• Nem Talált Eredményt

Libri impressi, e quibus carmina Purkircheri edimus

In document OPERAQUAE SUPERSUNT OMNIA (Pldal 23-26)

I. (A d lectorem). In: Historia von Susanna in Tragedien weise gestellet zu Übung der Jugent zu Bartfeld in Ungarn. Durch Leonart Stöckel zu Bartfeld Schulmeister. Wittenberg, H. Lufft, 1559. Fol. A l b .

Exemplar editionis unicum inveniebatur olim Berolini in Bibliotheca Regia. Carmen dedicatorium transscriptum est ex libro Szilasi (vide Bi- bliographiam), p. 50.

II. Liber Sapientiae Salomonis, carmine redditus per M(agistrum) Georgium Purkircher Posoniensem. [Wittenberg, H. Lufft?] Anno 1559.

In fol. A 1 b Epigramma Henrici Baronis a Starhemberg (vide App. 1.)

— Budapest, Egyetemi Könyvtár, RMK III. 110; Wien, ÖNB, 3. L. 7.

Locus libri editionis non est impressus. In indice libri imago Dei cum primis parentibus circulo inclusa est. In ultima libri pagina ornamentum non idem ac in Anniversario, simile tamen impressum est.

III. Epigramma ad lectorem. In: Martinus Rakocius: Libellus de partibus reipublicae. Viennae Austriae, R. Hoffhalter, 1560. Fol. F3 a. — Brati­

slava, Knižnica Slovenskej Akademie vied, V teol. 1113, 2; Budapest, Országos Széchényi Könyvtár, RMK III. 475.

IV. Epitaphium clarissimi viri, D ( omini) Leonard Stokhelii, rectoris scholae Bartphensis fidelissimi, qui obiit Bartphae anno Christi 1560, die 7. Iunii, qui est quinquagesimus dies post mortem D(om ini) Philippi Melanthonis, praeceptoris eiusdem. [Wittenberg, J. Crato] 1560. — Bu­

dapest, Országos Széchényi Könyvtár, RMK III. 481. (In tergo monofo- lii m. p. dedicatio auctoris Thomae Entzemmeis notario reipublicae Pi- soniensis.)

Locus monofolii editionis non est impressus. In infima parte monofolii impressa sunt verba: Georgius Purkircher Pisoniensis sui optimi prae­

ceptoris manibus hoc carmen dedicavit.

V. Anniversarium sacrum Philomelae, in quo pastores Moeris et Amyntas mala anni a Christo nato ex Virgine 1560 carmine deplorant. [Wittenberg, J. Crato] 1561. — Budapest, Akadémia Könyvtára, Ráth 1114. (In folio titulari m. p. dedicatio auctoris Georgio Aichbergero); Halle, Universi­

tätsbibliothek, I I C 1786.

In indice libri imago Philippi Melanchthonis circulo inclusa est. In ulti­

ma libri pagina ornamentum non idem ac in Sapientia Salomonis, simile tamen impressum est.

Idem in: Orationes, epitaphia et scripta, quae edita sunt de morte Phi­

lippi Melanthonis omnia ... a professoribus Academiae Vitebergensis.

Vitebergae, J. Crato, 1561. Fol. k 4 b — m 3 a. — Budapest, Akadémia Könyvtára, 551.972.

VI. ngoTtepjmxov reverendo viro, domino M (agistro) Ambrosio Stub- nero Schemnicensi, Viteberga discedenti, scriptum ab amico et populari

21

suo, M(agistro) Georgio Purkircher. In: ÜPOnEMIITIKA scripta ab amicis ad reverendum virum pietate et eruditione praestantem D( omi­

num) M(agistrum) Ambrosium Stubnerum Schemnicensem Panno­

nium Viterberga Dantiscum discedentem ad docendam Dei ecclesiam.

— Vitebergae, J. Crato, 1561. Fol. A 3 a — A 4. a.; Budapest, Akadé­

mia Könyvtára, Ráth 1118.

VII. Ad divum Max(imum) Aemylianum, Romanorum et Boiemiae re­

gem, Psalmus LXXII. Da Deus regi iudicia tua etc. carmine red(d)itus per Georgium Purkircherum Posoniensem. Patavii, Gr. Perchacinus, 1563. — Budapest, Egyetemi Könyvtár, RM KIII. 120.

VIII. Divo Max (im o) Aemyliano primo, Pannoniarum regi etc. sacer Aristaeus Pisoniensis, Georgio Purkirchero Pisoniensi authore. Pata­

vii, Gr. Perchacinus, 1563. — Wien, ÖNB, 20. T. 66.

IX. Divi Ferdinandi I., Romanorum imperatoris et Hungáriáé regis, etc.

manibus sacrum. Pannonia lugens. Authore Georgio Purkirchero Piso­

niensi. Viennae, Vidua Zimermanni, 1565. — Wien, Bibliotheca There- siana, V III 4 Th 15. (In folio titulari m. p. dedicatio auctoris Johanni Aicholtz, medicinae artis doctori.)

X. Psalmus LXXIX. Deus, venerunt gentes, etc. carmine redditus pro Hungária gravissime cum Tureis conflictante. A u(t)hore D(om ino) Georgio Purkirchero Posoniensi. Viennae Austriae, C. Stainhofer 1566.

In folio titulari Carmen Ioannis Sambuci. V. App. 2. — Budapest, Egye­

temi Könyvtár, RMK III. 115; Budapest, Országos Széchényi Könyvtár, RMK III. 547; Wien, ÖNB, 79. R. 96.

