• Nem Talált Eredményt

BARTHOLOMAEO PURLAMUZ, VIENNAM

In document OPERAQUAE SUPERSUNT OMNIA (Pldal 164-168)

Salutem plurimam dat. Me absente tuae sunt allatae. Cum domum redirem, curavi statim, ut socrus mea pecuniam illam, quam petis, tabellario tuo traderet, quam ab ipso salvam accipies, ut speramus. David petebat sibi mitti epitheta Ravisii. Scripsi ea de re ad Georgium Schilherum, bibliopo 5 lam Viennensem; se librum istum quotidie expectare respondit; cum igitur occasio se offeret, alloquere hominem, et num liber ille allatus sit, inquire, compactum ad te accipe et pretium numera. Si vero librum se adhuc non habere dicet, quaere eundem apud alios bibliopolas et in foro scrutario, ubi saepe boni libri vetustis libris commixti venduntur. Quicquid expones, tibi io hic bona fide reddetur. Plura ubi ad nos veneris, quod ut feliciter fiat, tibi et mihi ex animo opto. Haec ad tuas et viginti sex florenos uti petebas. Vale et comitem tuam saluta. Posonio 22. Octobris anno 1571. Georgius Purkircher.

15 A d s c r . a l ia m a n u Mit 26 zu antworten

16 2

XV. GEORGIUS PURKIRCHER, POSONII 5. FEBRUARII 1575,

IOACHIMO CAMERARIO FILIO, NORIMBERG AM

Salutem plurimam dat. Verum est, quod scribis de animorum et studio­

rum coniunctione et de variis molestiis, quae nobis impedimento fuere, cur tanto tempore per literas non simus collocuti. De me tibi tamen hoc pollicearis velim me et ex Cratone et ex vestris, si in quos incidi, diligenter

5 semper et de te et rebus tuis percunctatum esse. Nunc vero, cum me ad scribendum provoces, accipio conditionem et lubens tecum in hanc arenam descendam, ita tamen, ut sicut tu mihi, ita et ego tibi fur temporis dici possim. Mortem patris Ioachimi ex aliis etiam intellexi et scio quidem optime cum ipso actum, sed doleo sortem nostram, quia doctissimis io quibusque viris privamur et videmus nobis remanere pestes et furias in genere humano. Nos hic propter Tureas vicinos habemus etiam nostras calamitates et quidem insignes. Composita nunc dicitur nova pax inter nos et ipsos ad 8 annos, sed illa ipsa pax nobis est exitiosa. Privatae meae res sunt in eo, quo possunt esse loco. Scis enim illud: Intrant in thalamos publica is damna tuos. Habeo uxorem in mea vicinia ductam ex antiqua et Germana familia Lerchenfelderiana, cuius patruum quendam intellexi Norimbergae apud Sanctum Laurentium fuisse concionatorem. Cum mihi non sit visus unquam, inquire, quaeso, per occasionem, an et quomodo vivat. Habeo ex mea coniuge duos filiolos et unam filiolam; primogenitum et nuper natam

2 0 filiolam Deus dedit et abstulit, et, ut spero, alios adhuc plures dabit. De Ulyssis simplici nihil possum rescribere, cum catalogum illum non habeam, nec sciam tale aliquid in Carpato crescere, quo nostri uterentur. Scribe ad ipsum Ulyssem, ut se declaret; postea, ubi intellexero, quid velit, dabo operam, ut illud idem ex Carpato habeamus. Semina et alia, quae habeo, 25 colligam, indica mihi Viennae aliquem mercatorem, ad quem absente Cratone meas mittam. Vale feliciter cum tuis et ( ...) Datae Posonii 5.

Februarii... (Purki)rcher.

XVI. GEORGIUS PURKIRCHER, POSONII 20. MARTII 1575,

IOACHIMO CAMERARIO FILIO, NORIMBERGAM

Salutem plurimam dat. Gratissima mihi sunt, quae de rebus tuis et sene Lerchenfeldero intellexi. Si occasionem habes, hominem nostro nomine per intemuncium aliquem saluta, et si qua in re sibi operam nostram profuturum putat, ut id nobis significet, eum edoceto. Mitto nunc ad te semina 5 quaedam, ut vides, mitto cerviboletum cum agarico nostrate, mitto et

ll* 163

lapidem ex aqua concretum in fonte non procul Istrograno aut Strigonio distante. Nostri utuntur eo in emplastris pro ossium fractura. Agarici vires expertus sum etiam Italico aut Tridentino non esse inferiores. Ubi cervibole- ti colliguntur, rustici, quamprimum aut punctiones aut difficultatem ali-

10 quam in pectore sentiunt, statim hoc medicamento utuntur. Qui politiores sunt, etiam in partu accelerando medicamentum commendant. Metallica pauca hinc mitti possunt. Nostri enim praeter aurum, argentum, cuprum et plumbum nihil curant. Si erit aliquando occasio, ipse nostros montes metallicos visitabo. Scio te habere varia ex Mysnia et locis vicinis. Si res tuae is hoc patiuntur, rogo mihi portiunculas parvas de selectissimis quibusque mittas, quae postea me inter nostros barbaros quasi manu ducent in similibus inveniendis. Quod si succederet, ut spero, et tu partem haberes. Parantur in urbe vestra globi coelestes et terrestres, velim per famulum inquiras, quanti veneant, illi non usque adeo magni nec parvi, et an commode eos ad me mittere

2 0 possis. Hoc nunc volui. Nos hic speramus pacem. Tu cum tuis feliciter vale et salve. Pos(onii) 20. Martii anno 1575. Georg(ius) Purkircher.

