• Nem Talált Eredményt

pertinentiarum muniantur, exceptis colonis ex pertinentiis

In document ORSZÁGGYŰLÉSI EMLEKEK (Pldal 109-115)

arcis ipsius Thorna ad Cassouiam iam deputatis; ad arcéin item Palotha coloni illius laborent, et insuper coloni alii do-mini Podmanyczky in comitatu Trinchinensi existentes nus-quam seruire cogantur, quando ratione illorura idem dominus Podmaniezky pedites in presidium eius arcis Palotha ex illis bonis suis cogitur deducere.

De modo autem et ordine continendi colonos in liuius-modi operibus, satis in superioris anni conuentu fűit conclu-sum, ut nunc noua in ea re constitutione minimé opus sit; tan-tum in eo supplicant ordines, ut maiestas vestra sacratissima, quemadmodum offert, prohibere dignetur, ne a capitaneis vel officialibus suis opere laboratoresue liuiusmodi ulla violencia afficiantur, hic etenini unice praecipuus modus est continendi colonos in opere, si a nemine verberentur aut violentiam aliam patiantur; iidem etiam tempore messis et vindemie ad opera cogi non debebunt.

Illud vero status et ordines regni non sine admiratione intellexerunt, quod in X I Y . articulo positum est, pregraue et impossibile fore colonis arcium ad Austriam inscriptarum hanc operám pariter cum caeteris regni colonis prestare. Nam cum satis constet, ex contractibus inter serenissimos Fridericum imperatorem ac regem Matliiam et Maximilianum imperato-rem et regem Ladislaum foelicium recordationum, subditos liuiusmodi arcium uniuersa subsidia cunctaque opera et munia occurentia, pariter cum caeteris colonis, ad Hungáriám con-ferre debere, ipsaque sacratissima maiestas vestra in proximi anni conuentu id ita fieri debere clementer consenserit; non possunt status et ordines non magnopere mirari, aliter nunc sacratissime maiestati vestrae visum esse; cum presertim ne-que coloni ipsarum arcium inscriptarum, oneribus, periculis, spoliis, caedibus, incendiis, depopulationibus sint obnoxii, qui-bus miseri nostrates quotidie vexantur, adeoque per lios illi in aedibus eorum summa quiete et pace gaudeant, neque nostri a contributionibus subinde nouis, bombardarumque et victua-lium vectura, qua illi grauari videntur, sint immunes, potius-que in bis omnibus multo quam illi magis affiigantur. Sup-plicatur propterea sacratissimae vestrae maiestati, dignetur, ob

104 A POZSONYI ORSZÁGtiYÜLKS.

has rationes omnes, iuxta tenorem contractuum predictorum inter principes, iuxtaque benignam anni superioris oblationcm suam, iam tóti regno notam, pro aequitate etiam ac iustitia, clementer efficere, ut predictarum quoque arcium subditi pá-riter cum caeteris huius regni subditis occurrentia onera su-beant; nam si ex illarum arcium pertinentiis ad opera coloni non venerint, verendum est, ne hoc exemplo nostrates etiam sint negligentiores in eadem colonorum missione.

Porro que in XV., et X V I . articulis de celebratione ju-diciorum, precipueque de reiiciendis causis ab obitu serenissi-mi quondam Ludouici regis, in alia pacatiora tempóra etc. po-situm est; status et ordines arbitrantur, iuxta priorem eorum scripturam maiestati vestre oblatam, uniuersa causarum gene-ra indifferenter iudicari oportere; quandoquidem et in articu-lis anni 1552. expresse continetur, ut creato palatino causae huiusmodi omnes ab obitu prefati quondam serenissimi regis iudicentur, et post creationem domini palatini constitutio illa recepta, atque hactenus obseruata et in usu fűit, adeo, ut si nunc rursus judicatio huiusmodi intermittatur, constitutiones ille priores inualide future sint, et plerique, quorum cause huiusmodi iam incepte ac suspenso, sed perfecte definitioni sunt vicine, caeterique quibus similes sunt causae, licet non-dum incepte, magnum in eorum juribus damnum sint accep-turi; atque ideo supplicant, dignetur sacratissima maiestas vestra negocium hoc, iuxta priores constitutiones, in suo statu relinquere.

Quod vero in subsequenti articulo sacratissima maiestas vestra jubet, rationem iniri aliquam, qua capitanei, officiales ac milites in confiniis existentes ad iudicia cogi non possint, propter rationes, quas prudenter recenset etc.; status regni paucis respondent, nullám latiorem viani ad queuis patranda facinora, quasque violentias exercendas in omne hominum ge-nus excogitari posse liac constitutione, si sanciatur; propterea quod ubi se ad judicia cogi non posse intellexerint, nihil non temere quilibet eorum fuerit ausurus; cum autem non desint multe rationes, quibus prorogari sententie aduersus semet ip-sos per eorum procuratores, huiusmodi absentes capitanei aut milites commode curare j)ossint, utpote inhibitiones,

repulsio-1 5 5 7 . J Ú N I U S B A N .

