit intelligere. Communis hic amicus noster, litteris XII. Calendas Februarias datis haec ad me: „Clarissimo Weszprémio iam dudum respondi:

erratum fuit primum a me in nomine Closteinii Medici, quod Colstein rescribi debet: nec id ex diplomate me habere unquam affirmavi, sed ex Cosmographia Germanica Münsteri, qui ad articulum Constantz omnes, qui Concilio illic intererant, longe ordine recenset, quod illum ex Tabulario Urbico depromsisse non dubito.” In serie Universitatum locat 5“’ numero Budensem sub rubrica Sunden in Ungerland, illic occurrit post Lamprechtum Praepositum Bu- densem, Simon Colstein Artzt. Equidem persuasum habeo Hardtii Acta Concilii Constantien- sis431 in primis consulenda esse, sed cum Operis illius inspiciendi nulla mihi suppetat occasio, doleo vehementer me Tibi hac in parte velificari non posse. Quid, si in Bibliotheca Budensi Opus illud reperiendum sit? Compellandus eapropter foret Clarissimus Prayus. Fors et Enye- diensium Bibliotheca Hardtii opus possidet. De Jacobo Longobardo nihil praeterea noui, quam quae nuper e Thuroczio attuli. Est is idem, qui Jacobus de Placentia, de cuius vitam Centuriae II. pagina 176, et sequentibus docte exposuisti. Litteras vero de Ladislao, Ludovici I. Physico, iussu Tvo exscribo integras. En [...]

Jubes, ut si quae de Stephano Auner, Michaeli Bölöni, Martino Brennero, Paulo Julano, et Martino Koelschio nossem, ea ad Te scriberem. Faciam id lubentissime quamquam data opera eos selegisse videris, de quibus mihi Stephanus Auner, Media-Transilvanus Lipsiae primum arti salutari nauauit operam, postea studiorum perficiendorum caussa Wittebergam se contulit, ubi summos in Medicina honores anno 1712. consecutus est. Scripta eius sunt:

1. ) Disputatio Anatomica de Pulmone, Praeside Wilhelmo Heinrico Heuchero, Medicinae Doctore, Anatómiáé et Botanicae Professore Publico. 19. Julii 1710. in 4‘°. Absolvitur phyli- ris 2 '/2. Dedicauit eam Andreae Teutsch, Medicinae Doctori, consiliario Cibiniensi etc.

2. ) Dissertatio inauguralis Medica De vulneribus eorundemque symptomatis, Praeside Chris­

tiano Vater, etc. pro Licentia Mense Aprili 1712. Wittebergae, 4‘° Absolvitur phyliris 4 'A. De Michaelis Bölöni scriptis unicum dumtaxat mihi annotuit huiusmodi praeferens titulum etc.

Martinus Brenner, Bistriciensis Transilvanus, Medicinae Doctor, Cibinii Medicinam exer­

cuit, ubi etiam ex abundantia cholerae obiit die 24. Januarii 15S3 ibidem in templo maiori Cathedratico sepultus. De hoc Mathias Miles in Siebenbürgischem WürgEngel432 pagina 51.

et 52. ad annum 1553: Martinus Brennerus der Artzney Doctor, und in allerley Sprachen und Künsten ein gelährter Mann, stirbet aus Überflüßigkeit der gelber Gallen den 24. Januarij (1553), wurd begraben in die Groß Kirchen in Hermanstadt, da er kurz zuvor diese Grab­

schrift ihm gemacht: etc. Ipse sibi ante mortem hoc tale posuit epitaphium:

Euocßqa xp^öc oo<pia>£ xaiqGeaiv ayvou;

Mapxivoq Bpcwep e\)0a8e ^r]T£ ©avov.

Ab eo primum e medicina evulgatus est: 1.) Aurelii Brandolini, cognomento Lippi, Florenti­

ni, Ordinis Augustini Monachi De humanae vitae conditione et toleranda corporis aegritudine ad Matthiam regem Hungariae, et Beatricem uxorem dialogus. Recusus est liber anno 1543.

