• Nem Talált Eredményt

SACER ARISTAEUS PISONIENSIS

In document OPERAQUAE SUPERSUNT OMNIA (Pldal 121-126)

Piso pater, cuius fundata haec moenia nutu nunc quoque grata tuis titulis et nomine gaudent, aspice (Divorum interea sed desere turbas et quibus heroum frueris subsellia linque), aspice, sublimes in terram deiice vultus.

Urbs tua (non equidem credo sine numine divum) fortunata, alias inter sic eminet urbes,

ceu dumos superant frondosae robora quercus iamque suas laudes aequari sentit Olympo.

Pannoniae invictis clarum diadema smaragdis dedicat exultans regi, qui maximus omnes est alios inter tam re quam nomine reges.

Non est exactis duodenis mensibus annus, nec dum Phoebus equis totum coeli ambiit axem, hic Boiema tulit regni praesente corona

sceptra, ubi Praha vagas Moldae circumiacet undas.

Postea Francorum cum moenia prisca subiret, ecce, electorum sancto de more senatus adfuit, e septem facta est atque una voluntas, qui rex Boiema novus est in sede locatus, Romanos regat et fasces Romanaque iura asserat, aut armis, aut pace, ut tempora poscent.

Testis erit Moenus, qui quando unita videbat omnia vota patrum, regi bona multa precatus, mox caput undoso laetum sub gurgite mersit.

Tertia Pannoniae nunc sunt quae sceptra capessit;

haec licet innumeri, tamen uno Pannones ore attribuuntque novum regem vox una salutat.

Felix auspicium felicem denique regem, candida quem iustis decorat Concordia votis,

15—16 m a r g . An. 1562. 20. Septem.

20 m a r g . 30. Novem.

cui pax alma viam regnorum ad culmina sternit.

Aspice, Piso pater, tua clemens moenia lustra, huc ades atque novum laetus complectere regem!

Sumet et iste Deum vitam, ceu Maximus olim

35 Aemyliusque tui cives, quos inclyta vatum musa canit, magnae duo propugnacula Romae.

Nunc sua Pannoniae comportent munera cives gratenturque novo linguis et pectore regi.

Ipse etiam nostri tuguri et viridantis agelli 4o delitias et dona feram, quae saepe rogando

nobilium turbae pretium sibi quilibet auget.

Nil vestra aera moror, regi donabimus ista, respondi, sunt rege novo tanquam love digna.

Salve, Pannoniae decus, et, rex Maxime, salve!

4 5 Tu ductu superum patriis et laudibus amplam Maximus excelsum profers super aethera famam.

Tu titulis orbem totum regalibus ornas, te regat in trino Deus unum nomine numen, otia seu pacis duro sine milite vives,

so vel dum Christiadum pro relligione sacratos in pia vibrabis bella imperterritus enses, absque Deo felix nihil est et in orbe beatum.

Fortunate alios inter rex Maxime reges, unus cui tria regna dedit non integer annus

55 seditione procul, procul atro absente tumultu, hos tibi porto favos nostris alvearibus ortos,

parva quidem tamen haec summorum dona deorum.

Spicea serta Ceres gravidis haec cinxit aristis, pampineas Bacchus pater has super addidit umbras, 6o laeta Pales flores suavesque intexuit herbas,

fronde suos Fauni picto testantur amores, hos Nymphae teneros roseae aspersere liquores.

Tempus erat, memini, cum plurima mella per omnes Pannoniae campos pastorum turba legebat.

65 Saepe ubi longinquis fessus veniebat ab oris Pannoniae audita florentis laude viator, et cum vidit apes, vidit purissima mella

cum cerae immenso beneolentis pondere fundi, attonitus stetit et patulis vox faucibus haesit.

70 Postea cum dubiam vicit res agnita mentem, Pannoniae laudes per longa exordia coepit dicere et ista domum miracula visa reduxit.

Omnia nunc votis nostris contraria currunt, nos contra infenso fertur Dea coeca furore.

120

75

Rara per apricos videas examina campos, omnia crabronum rapidis sunt diruta praedis.

Intoleranda gravat tantum nostra arva tyrannis.

Si numerare voles alvearia pauca supersunt integra, crabronum quae non exercitus unquam laeserit, aut saevis interturbaverit armis.

Plurima sunt contra innocuis orbata colonis et cernuntur adhuc dirae vestigia cladis,

multa ubi grandaevos patres gens saeva peremit.

At parvis apibus, caeca caligine mersis, non furor hostilis, sua sed sors aequa pepercit, hae tacito in vacuis tectis se murmure produnt ignarae, an patrum lugubria funera curent, aut nova, desertas operas, patrimonia tractent.

Sic dubiae interea trepidant imbellibus alis.

Non aliter (si parva licet componere magnis) quam, cum devictam miles ferus irruit arcem, obvia crudeli ferro mox omnia vastans hostiles animas inimico e corpore solvit.

Solus at, ecce, tener sua quem cunabula claudunt, incolumis tantis manet in fervoribus infans

vulneribusque novis offensa puerpera mater.

Mater sollicita quid tunc in mente volutat?

Natorum ne prius curet vel saeva mariti funera, in effuso iam semisepulta cruore?

An salvi nati lacrymis applaudat? Iniquas anne suo foveat languenti in corpore plagas?

Deserta interea terrores duplicat aula, et timet occultos mulier, sola, aegra latrones.

Postea sunt ducibus viduata alvearia multa, hic opus inceptum bella ob civilia pendet, dum caput inter se varia ambitione requirunt, quod tamen in saevi crabronis vertitur escam.

Quos habui pingues duro hoc in tempore tauros, mactavi, sic florilegam sarcire ruinam

exoptans, nec me spes tanquam certa fefellit, nam liquefacta novam genuerunt viscera pubem.