.103

lies, reuocatioiies procuratorum et id genus alia, neque perso-naliter quispiam nisi in causa honoris comparere cogatur : non videtur nunc quicquam statni debere, quod ex diametro re-pugnet legibus ac decretis regni vetustis, quodque latissimam semitam ad omnia violentiarum genera procul dubio adape-riet, ut pro uno euitando. plura maioraque inconuenientia ne-cessario fuerint admittenda, si id statueretur.

Caeterum quod ad explosionem Hungaricae monete at-tinet, perlecte sunt diligenter a statibus rationes ille omnes, que a sacratissima maiestate vestra in sua scriptura super hoc negocio recensentur, et cum res haec omnium et singulorum animos publice ac priuatim ita prope consternarit. ut nulla re magis, adeoque ne acerba quidem aliqua strage, tantopere commoueri potuisse videantur, sacratissimam maiestatem ve-stram debita Semper humilitate ac submissione certiorem fa-ciendam, et iterum in hoc negocio repetendum esse duxerunt ordines ac status tanto illis explosionem hanc visam esse, vi-derique grauiorem, quod ne preteritis quidem temporibus, dum reges Hungarie cum archiducibus Austrie bellum gererent, quicquam huiusmodi accidisse memoria constet; accedit autem ad hoc in primis, quod cum proximis annis sacratissima maie-stas vestra, in publicis conuentibus, ultro obtulerit fidelibus suis, velle se monetam Hungaricam externorum regnorum ac prouintiarum suarum imperiique monetis adequare, ut ultro citroque monete ipse omnes ubique commearent, istaque pro-posita ingenti spe utilitatis, status regni, ad benignam sacra-tissime maiestatis vestre admonitionem, preter omnes veteres regni consultudines, in cusionem tallerorum et id genus maio-l'um grossorum consenserint, eo tantum addito, ut minores etiam denarii pariter cum talleris cuderentur, iidemque pari ubique ratione reciperentur, juxta oblationem sacratissime vestre maiestatis, prout in articulis conuentuum annorum 50.

et 53. late continetur; et cum demum in superioris anni con-uentu visum esset statibus cusionem tallerorum in damuum regni ingens vergere, propterea quod maiori valore alibi quam in Hungaria, et apud Turcas etiam exponantur, unde paucis-simi ex eis apud fideles vestre maiestatis nostrates conspician-tur, atque ita etiam argentum e regno exportareconspician-tur,

sacratis-106 A POZSONYI ORSZÁGtiYÜLKS.

sima maiestas vestra ad supplicationem eorimdem statuum benigne tunc consenserat, ut tallerorum eusio inposterum ces-saret, denariique tantum Hungarici, et minores numi veteri de more cuderentur eo modo, qui in prefato conuentu 1550.

anni descriptus fuerat : status et ordines satis mirari satisque dolere non possunt, unde nunc, post tractatus constitutiones-que predictas, repentina liaec insperataconstitutiones-que monete Hunga-rice explosio acciderit, quando, etiam si in reliquis regnis ac prouintiis mutatio aliqua in paruis monetis, propter illa-rum prouintiailla-rum et regnóilla-rum rationabiles forte respec-tus, accidisset, nihil id tamen publicis deliberationibus pro-ximorum conuentuum et benignis oblationibus sacratissime vestre maiestatis derogari debere videbatur; quoniam non alius quisquam in hoc regno, quam ipsa sacratissima maiestas vestra omnis generis monetas cudendas curat, potueritque ac possit ea liga denarios cudendos curare, ut, iuxta suam illám benignam oblationem, aeque ac aurei et talleri, caeterique minores gressi, ubique reciperentur. Quod si in tanto Hunga-ricorum denariorum numero adulterini aliqui reperiebantur, haud propterea in uniuersum hoc monete genus omne exter-minandum esse videbatur, cum palam constet, inter talleros quoque, qui alibi quam in Hungaria cuduntur, interque omnia monetarum genera, in omnibus orbis terre regionibus, adulte-rinam soepe monetam inueniri, neque tamen propterea genus illud omne monete tolli penitus et extingui, sed reiecta mala, bonam recipi; moneta autem Hungarica multis in locis extra Germaniam maiori etiam quam hic valore recipitur. quippe que argenti plus quam alie ulle minute aliorum locorum nete contineat; alibi vero in regno, quam Cremnicie nunc mo-netam in Hungaria non cudi, aut iampridem non fuisse cusam, satis omnibus constat. Quare cum propter has, ac plerasque alias rationes indignissimi fuerint Hungari, qui haue et igno-miniam et pene cladem insperato acciperent, supplicant hu-millime sacratissime vestre maiestati, domino eorum clemen-tissimo, ut, habita in primis clementi ratione oblationis sue, et constitutionum proximorum conuentuum, monetam Hungari-cam in pristinum statum restituere diguetur, nam si (quod minimé credunt,) explosio illa diutius perduraret, cogitare