Basileae, apud Robertum Winter in 8vo. In Germanicam linguam translatus per Joannem Reinhart prodiit Augustae Videlicorum, 1622. in 8vo. 2.) Antonii Bonfinii rerum Hungarica- rum Decades tres ad Vladislaum Regem, demum industria Martini Brenneri, Bistriciensis Transilvani e Budensis exemplaris auToypacpo) in lucem editae, una cum Coronide Historica

Hungarica Michaelis Ritii, R Callimachi Experientis et T. Alexandri Cortesii. Basileae apud Robertum Winter anno 1543. folio. Plura de Brennero dabunt Czwittinger Specimen Hungariae Litteratae paginis 87. et 90. Georgius Jeremias Haner,433 Godofredus Schwarz Decadum Antonii Bonfinii editione nupera, Posonio-Viennensi iusto pretio aestimata florenorum 7.434 In Adversariis de Scriptoribus rerum Hungaricarum paginis 81. 82. Horányi Partis I.435 pa­

gina 345. et sequentibus. De Paulo Julano nihil mihi compertum aliud, quam quod Bod in Magyar Athenas436 paginis 93. 94. et ex Bodio Horányi Partis II. pagina 64. et sequenti pro­

tulit. Quamquam ex illis notum apparent, artem Medicam fuisse professum. Unum hoc addo ab illis praetermissum, nempe Commentarios rerum a Stephano Rege aduersus Moschos gestarum dedicatos esse Wolfgango Kovatsotsio Cancellario.437 Martinus Kölsch, Segesvario Transilvanus fuit. Huius sunt

1.) Disputatio Medica de Pleuritide, Praeside Johannes Fridelio, Posonio Hungaro, Philo­

sophiae et Medicinae Doctore celeberrimo etc. die... Aprilis horis solitis. Wittebergae 4‘°.

-A nnum habitae Disputationis nec e Titulo, nec e Dedicatione, nec ex subiunctis Popularium Applausibus erueris. Constat philyris 7. Dedicata est Segesvariensi Magistratui, et patri suo Stephano Matthiae. Post Prooemium adducit Casum Practicum, cui Solutio subiungi- tur XIV. pertractata Capitibus, quorum haec sunt Lemmata: Caput I. [...]matologiam con­

siderat. Caput II. Definitionem Realem explicat. Caput III. subjectum seu partem affectam declarat. Caput IV. Causas rimatur. Caput V. Causas externas rimatur. Caput VI. rimatur Causas Symptomatum. Caput VII. de Differentia agit. Caput VIII. Signa Diagnostica aperit.

Caput IX. Prognostica explicat. Caput X. Indicationem sistit. Caput XI. Venae sectionem sua­

det. Caput XII. pharmacociam exhibet. Caput XIII. Medicamenta specifica comprehendens.

Caput XIV. Diaetam exhibens. Tum sequuntur Applausus popularium Michaelis Clausenbur- geri, Johannis Schindleri, Michaelis Gundesch, Georgii Brendorffii, Johannis Greissingii, Georgii Colbii, Martini Maurer, Johannis Schülleri, Johannis Marthii etc. Johannis Gokesch, qui singuli versibus Latinis Auctori gratulati sunt, si Schindlerum et Schüllerum excipias, qui Carmine Germanico Auctori applauserunt. 2.) Disputatio Medica de Hydrope sub Praesidio Johannis Fridelii Posonii-Hungari, mense Aprili. Wittebergae 1668 in 4'°. Absolvitur philyris 9 et uno folio. Dedicata est Michaeli Apafi, Principi Transiluaniae. Post Prooemium poni­

tur Casus Practicus, cum Solutione, capitibus XV. comprehensa, quorum Lemmata ita ha­

bent: Caput I. Etymologiam explicat. Caput II. Definitionem et genus complectitur. Caput III. Subjectum proponit. Caput IV. Causam primariam indicat. Caput V. Causas secundarias complectitur. Caput VI. Differentias Hydropis explicat. Caput VII. Signa diagnostica com­

plectitur. Caput VIII. Signa prognostica includit. Caput IX. Curationem involuit. Caput X.