Sed crabrone statim torvo respublica surgens turbata in teneris omnis simul interiit annis.

Haec etiam agricolas reliquos incommoda torquent.

Nec tauri nec apes iam nostro in rure videntur.

Si bellator equus, fama est, tellure putrescat, inde ferox telis crabro mordacibus exit.

Acer equus nunquam tauro est iniurius. Unde

121

crabrones et apes bellum implacabile vexat?

1 20 An natura minus parvis animalibus aequa degeneres tantum producit in aera partus?

Saepe et apes sua castra locant et praelia tentant crabrones contra, sed eis victoria nunquam

expectata venit, numero et quoque robore victis.

125 Interea dum saeva ruunt ad classica fortes et magnis animis, sed vi, sorte impare pugnant, ignavi fuci plena ad praesepia dulci

nectare se replent furtivo et meile saginant.

Crescit et hic numerus, duplex nos numinis ira 130 offensi insequitur rigidis horrenda flagellis.

Omnia, quae tales perhibentur tollere pestes, tentamus frustra, non est medicabile damnum, nec nostrae prosunt expertae pluribus artes.

Non desunt sedes apibus. Quid Pannonis ora os est nisi luxurians et mundi fructifer hortus?

Huc sibi delitias omnes natura coegit:

sunt liquidi fontes, sunt stagna virentia musco, sunt placidis undis lambentes gramina rivi, turgentes adsunt grata dulcedine flores, i« rivulus e vitreo iucundis fonte susurris

profluit in nostros hortos et prata pererrat leniter, ut somnum fesso mihi saepe sub umbra conciliet, nil est, apibus quod desit alendis.

Si modo crabronum funesta potentia frangi

ms possit et a stupidis sua tolli ignavia fucis.

Hic tu ruricolis miseris, Rex inclyte clemens, adsis, affer opem fractis et consule rebus.

Aut certe omnis apum misere cultura peribit et sua Pannoniae deerunt, heu, roscida mella, iso Omnia respondent consulta oracula vatum:

armis est quaerenda salus, arma arma parentur, Maximus, hos, regum, fati sic postulat ordo, hostes Pannoniae superatos limite pellet.

Adsis, te, rex, fata vocant, rex Maxmyliane, iss te tua sors optat, rex Maxime, te magni dii,

adsis nec querulas pastorum despice voces!

Principis est virtus ingens sua rura tueri.

Sic te summus amet divum, qui praesidet astris, sic tibi dilectam prolem cum coniuge dulci

119 crabrones, crabones

122

160

servet, sic patrem, fratres regat atque sorores, sic tibi regnandi tranquillas commodet artes!

Haec mea prolixis ad rustica munera verbis proposui, linguas format mens aegra loquaces et quia, vicinos testor, Rex Maxime, multis questibus audivi te non offendere quenquam agricolam, tibi nec ruris sordere loquelas.

Maximus es, sed parva probas vere Aemylianus.

Vive, vale, felix augusto numine divum, Maxime rex, pacata tuis sint tempora regnis, Pannoniae redeant duce te sua pristina mella!

Laeta tuis subter moestum caput erigat alis, ceu pipiens ales matrem subrepit inermem, accipiter coelo donec spaciatur aperto.

Cum caret at nocuis tranquillus fraudibus aether, rursus ab obscuris alacer se proripit umbris, gestit et a tantis liber cum matre periclis.

Vive, vale, rex, pastores nec sperne fideles!

Quis fragor exoritur? Venientis murmura turbae audio. Sexaginta aliis comitantibus undis

fluviorum rex Danubius, videsne, huc adventat?

Auratas vestes humeris ostentat ut altis, canitiem pulchram tenui discrevit ut auro, maiestas quam grata Dei, quam fronte serena ingreditur? Sapidis affert marionibus agmen (Husones hodie asueta vocat incola voce) prae reliquis fluviis hoc solus pisce triumphans.

Advenit et Dravus salebroso et vortice Savus, auratosque vehunt vada per resonantia pisces.

His se piscosus comitem pulchro ore Tibiscus praebet et innumeros pisces, vastissima cuncta corpora, inexhausto sparsim diffundit ab alveo.

Ad latera incedunt Granus, Vagus et bene priscis notus, Pannonias dirimendo, Narrabo seclis, et Chryseus auri rutilis adamatus arenis.

Quid memorem reliquos, quorum longissima pompa et sua piscosum genus omnes munera portant?

Purpureo adveheris rutilans quoque viscere, Salmo, delitiae regum, prima inter gloria pisces.

Carpathus, ecce, senex ad regia tecta propinquat passibus obscuris, caput inter nubila condens, curvus et aethereum sustentans vertice coelum.

Hunc cingunt varii, saxosa cacumina, montes.

Quid trahit hic secum, quantus se prodit acervus

123

liventis plumbi? Quid mirum, cernitur aeris non Cyprii, quanto argenti se pondere iactat inclytus, et puro dives sese ingerit auro, auro non unquam artificis quod pertulit ignes, sed natura potens, solitis conflavit in antris?

Auriferos gestat squallenti et tergore rivos, parte alia varias humana ad commoda thermas.

Haec Colchis non una tibi sed vellera plura aurea suppeditat, Tagus hic non aureus unus, Pactoli plures, dat Carpathus omnia solus, quae tantum celebrat diversa in sede vetustas.

Discedam, quid enim tanta inter numina pauper rusticus hic aliud faceret, quam garrulus anser carmine laudatos nunquam satis inter olores?

IX. DIVI FERDINANDI I.,

ROMANORUM IMPERATORIS ET

In document OPERAQUAE SUPERSUNT OMNIA (Pldal 121-126)