• Nem Talált Eredményt

Caput XVI

In document OPERAQUAE SUPERSUNT OMNIA (Pldal 81-85)

magister Georgius Purkircher Pisoniensis salutem dicit

18. Caput XVI

Copia foedorum miseros inimica deorum laesit et hoc poenae non leve pondus erat.

His pariter vermes saevi nocuere nec ullus impius obliquo tutus ab hoste fuit.

Sed tua turba, Deus, semper te vindice tuta dives erat magnis relligiosa bonis.

Turba coturnicum per vastam venit eremum, cum sua nutriri corpora came petunt.

Has, Deus, immissa satiatos carne monebas, murmura ne posthac stulta movere velint, nec temere stultos fallat damnosa voluptas, coelica quam magno poena furore premit.

79

Sed quibus exiguo defecit tempore victus, his novus fuerat dulcior esca cibus, is Insanos domuit fortis tua dextra tyrannos,

spes miseris certae nulla salutis erat.

Nec, Deus, auxilio coelesti moesta iuvabas pectora, nemo tuam senserat aeger opem.

Ast tua plebs didicit poenis edocta paternis,

2 0 quam vehemens hostes obruat ira tuos.

Et tamen huic etiam nocuere animalia turbae noxia, serpentes sensit et illa feros.

Saeva venenato faciebant vulnera dente, quae multis fuerant exitiosa viris.

25 Ira sed exiguum tempus divina nocebat poena nec immensum patria tempus amat.

Ut moniti summum discant celebrare parentem, illius et quae sunt tradita verba colant,

aeneus his fuerat coluber suspensus ab alta 3o arbore supremo cuncta monente Deo.

Ille suam docuit per talia signa cohortem, ne legis violent dogmata celsa suae.

Aenea praesentem laesis aspecta salutem et sine difficili forma labore tulit.

3 5 Non tamen hoc propriis faciebat viribus ingens, tristia cum populi vulnera curat opus, sed Xóyog aeterni soboles et patris imago,

hac populi praesens vulnera curat ope.

Illum sperabant intacta virgine natum, 40 in cruce pensurum debita ^.útqci patri.

Hunc plebs aegra fide spectans oculisque figuram erectam, passis est medicata malis.

Sic tua per nostros virtus innotuit hostes omnia te verbo vivificare tuo.

4 5 Quos fortuna suis agitat violenta procellis, hos sine te salvos reddere nemo potest.

Ast illi muscis, saevis periere locustis et spes afflictis nulla salutis erat.

Nam merito tantos reprobi sensere dolores, so fas erat hos saevis interiisse modis.

Saeva tuam poterant turbam non ora draconum perdere, vipereis insidiosa comis,

nam tua praesto fuit placido clementia vultu et deerat laesis pharmaca grata, Deus.

46 potest, potst

80

55

Hos tamen exiguos fuerat perpessa dolores proque suo facilem vulnere sensit opem, ut memor assiduo discant tua verba labore,

ne gerat et verbi nescia corda tui, et tua perpendat studiosa munera mente,

coelica quae praebet splendidiora manus.

Herba nihil potuit medici nec pharmaca vulnus lenire et saevis eripuisse malis,

sed tua sublatam referebant verba salutem, talia sunt populo pharmaca missa tuo.

Haec etiam saevos humano pectore morbos pellunt et mentem dogmata sancta docent.

Inclyta cum vita mortem tua dextra gubernat, haec duo sub manibus sunt inimica tuis.

Tu potis es, Stygias cum quem deducis ad undas, hunc Stygis e putridis tollere rursus aquis.

Ast homo crudeli si quem necat impius ense, nil animae stolidus restituisse potest.

Spiritus exanimi resolutus corpore nostris viribus in corpus non redit ille prius.

Nemo tuae effugiet coelestis fulmina dextrae irati, quos vult, obruit ira Dei.

Impia turba, tuum quae deformavit honorem nec leges coluit seditiosa tuas,

saeva tui sensit commoti tela furoris, pro varia poenas impietate dedit.

Diluvium, laticis plenos et grandinis imbres sensit et hoc omnes excruciabat onus.

Flamma vorax multos tristem demisit ad Orcum, ignis ubi saevo saevus in igne furit.

Omnia depascens ignis consumit in ipsis, mira loquor, si quid forte natabat, aquis.

Non aqua commixtam potuit compescere flammam, iustis astabant ipsa elementa viris.

Et modo flamma suas minuebat coelica vires, ne perdat nocuas in regione feras,

quae reprobos etiam saevis laesere venenis et poterant variis his nocuisse malis, ut sic aspiciant coelestis numinis iram,

impia quae saevo corda dolore premit.

Et modo flamma suos in aquis eiecerat ignes, ut mala multiplici turba calore ruat.

Angelicis tua turba cibis servatur, ab alto panis sollicitae dulcior axe datur

81

et sine servili cunctis datur esca labore íoo coelica, quae multum commoditatis habet.

Praebuit ista suum dulcem gustata saporem;

quis nollet tales carpere posse cibos?

Grata Deus differt interdum commoda, magnas auxilium laudes, quod mora tardat, habet, los Optatam cunctis dulcem facit ipsa salutem

atque Dei, quae sit patria cura, docet.

His cibus innumeros populo cedebat in usus et potuit varia pro ratione coqui.

Sed nix cum glacie rapido crescebat in igne no et reprobis pariunt tristia damna viris,

ut tua turba sciat, misere quam destruat omnes hostiles rapidis viribus ignis agros.

Cum nec grando levem poterat consumere flammam nec poterat pluviis ista perire vagis,

ns flamma suas vires, mirum, ceu facta repressit et celeres iustis abstinuisse iubet.

Isti namque tui norunt, sit quantus amoris ignis, et hoc semper frigida corda fovent.

Cuncta creata suum te, verum numen, honorant no autorem, laudes haec tibi grata canunt.

Duriter iniustos te disponente coercent, saepius, adiutos quos cupis esse, iuvant.

Omnia tunc varias fuerant mutata per artes, ista tua fuerant sic variata manu,

ns ut cibus aetherea populum demissus ab orbe recreet et laetos esca comesta paret.

Ut tua, quam patria semper pietate tueris, turba sciat, quantis sit decorata bonis.

Nec quod terrestres sustentent corpora fructus, 130 nec dapibus vitae tempora servet homo,

sed verbi virtute tui, quae salvat et omnes, qui fidei vera te pietate colunt.

Nam quod ventosus non antea solverat ignis, consumtum solis deinde calore fuit.

135 Ut tua luciferi solis consideret ortum turba, tibi grates et studiosa canat, luce tui verbi flecti sua corda precentur

et sol hos patrio congreget igne, Deus.

Ingrati spes vana ruet, velut orta pruina i« cana, resolventi tacta calore perit.

Ac velut in praeceps vehemens delabitur unda, ingrati nunquam spes diuturna manet.

82

In document OPERAQUAE SUPERSUNT OMNIA (Pldal 81-85)