Medicamenta diatetica complectitur. Caput XI. Sudifera exhibet. Caput XII. Medicamenta Roborantia exponit. Caput XIII. Externa comprehendens. Caput XIV. Venae sectionem et Pa- racenthesin involvit. Caput XV. Diaetam involvens. Tum subiiciuntur Corollaria numero 7.

Clauditur applausibus Conradi Victoris Schneideri, Johannis Deutschmann, Johannis Strauch, Praesidis M. Georgii Wagneri., M. Jeremiae Deutschmann, M. Mülleri, M. Petri Stamm, Michaelis Clausenburgeri, Andreae Henning, Johannis Jeremiae, Martini Maurer, Johannis Schülleri, Johannis Marthii. Sex postremi Transilvani erant.

Ladislaus Ludovici I. Physicus anno saltem 1366. nondum erat Nitriensis Episcopus, illo enim anno ut et sequenti Frater Stephanus in diplomatibus memoratur Antistes Nitriensis.

Equidem anno 1368. in clausulis Litterarum Regiarum inter testes nomen suum iam profitetur Ladislaus Episcopus Nitriensis, sed an hic idem sit, qui Ludovici I. Physicus, non habes

dicere. Audiendus vero minime est Szentivanyius qui ad annum 1368. Ladislaum Episcopum Nitriensem postea ad Wesprimiensem sedem translatum ex ingenio, ut fere pleras more suo confingit. Certe enim ab anno 1373 usque ad annum 1696. nullus in serie Antistitum Nitriensium occurrit, cui Ladislai nomen fuisset, uti nullus ab anno 1378. ad hodiernum usque diem Vesprimiensis fuerat Episcopus, Ladislaus Appellatus.

Sunt mihi praeterea sequentes Medicorum Transilvanorum Dissertationes, quas, siue omnes, siue plerasque, si iusseris, primo quoque tempore recensebo. Proxime etiam in utramque Operis Tvi partem meas qualescunque animaduersiones Tecum communicabo. Quoniam autem video, Te nummis quoque aliquem tribuere locum, mitto nunc ultimum, quem adhuc habeo, typum longe rarissimi et fortasse unici, quod in Numophylacio Caesareo exstat maximi moduli[?] Nummismatis argentei, in honorem Galeoti Martii olim cusi, quem pluribus abhinc annis ex indultu Celeberrimi Domini. Val[...]43S

[P. S.(?)] Dissertationes Medicae

1. ) Dissertatio de simplicium remediorum praesentia, quam Praeside Guilelmo Ouwens etc. publico Eruditorum examini submittit Paulus Szathmari, Hungarus auctor et defendens die 23. Novembris 1757. editio altera Claudiopoli 1760. in 4'°. Dedicat Joanni Comiti Lá­

zár, Comiti Adamo Teleki, Comiti Ladislao Teleki, Comiti Wolfgango Bethlen, Comiti Paulo Bethlen, Comiti Francisco Gyulai, Baroni Wolfgango Banfi. Applaudunt H. I. Hratzenius[?]

Juris Utriusque Candidatus et P. Bellaerd Medicinae Studiosus.

2. ) Dissertatio Medica inauguralis de morte naturali, Praeside Guillelmo Ouwens pro Gra­

du Doctoratus ad diem 29. Junii 1758.

3. ) Dissertatio inauguralis medica de Medicamentis resoluentibus praecipue topicis, Prae­

side Domino Joannes Henrico Schulze etc. pro Doctoris Gradu ad diem... Octobris 1743.

defendit Auctor et Respondit Michael Seivert Cibinio-Transilvanus Halae Magdeburgicae.

In fine Epistola Praesidis ad Candidatum.