XVII. GEORGIUS PURKIRCHER, POSONII 11. IULII 1575,

IOACHIMO CAMERARIO FILIO, NORIMBERGAM

Salutem plurimam dat. Tuas accepi et, quae de globis scripsisti, intellexi.

Velim etiam per occasionem, ubi ad Mercatorem scribes, ut mihi tales globos duos procures et per mercatores vestros Norimbergenses Viennam mittas, ubi pretium statim numerabo et cum globis tui memoriam conserva- 5 bo. Qui has tibi reddit, est Nicasius Ellebodius Casletanus, tibi et mihi Patavii adhuc notus. Is proficiscens in patriam fortassis ad te in urbem vestram divertet. Excipias eum illa humanitate, qua soles doctos et bonos viros. Ex eo intelliges omnia, quae ad te scribere possim et de privatis et de publicis rebus; propter ea brevior sum in scribendo. Vale feliciter et si io occasio fert, saluta senem Lerchenfelderum. Posonio 11. Iulii anno 1575.

G ( eorgius) P ( urkircher).

XVIII. GEORGIUS PURKIRCHER, POSONII 19. OCTOBRIS 1575, HUGONI BLOTIO, VIENNAM

Salutem plurimam dat. Has inclusas ex Transsylvania accepi, quas ad te mitto. Nicasius reversus ad nos dicebat inter illos populares tuos, quos superiore mense mihi per litteras commendaveras, fuisse et Utenhobium,

164

5

10

15

5

10

15

20

quod ego sane nescivi, quia tu nullius nomen expressisti. Plura enim humanitatis officio in eos contulissem propter nomen Caroli illius Utenho- bii, cuius dulcissimos versiculos plurimos legi. Culpa igitur est tua et non mea, si minus humaniter in hac urbe sunt excepti. Scio plerumque peregrinos de inhospitalitate nostrorum conqueri, nollem esse in hoc crimine, cum sim extra culpam. Schvendium patrem audio Ratisponam venturum, ut intersit bellicis consultationibus nostris. Ubi ad filium scribes, eum meis verbis salutes quaeso et si aliquando ad nos reversus fuerit, ut me invisat, roga. Dominus Listius est nobiscum; ad vos rediisset, nisi mors optimi Habardii intercessisset. Bene vale et nunc, cum pestis plurimas crearit viduas, videas, ut observes illud: Elige, cui dicas— tu mihi sola places. Pos(onii) 19. Octobris anno 1575. Georg(ius) Purkircher D (octor).

XIX. GEORGIUS PURKIRCHER, VIENNAE 1. DECEMBRIS 1575,

IOACHIMO CAMERARIO FILIO, NORIMBERGAM

Salutem plurimam dat. Binas tuas accepi, in quibus Nicasii nostri mentionem fecisti. Equum claudicantem Ratisponae reliquit, alterum huc Viennam nescio quare adduxit. Praedicavit mihi, quam humaniter abs te sit exceptus, sicut hoc etiam ex literis eiusdem intelligere potes. Res Hungari- cae nunc sunt sic satis tranquillae, nec tamen de pace quid praeter nomen habemus. Hac aestate voluimus opprimere Daciae principem, nihil tale de nobis meritum, sed male successerunt conatus nostri. Miles noster caesus, Turei irritati nobis 4 arces eripuerunt. Fax belli fuit quidam Bekesius manifestus Arrianus. Is nunc latet apud Polonos et nova auxilia quaerere cogitat, ut denuo in Daciam irrumpat, sed inveniet eos semper paratos. In Poloniam Tartaris permixti Turei irruperunt et immensa praedia onusti discesserunt. Accesserant Leopolim usque et sunt, qui dicant eos ad 100000 hominum in servitutem secum abduxisse. Poloni tamen satis lenti sunt in eligendo rege et multos suspensos tenent. Alii imperatori nostro, alii Ferdinando fratri, alii Moscovitae, alii Ferrariensi, alii Dacico favent. Turei huius et Suecici causae patrocinantur. Posonii apud nos celebrabuntur comitia hoc mense Decembri. Imperator illis peractis Ratisponam ad imperialia comitia redibit. Haec sunt nova. Globos tibi curae esse gaudeo.

Velim addi libellum, quo singula in globis illis explicantur. Molestum enim mihi esset nostratibus semper de illis condonari. Bene ac feliciter vale et salve cum tuis ex me et dominis Langueto et Lingelio, apud quos has scripsi.

Vienna Calendis Decembris anno 1575. G(eorgius) P(urkircher).

165

XX. GEORGIUS PURKIRCHER,

VIENNAE AUSTRI AE, 6. IUNII 1576,

In document OPERAQUAE SUPERSUNT OMNIA (Pldal 164-168)