XI. Der 79. Psalm Davids, Herr es sind Heyden in dein Erbe gefallen, etc.

in diesen Kriegsleuffen wieder den Türcken gantz nötig zu singen ... und der wolgebornen Frawen Catharina Gräfin von Salm, gebornen von Per­

stein etc. zu wolgefallen, gefertigt und aussgangen. Wien, C. Stainhofer.

[1566]. — Wien, ÖNB, 79. R. 95. (In folio titulari m. p. dedicatio auctoris dominae Catherinae a Salm.)

XII. Epithalamium metamorphoticum ad nuptias D (om ini) Ioan(nis) Sambuci etc. autore D(om ino) Georgio Purkirchero Pannonio. Vien­

nae Austriae, C. Stainhofer, 1567. — Budapest, Országos Széchényi Könyvtár, RMK III. 556.

XIII. Reverendissimo praesuli domino Antonio Verantio, archiepiscopo Istrograniensi etc. sacer Dialogus Istri et Grani. Viennae Austriae, C.

Stainhofer, 1569.

In folio A 1 b Carmen Ioannis Sambuci. V. App. 3. — Budapest, Egyetemi Könyvtár, RMK III. 129.

XIV. In librum Thomae Jordani de peste. In: Thomae Iordani Pestis phaenomena. Francofurti, A. Wechel, 1576. Fol. A 5 b. — Budapest, Akadémia Könyvtára, RMK III. 210; Budapest, Országos Széchényi Könyvtár, RMK III. 650.

22

DE ORTHOGRAPHIA

Orthographia carminum Purkircheri unica non est neque dubitari potest, quin in ea re patranda opifices libris prelo excudendis magis quam auctor valuerint. Differunt enim inter se orthographia opera, nam in variis officinis

— Wittenbergae (Propemptika), Patavii (Psalmus 72, Aristaeus), Viennae apud viduam Zimermanni (Pannonia lugens), Viennae apud Stainhoferum (Psalmus 79, Epithalamium, Dialogus) prelo data sunt. Praeterea officinae, in quibus opera Sapientia Salomonis, Epitaphium, Anniversariumque excusa sunt, non sunt notae. Quae orthographiae diversitas in litteris s, u/v, i/y, e/ae/oe/ę, ci/ti maxime manifesta est. Littera consonans s tribus enim signis scribitur. In verbis littera s incipientibus scribendis semper s Gothicum (J) invenitur, in verbis autem littera s desinentibus s Latinum (s) sine discrimine scribitur. At s in mediis verbis situm utroque signo (J, s, JJ, Js) scriptum invenimus. Littera vocalis u in mediis verbis sita sine discrimine signo u scribitur, in verbis autem littera vocali u incipientibus non est idem usus saepeque signum v invenitur. Littera consonans v in mediis verbis sine discrimine signo u scribitur excepto verbo auxiliove. In verbis autem littera v incipientibus utrumque signum (v et u) scriptum invenitur. Signum y pro i in solis verbis lacrymae, sylvae, sylvestris, hyems, Transylvania, Aemylius, inclytus invenitur. I geminatum signis ij scribitur. Ci pro ti in verbis blandiciis, iusticiae, nunciat invenitur. Ae pro e excepta Sapientia non invenitur; ę pro ae in Aristaeo solo quater scribitur.

Superflua, non tamen frequens, est reduplicatio litterarum consonantium 11, it, pp. Aspiratio adiecta litterae c rara, litterae t frequentior est. At contra, aspiratio nunquam deest. Omissae sunt litterae consonantes s (exequitur) et p (contemtum, diremta).

In textibus carminum Georgii Purkircher transscribendis orthographiam eius retinendam censuimus interpunctione litterisque quorundam versuum initialibus mutatis et ordinatis. Tria signa litterae consonantis s magna cum varietate scripta unificavimus. Litteram consonantem v a littera vocali u distinximus. Signum ę cum signo ae commutavimus. Abbreviationes, quae hic et illic inveniuntur, ad integrum statum redegimus.

Orthographia epistularum Georgii Purkircheri unica non est. Quae diversitas in litteris s, u/v, i/y maxime manifesta est. Littera consonans s tribus enim modis scribitur: s Gothico (J), s Latino (s), utroque signo (Js).

Littera vocalis u in mediis verbis sita aeque ac in verbis littera vocali u incipientibus sine discrimine signo u scribitur. Ex contrario littera consonans v in mediis verbis sita semper signo u scribitur, sed in verbis littera v incipientibus usus variatur (uulnus, uacanti, uelit, uiue, sed vere, vel, de vitae socia). Signum y pro i in solis verbis lacryma, sylvestris, sylva, hyems, Transylvania invenitur. I geminatum signis ij scribitur (alijs). Aspiratio adiecta est nonnunquam litterae t (authores, cartha, Maltham, in authum- no). Omissae sunt litterae consonantes s et p (expecto, sumsit). N scribitur

23

pro m (duntaxat, utrinque). Insolita sunt infinitiva futuri passivi: credo tibi omni reddit iri; tunc catarrhum et febrim sublate iri promisit.

In textibus epistularum Georgii Purkircheri orthographiam retinendam censuimus interpunctione mutata. Signum s unificavimus. Litteram conso­

nantem v a littera vocali u distinximus. Nonnullas abbreviationes, quae in epistulis inveniuntur, magna ex parte ad integrum statum redegimus.

In document OPERAQUAE SUPERSUNT OMNIA (Pldal 23-26)