• Nem Talált Eredményt

Caput XIV

In document OPERAQUAE SUPERSUNT OMNIA (Pldal 76-81)

magister Georgius Purkircher Pisoniensis salutem dicit

16. Caput XIV

Sic rate velivola qui per mare tendit, in amplis fluctibus et saevum flatibus aequor arat, procidit et lignum putridum reverenter adorat,

deterius prorae, quam vehit unda, trabe.

5 Institor hac victum peregrinis quaerit in oris, autor et hanc magna fabricat arte ratem.

Hanc tua magna, Deus, prudentia servat in undis, ista tuo semper numine tuta manet.

Nam quoque per pontum certos ostendere calles io et vada per Syrtes tuta docere soles.

Sic tua per totum fit nota potentia mundum, quae mira, dum vult, arte iuvare potest.

Et sine pontigrada puppi quis transeat aequor, quem tua coelesti dextra gubernat ope.

is Sed tamen, ante tuo quae sunt extructa labore, ut certa prosint utilitate, iubes.

Hinc homines fragili vitam committere ligno audent et medium per mare classe ruunt.

Et tua magnanimos quondam cum dextra gigantes

2 0 perderet et rapidis terra periret aquis, prora Noe tota cum posteritate per altum

incolumem longo tempore parva tulit.

74

25

Quam tu sollicito, ceu nauta, labore regebas, hac hominum pereat ne pereunte genus.

Coelica tam pulchras circumdat gratia quercus, officiis quae sunt organa grata piis.

Truncus at in Stygiae mergatur fonte paludis ars quem sculptricis format iniqua manus.

Occidat et simili poenae gravitate magister, cuius erat fictus conditus arte Deus.

Trunco namque Dei falso tribuuntur honores, autorem merito poena cruenta premit.

Ligneus artificis pereat cum fraude colossus, aeternum vero convenit esse Deo.

Nam Deus iniustos odit nec diligit unquam, quod pariter faciunt insipienter, opus.

Poenas solvet opus, similes quoque solvet et autor, huius ut alterius poena perennis erit.

Ethnica nunc igitur coelestes numina poenas, numinis et sancti verbera iusta ferunt.

Ista creata Deo fuerant, his indidit autor nomina et haec sese cuncta timere iubet.

Nunc Deus haec graviter fugit, execratur et odit, omnia sunt summo res inimica Deo.

Duriter humanas affligunt pessima mentes, incautus pariunt maxima damna viris.

Idolis pietas aeterno digna parente

laeditur. Est ingens laedere culpa Deum.

Alter in alterius thalamo deprensus honesto, illicito castum laedit amore thorum.

Sic idola Deo pariunt conficta dolorem atque sua multis impietate nocent.

Et qui fingendis his delectatur in orbe, scandala quam multis exitiosa parit!

Nec primis fuerat confictum numen ab annis turpe nec haec longos sunt habitura dies.

Ast hominum stulta sunt ambitione per amplum mundum, ridiculis numina sparsa modis.

Est brevis et paucos hominum stat vita per annos, numinis hinc falsi crescere coepit honos.

Immatura sui cum deflet funera nati, aestuat et patrio plenus amore pater;

mox fingit statuam magno compulsus amore, mortua quae nati membra referre potest.

Erectae cumulat divinos coecus honores, illius in laudem victima multa cadit.

75

Haec exempla sequens tandem pro lege vetustas accipit. Ut longo tempore facta placent.

Postea crudeles statuis divina tyranni munera praestari relligiosa volunt.

Saepius occidunt homines, qui ferre recusant foedum constantes impietatis onus.

Mortua sic homines hominis delevit imago, in quibus aeterni lucet imago Dei.

Cum quis et absentis faciem exoptabat amici, quem locus affari longior ore vetat,

hanc sibi depingi peregrinis curat in oris, depictum summo servat honore caput.

Absentum fragilis regum sic gratia multos impulit ad tantum perniciosa scelus.

Absentes ficto laudabant pectore reges et simulata fides sicut imago fuit.

Sculptor et ipse suas operis dum quaerere laudes nititur (ambitio crimina multa parit),

arte sua coecas hominum confirmat inani mentes, dum statuae membra venusta facit.

Principibus placuisse viris qui forte volebat, attento coeptum lumine sculpit opus.

Plebs vaga mentito formae decepta colore regem non hominem sed putat esse Deum.

Noxius immensum sic error venit in orbem, error multiplices gignit, ut arbor, opes.

Fortunae gratas cum quis non senserat auras, si quibus aut regum gratia chara fuit, mox ligno dederant divinum numen et ingens

immerito saxi pondus honore colunt.

Nec satis illud erat falsos effingere cultus, notitiam veri nec didicisse Dei,

sed licet horrendis tenebris vixere sepulti et magnis fuerant corda referta malis.

Attamen haec titulis ornabant pessima magnis crimina et haec pacem tristia bella vocant.

Aut proprios saevis natos imponere flammis audent, pro caprea victima natus erit, aut turpes celebrant cultus, quos lingua veretur

dicere, vel multis crapula tetra placet.

Crapula tetra placet, non exaudita priorum tempore nostrorum luxuriosa patrum.

Pollutos animi varios imitantur amores, spernunt legitimi vincula sancta thori.