4. ) Dissertatio inauguralis medica de morborum per morbos curatione, Praeside Georgio Erhardo Hambergero etc. pro Gradu Doctoris. Auctor Jacobus Schunn Cibinio-Transilva­

nus die 27. Septembris 1746. Jenae. Dedicat Patri suo Jacobo. In fine Praesidis epistola ad Auctorem. Applausus multi Germanici, excepto ultimo. Adiecta est Joannis Adolphi Wedelii Propempticon inaugurale de Machina pro dirigendis Tubis seu Telescopiis emendata. Cum Tabula Aenea Adiecta in fine Jacobi Schunn vita.

5. ) Dissertatio inauguralis medica de iuuenum dispositione ad morbos pulmonum, quam pro Gradu Doctoris anno 1740. die... Octobris Stephanus Closius Corona-Transilvanus.

Halae Magdeburgicae. In fine sunt epistolae ad Closium Friderici Hoffmanni, Joannis Henrid Schulze, Henrici Bass. Tum sequuntur applausus omnes Germanici.

6. ) Dissertatio inauguralis medica de morbis hyemalibus feliciter advertendis pro Gradu Doctoris ad diem 5. Septembris 1744. Joannes Michael Keszler Cibinio-Transilvanus. In fine Epistola Martini Schmeizel, Joannis Junckeri, Gustavi Godofredi Günz, Caroli Andreae Bel, P. N. Neugart. Cum applausu Latino Andreae Conradi, Germanico Martini Felmer, Hungarico Szoboszlai H. Josef.

7. Dissertatio Physica de experimento ab Hugenio, pro causa gravitatis explicanda invento.

Paes. Georg. Erh. Hamberger. Resp. Joh. Artzt Transilvanus. Jenae.

8. Dissertatio inauguralis Medica de inuentis huius Saeculi in arte salutari novis. Gabr. Za- goni Transilvano-Hungarus, ad diem 26. Jan. 1764. Traiecti ad Rhenum.

9. Dissertatio medica inauguralis de Mania et statu Maniacorum in parogysmo[?] constituto­

rum Joann. Benedek ad diem 14. Aprilis Trajecti ad Rhenum 1762.

10. Dissertatio medica de erthritide sub Praeside Jeremiae Lossii, autore Martino Tutius Kis-Schenkino-Tansilvanus ad diem Martii a. 1683. Wittebergae.

*

Stephanus Auner Mediensis Lipsiae et Wittebergae studiis dedit operam, Witteberga summas in Medicina honores a. 1712. consecutus est.

1. Disputatio Anatomica de pulmone, praeside Joannis Heinrici Heucher, M. D. Anatómiáé et Botanicae Professoris d. 19. Jul. 1710. in 4. Inscripsit Andreae Teutsch Medicinae Doctori, Consuli Cibiniensi, phylirae 2 'A.

2. Dissertatio inauguralis Medica de vulneribus eorundemque sympthomatibus Praeside Christiani Vater Medicinae Doctoris tunc tempore Prorectore, pro Licentia. Mense Aprili

1712. Wittebergae, phyliris 4 'A.

Mart. Kölsch Mart. Brenner

*

Branche pagina 34. Litteras Petri Vardai forte integras profert Wagner.

Hunyadi

Huszti pagina 92.

Kertz

pagina 142. Inscriptiones Hohenhausenianae [...]

Nagy-Borosnyai Palumbini Stancarus Vette Lucas Pétsi Tollius pagina 210.

Dudith Pars I. pagina 36. et ex Draudii Bibliotheca Classica,439 et epistola mea inedita.

Köleséri. Epistola pagina 89. et sequenti.

Scalich pagina 161.

-Squarcialupus pagina 214. De card. coeli. Nizolius Stock pagina 176.

Szent Peteri pagina 182.

Tzanaki

Bonanus ex Tollio Fabri Dissertatio Artzmann[?]

Stephanus Auner Michael Bölöni Paulus Julanus Martinus Koelsch

Pauli Gyulai meminit Wolfgangus Bethlen440 Libro VI. pagina 303.

Eius Litterae ad Georgium Sibrik recitantur libro VI. pagina 371. usque 378.

Tragicus exitus Libro VII. pagina 408.

181 Pray György Weszprémi Istvánnak

In document Weszprémi István levelezése (Pldal 186-191)