• Nem Talált Eredményt

Caput XVIII

In document OPERAQUAE SUPERSUNT OMNIA (Pldal 87-90)

magister Georgius Purkircher Pisoniensis salutem dicit

20. Caput XVIII

Undique sanctorum sed lux iucunda per aedes e coeli rutilo culmine sparsa fuit.

Hostes sanctorum voces hausere, sed ipsos prae tenebris potuit nemo videre viros.

Quilibet invito depromsit pectore laudes, gaudens a tantis hos superesse malis.

Atque hos vindictae memores non esse triumphant, gaudent ultrices hos nec habere manus.

Antea namque pias crudeli pectore turbas contuderant. (Pietas ut cruce nulla caret.) Postea coniunctis optabant vocibus omnes,

ut sancti procul hinc, ne videantur, eant.

Ignea flamma tuam duxit, Deus alme, catervam, quae docuit veras fida magistra vias.

Hos quoque ferventi servasti solis ab aestu, frigus et in rapido lene calore fuit.

Pulchra die fessos, gratum, nubecula, culmen, texit et accensos solis abegit equos.

Hostiles merito fulsit lux nulla per aedes.

Impia cur lucis munera turba ferat?

Lucem quaerentes tenebras pro luce videbant, currebant noctes et sine luce dies.

Vincula cum tremulo gestassent crure, gravabat illorum noctis pectora moesta iugum.

Antea compedibus, duris et iniqua cathenis turba tuum graviter vinxerat illa gregem,

85

per quern coelestis sparsurus dogmata legis in mundum, patrii pignus amoris eras.

Caedebant Phario lactentes ense puellos, 30 Hebraea fuerant qui genitrice sati.

Unus at undosam Moses proiectus in ulvam, infans coelestem iam quoque sensit opem.

Filia crudelis puerum studiosa tyranni nutriit, haec Mosis tunc pia mater erat,

35 Niliacos tandem posset qui perdere cives et gravis Aegypti coelica poena foret.

Hoc duce quos Pharao tota cum gente dolores pertulit et magnis damna referta minis?!

Unica nox tota pueros regione necabat 40 et maris infestos perdidit unda patres.

Laetior haec patribus fuerat nox prodita nostris et spes promissae certa salutis erat.

Optabant igitur promissos semper honores, haec spes afflictis inviolata fuit.

4 5 Optabant iustis dandam spectare salutem, quamque graves poenas impia turba luet.

Namque per hostiles tua cum volat ira cohortes, saevit et ardenti coelicus ense furor,

tunc tibi nos dulci coniungis foedere multis so et tua nos cumulat gratia sancta bonis.

Cum sua sanctorum coetus tibi sacra pararet, lex tua susceptum iusta regebat opus.

Agnum, coelesti sicut tu lege monebas, tostum quisque suo limine clausus edunt.

55 Unanimes tandem concordi foedere iuncti omnia fortunae tela subire volunt.

Interea patres longo stant ordine sancta et fortes hilari carmina mente canunt.

Ut Deus iniustos, ardenti voce precantur, 6o tollat et impositum leniat ipse iugum.

Adiuvet ipsorum mentis decreta, secundam reddat, quam taciti composuere, fugam.

Eccontra moestas hostes fudere querelas, infantum deflent cum periisse gregem.

65 Unica cum domino laedebat poena ministrum, illud erat vulgi quod quoque regis onus.

Plurima sub cunctis iacuere cadavera tectis, pallida quae mortis sustulit una manus.

66 onus, unus

86

Vivorum nec tanta fuit tunc turba, virenti 70 exanimes poterat quae sepelire solo.

Una bonum populi germen destruxerat hora, quod spes venturae posteritatis erat.

Ante velut magica decepti turpiter arte omnia ridebant facta stupenda Dei,

75 sic, male cum primogenitis mors saeva noceret, quod Deus hos patrio curet amore, vident, cum sua crudeles torqueret poena, videbant

ut Deus Hebraeae limina plebis amet.

Nox erat et gratus fessos sopor imbuit artus, so alta quies cunctis rebus in orbe fuit.

Tunc sol in medio sub terris fluxit Olympo, verbum cum rutilo venit ab ore Dei.

Quod ceu magnanimus miles descendit in illam terram, quae graviter tunc quatienda fuit.

85 Immoto validus mandato traditus ensis infantum rapido membra furore secat

et quanquam serpebat humi, tamen aethera splendens attigit et fuso sanguine plenus erat.

Horrida Mizraicos terrebant somnia cives w obruit et subito trista timoris onus.

Semianimes passim multi iacuere per urbes, mors multos nimio sustulit orta metu.

Somnia pollutas docuerunt horrida mentes, cur mala tam duro tempore tanta ferant.

95 Sed quoque iustorum clades venere cruentae et cecidit populi pars, Deus, una tui.

Sed cito desertas coelestis poena per oras desiit. Ut gravis est et brevis ira Dei.

Nam cito sincerus turpi sine crimine Aaron loo adfuit et solito corripit arma modo.

Arma capit crebros gemitus et olentia thura, mitem quaeque videt reddere posse Deum.

Restitit ille tuae, Deus, imperterritus irae et populum tristi texit ab igne tuum, los Hac ratione tuum se prodidit esse ministrum,

non tamen humanae damna levabat ope.

Et neque lethiferis poenas superaverat armis, sed verbi firmo robore tutus erat.

Armatus verbo rapidum deterruit hostem, no victrices dederant coelica verba manus.

82 ore, orbe

87

Ius et sancta Dei cum patribus icta legebat foedera, quae nunquam vult violare Deus.

Pollicitam memori Deus affert mente salutem, a quibus ingenuo se scit amore coli,

ns Mortua cum viridi crevissent corpora campo, Amramides saevam destruit ense luem.

Pro populo summas fudit mediator ad auras, ardentes animo liberiore preces.

Poenam, ne vivis possit nocuisse, repressit

1 2 0 et cito, qua voluit laedere, clausit iter.

Insigni fuerat pugnans coopertus amictu, in quo, si quod erat, fulsit in orbe decus.

Nomina perspicuis fuerant duodena smaragdis sculpta, quot et fuerant in regione tribus.

125 Mitra tuo fulsit divino nomine, sancti qua capitis mollem presserat ipse comam.

Haec immissa lues tunc ornamenta videbat, sanctorum tantis cessit iniqua bonis.

Nam quoque sat fuerat quosdam cecidisse, potentis

im ut scirent, quam sit res gravis ira Dei.

In document OPERAQUAE SUPERSUNT OMNIA (Pldal 87-90)