Alter in alterius crudelis viscera ferrum condit et hoc mira palliat arte malum, aut thalami castam conatur fraude sodalem

fallere, coniugii nec pia iura colit,

iis Caedes, furta, doli, sanguis, penuria, fraudes, nulla fides, iustis mens inimica viris,

gratia nulla, nimis tenerae fera scandala pubis, crimina, naturae quae quoque norma vetat.

Nec quoque verus honos coniuncti sanguinis, atrox

1 2 0 crimen adulterii, nullus in orbe pudor,

haec simul illorum latis dominantur in oris, his tota gaudent in regione malis.

Nam vetitum cultu numen coluisse, per amplum orbem, quae mala sunt cunque videnda, parit.

125 Et si forte dies festi celebrantur in urbe, tunc omnes sana mente carere putes.

Dum numerosa canunt dubiis oracula linguis, omnia nil veri, nil pietatis habent.

Nec sanctam vitae normam nec iura sequuntur, i» periuri fidei vincula nulla colunt,

exanimi quoniam confidunt numine, poenis quod nec periuros exagitare potest.

Sed duplicem summi portabunt iudicis iram:

et quia non verum tunc coluere Deum, 135 et quia periuras gestant in corpore mentes,

nec sancti quidquam, quod vereantur, habent.

Iniusti quoniam tristi quoque morte peribunt, impietas finem cernet et iusta suum.

Periura si cogit opes plebs impia lingua, i« tunc se nil toto laetius orbe putant,

impia sed magnos patietur turba dolores, sentiet, aeterni quanta sit ira Dei.

17. Caput XV.

Tu Deus at, nostro colimus quem pectore, totus suavis es et patiens et pietate potens.

Omnia clementi tibi credita iura gubernas, peccantes etiam nos tua turba sumus.

5 Nostra tuas semper meditantur pectora vires, his grave peccati nec dominatur onus.

6 onus, unus

77

Nam tua posteritas sumus et te nosse perennis iusticiae cunctis munera sancta parat.

Et vires didicisse tuas est vera, beatos,

1 0 radix, quae profert fronde virente dies.

Nos hominum leviter neque tectae perdere fraudes, ars neque pictoris fallere docta potest,

etsi multiplici statuam formare colore conatur, vulgi qua capit ora levis,

is Quos mala delectant, hi ficto numine gaudent, mortuus his affert gaudia magna Deus.

Qui facit et factum cupide sceleratus honorat hoc opus, hos mortis triste gravabit onus.

Argillam figulus mollem cum miscet, in omnes

2 0 usus polluto vasa labore facit.

Testas, quae mundos et faedos dantur in usus, ex una terrae fingere parte solet.

Facta tamen certis discernit vasa figuris, his uti varia commoditate potest.

25 Sed demens operam tunc prorsus sumit inanem, dextera cum luteos fingit iniqua Deos.

Cum tamen hic luteus fuerit de pondere factus, rursus et in fragilem dissoluetur humum.

Spiritus immissus tepidos cum deserit artus, 3o terra dat et cunctos devorat una viros.

Hunc operum nec cura movet, nec quod breve vitae tempus habet, coeca mente videre potest,

sed superare studet fabros, quos aeris et auri pondere disctinctum fingere vidit opus.

35 Quaerit et inde suas furioso pectore laudes, arte novum poterit si reparare malum.

Quos tacitos falsa sensus in mente volutat, sunt veluti facilis natus in igne cinis.

Illius et stultum quae spes sustentat inanis, -to a ventis rapti pulveris instar habet.

Illud et hoc totum, quo vixit, tempus in orbe, est veluti foedi sordida massa luti,

ignorat quoniam dominum, qui cuncta creavit atque ipsi vitae munera prima dedit.

45 Spiritus, in luteo quem gestat corpore, nunquam quod sit coelesti missus ab axe, putat.

Humanam stolido contemnunt pectore vitam, ut ludis fieret dedita tota, volunt.

27 luteus, luteos

78

50

Sic hominum si quis gressus observet in orbe, hos quasi mundineum iudicat esse forum.

Turpia lucra monent, per fasque nefasque paremus, et qua quisque velit crescere fraude, sciat.

Cum luteo fictum formant e stercore numen, quanta sit ista Deo res odiosa, vident.

Hostes, ecce, tuae sunt hi, Deus, aspice, turbae, duriter hanc varia calliditate premunt.

Sed magis exiguo demens est turba puello, numina qui vero ficta timore colunt.

Haec nequeunt oculis insignem cernere lucem, aera nec ficta volvere nare sciunt.

Aure sonos misera nequeunt haurire nec unquam sentire exanimis dextera tacta potest.

Utilitas quoque nulla pedum, quibus aurea fulcent numina, quae nusquam ni moveantur, eunt.

Haec mortalis homo quoniam conflavit, ab alto organa qui vitae sumsit et ipse Deo.

Quod sit par homini, Deus et quoque fictile numen, non est humanae sedulitatis opus.

Nam mortalis homo, mortis periturus avarae cuspide, quae pariter sunt peritura, facit.

Et sic ipse suo melior fit numine. (Vivo quis plus exanimum corpore corpus amet?) Sic invisa colunt cunctis animalia, multum

omnia prae reliquis quae feritatis habent.

Horrida sunt, oculis pariunt conspecta timorem, a vero fuerant et maledicta Deo.

In document OPERAQUAE SUPERSUNT OMNIA (Pldal 76-81)