• Nem Talált Eredményt

AD DIVUM MAX (IMUM) AEMYLIANUM, ROMANORUM ET BOIEMIAE REGEM

In document OPERAQUAE SUPERSUNT OMNIA (Pldal 116-121)

SCRIPTUM AB AMICO ET POPULARI SUO, M(AGISTRO) GEORGIO PURKIRCHER

VII. AD DIVUM MAX (IMUM) AEMYLIANUM, ROMANORUM ET BOIEMIAE REGEM

PSALMUS LXXII. DA, DEUS, REGI IUDICIA TUA ETC.

1. Argumentum Psalmi LXXII.

Innumeris regni curis defunctus et annis iam gravior David Solomoni prospera nato omnia vatidico, quo claruit, ore precatur.

Sic sua Fernandus senior regnique laborum pertaesus dulci pro nato haud irrita vota fundit et extendit iustas ad sidera palmas.

Spes Solomon patrias, grata haec victoria, vicit.

Pacis amans, iustus, reges sapientior inter, non sua ceu genitor bellorum sceptra cruore polluit, hinc sumtu pretiosum atque arte superbum sic mandante Deo templum construxit, ut ante multifide cultus superum laceratus in istis idem perduret iam sedibus, unius una templi relligio mentes quoque procreet unas.

15 Nonne tuis, Fernande pater, succedere votis cuncta vides? Rebus sua spes non sufficit, aequum cerne tuum natum, sapientem, pacis amantem.

Auferet hic sectas e relligione profanas, consilium monstrante Deo, Deus unus ut una

2 0 unitis animis hominum pietate colatur.

Maximus ergo inter reges caput exeret omnes.

Desine plura, pater, votis contendere! Maius optandum nihil est quam relligio una per orbem.

2. Psalmus LXXII.

Deus, qui totius gubernas fabricam et iuste cuncta iudicas,

doce tuas in iudicando regulas regem inter omnes Maximum, 5 tui sacras et explica voluminis

leges puello regio.

Fac, ut rex cum suae stirpis propagine sanctis tribunal coelitus

a te sibi prae relliquis mortalibus

io regat statutis creditum.

Tuos ut a te, qui, gementes pauperes, opem requirunt, liberet,

iniqui eos dum iudicis sententia cruenta insontes opprimit.

is En, audiit Deus preces iam supplicis.

En, ut regem nunc expolit!

Omnes, sub hoc quot estis rege, principes, amate pacis foedera

et intra vos iustis certate subditi

2 0 frui palam commerciis!

Videtis, ut rex vester ipse Maximus amet salutem pauperis!

Ut illum cum casae imbelli plebecula lubens tueri gaudeat!

25 Ut hostes, abditis eum calumniis qui persequuntur, conterat!

Iacet suis per ipsum exuta viribus inermis iam calumnia.

Id omne fit, Deus, te dante gratiam,

30 his tu bonis cor regium

8* 115

decorasti. Quis ergo iam mortalium te non timebit? Ut suas

vias Sol, Luna semper impigre ruunt, tui sic omne seculum

35 timore flagrabit, suis te laudibus colent omnes cum iubilo.

Quid at de rege iam meo recenseam, ut eius indicem bona,

vel unde sumsero decens exordium,

40 quis ora, linguas quis dabit?

Ut imber in recens demessum falcibus, ex nubibus cum decidit,

agrum, vel ut ros languidas siti aspera ubi irrigavit herbulas,

4 5 virenti tunc humus superbit gramine suos et fructus parturit,

ita omnia hoc florebunt rege prospere.

Nova in regno felicitas

abunde sürget, omnium res civium

so foris domique augebitur.

Ruent doli, deinceps hire amabilem agent vitam omnes mutuo.

Honos armorum nullus, en pax publica quietem gignet omnibus.

55 Pax uniet desiderata ecclesiam, votis Deum concordibus

colet nec humano deinceps sanguine unquam contaminabitur.

Et si polum nitentem Luna deserat

6 0 nec luce tingat aethera,

tamen suo pax ista stabit robore et posse solvi nesciet.

Ab uno ad alterum maris rex terminum pulchro imperabit ordine.

65 Hunc Aetiops verebitur regem extimus, orbis colent hunc limites.

Hostes, quos insolentes ante viderat, videbit ad se supplices

venire, humi prostratos et iam serio

70 iugum exoptare regium.

Maris reges et insularum territi ferent huic dona plurima.

Ei ducent Sabae reges et Arrabes camelos auri pondere

116

75

onustos, hunc omnes in orbe cognito ad astra reges efferent.

Et usquam quicquid invenitur gentium, huic non coactum serviet.

Sed unde tanta vis amoris incipit in omnibus? Nil rarius

vel frigidum magis regum quam gratia in omnium praecordiis.

Novus favor. Videre ceu rex omnium in paupertate agentium

misertus est, videre ut in certamine contenderint acerrimo,

hinc pauper, isthinc turgidus potentia.

Suos hic aere iudices

avaros fecit atque armis ferocibus se contra acturos terruit.

Stetit pauper nec ullius suffragium habebat, conscientia

et ipsum se causa erigebat optima.

Reus potens absolvitur

et insons pauper ut reus producitur poenas daturus criminis.

En ultro rex adest, necandum liberat, potens poenas dat improbus.

Hinc omnium celebratur rex vocibus.

Amabiles amor facit,

lam semper pauperi patrocinabitur opem ferens in tempore.

Ut aeternum Deo vivat, coelestia docebit ipsum dogmata

et quo sit ad coelos eundum tramite, ratem quae stella dirigat.

A turpi irretitum dolose foenore salvabit et tuebitur.

Ex foeneratorum profundo carcere ceu foetidis ab inferis

turbas misellas eruet, nil sanguine earum maius aestimans.

Suadebit ad cruenta nunquam classica, ne se cruore polluat

suorum, providebit unice, metu iusto extimescet praelia.

In aula regia pauper ceu satrapa cum rege vivet libere.

117

Eum rex auro copioso divitem

no reddet, pro rege desinet

nec ipse unquam preces ad astra fundere, regi optime precabitur.

Ad pauperis Deus suspiria advolat et eius vota diligit.

125 Hinc in regno beata cuncta cernere licebit. Arduis sata

colonus in iugis superbus montium metet ceu valle fertili.

Ut in sylvis procerae summis arbores

130 sonant adactae flatibus,

seges culmis ita inter se sublimibus laetis strepet messoribus.

Abundabit bonis iam quaeque civitas eo regnante civibus,

135 ut in campis abunde sunt virentibus pares decore flosculi.

En ut sonora vox vias et compita pererrat, en pium melos,

en audio. Bene, o, regi sit Maximo,

i« bene et regis sit nomini.

Sequentibus suas laudes aetatibus rex iste habebit integras.

Abibit ut rubente nunquam fulgidus Olympi Phoebus orbita,

145 sed insito manebit ardens lumine, lucebit orbi et unicus,

sic istius non interibit gloria regis nec ulla amplissimum

hoc obscurare nox honorum incendium

iso apud valebit posteros.

Bene hunc propter regem sibi esse sentient omnes, quot orbis, anguli

habet, gens omnis istum Maximum regem una voce concinet

155 regem pium, fortem, benignum, AiuvXiov, ceu nomine et re Maximum.

Deus laudetur, ipse enim solus facit nostris stupenda mentibus.

Dat et regem bonis decorum insignibus

i» et hoc beat nos munere.

118

In aeternum Deus tibi sint dedita et cuncta te colant loca.

Tuo repleto nos perenni spiritu, homo ut te solum praedicet.

VIII. DIVO MAX (IMO) AEMYLIANO,

In document OPERAQUAE SUPERSUNT OMNIA (Pldal 116-121)