sa-1 5 5 7 . J Ú N I U S B A N . .sa-103

.103

cratissima maiestas vestra facile posset, quam difficile quoduis hominum genus, vei ad residendum, vei ad solicitanda expe-diendaue negotia, vei etiam ad negociationem exercendam Yiennam essent asceusuri, quippe qui tertie partis jacturam iu moneta, quam vei ex camera vestre maiestatis in stipendium uumeratam, vei aliuude secum attulerint, sint facturi; quem-admodum nunc nonnullis ex nostratibus accidit, quibus Yienne singulos Hungaricos deuarios pro duobus numis Yieunensibus exponere necesse fűit; cum tamen interim nostratibus eadem pecunia integro valore persoluatur. E t quod a nonnullis alle-gari fertur, actores boum Hunalle-garicam monetam in precium boum accipere recusare, explosioni isti causam minimé prae-buisse debet; nam si a sacra maiestate vestra proliibeatur suis Yiennensibus, ne ad pecora coemenda inferius descendant, ueue actoribus boum cum iam Yiennam bones appulerint, alia quam Hungarica moneta persoluant, utrisque poena im-posita, et bis scilicet nisi receperint, et illis si secus fecerint, dubium non est, quin actores boum Hungaricam monetam libenter tandem recipiant, et quiu nihilominus satis subinde pecoris Yiennam, uti hactenus, pellant, quippe qui questum lucrumque, ad quod sunt assueti, et quo negociationem exer-cent, nulla ratione sint intermissuri; cum non habeant quo possint alio bones pellere. Inter caetera etiam incommoda il-lud eueniet, non mediocris et ipsum momenti, quod plerasque arces finitimas periclitari necesse erit, ad quas tanta cum iactura et arma et diuersa munitionum genera, et vestituram militum, quam plurimasque necessitates ex Yienna conuelii fuerit necesse. Quibus quidem omnibus clementer secum per-pensis, confidunt ordines et status, sacratissimam maiestatem vestram huic rei clementer atque ita prospecturam, ne vei illi amplius ea de re expostulare cogantur, vei ex eo grauiorem aliquam animorum alienationem inter eos, qui restant fideles vestre sacratissime maiestatis subsequi coutingat.

Porro quod in scriptura statuum priori mentio facta est de venditione cupri, sacratissima maiestas vestra id non in aliam partém benigne accipere dignetur, quam cum nonnulli pluris vendi posse affirmarent, in commodum et utilitatem sacratis-sime vestre maiestatis status regni non alienum ab eorum

108 A POZSONYI ORSZÁGtiYÜLKS.

officio fideque singulari futurum duxerant, breuiter sacratíssi-mam maiestatem vestram eius rei liumiliterque commoneface-re; quam tarnen confidunt facile reddituum suorum augmento potius quam diminutioni, ut par est, studere non negligere. E t quia in priori quoque scriptura status regni supplicabant, ut Pisetarius domini Strigoniensis administrationi argenti non cusi in cameram, eiusdemque eductioni, redditis eidem piseti ip-sius prouentibus, pro suo officio semper intersit, prout ex legi-bus regni antehac consuetudo fűit; propterea nunc quoque sacratissime maiestatis vestre humillime id supplicant; quo-niam non tam ut ligám monete, quam ut quantitatem argenti, quod cuditur, aut quod educitur, velut contrascriba intellige-ret, idem pisetarius ab antiquo fűit constitutus, idque in ves-trae maiestatis et regni commodum cedit.

Supplicant etiam denuo, ut, quod sacratissima maiestas vestra et antea soepius et nunc quoque clementer offert, digne-tur causas limitum regni cum finitimis iam reuisas executioni mandari iubere, et que reuisae non sunt, termino ac loco certo nunc prefixo, reuideri ubique curare, ut tam a nostratibus, quam ab illis aliis subditis vestre sacratissime maiestatis que-rele liac de re cessent inposterum.

Pro conseruatione etiam libertatum et priuilegiorum omnium dominorum praelatorum, baronum, et aliorum regni statuum in Tlieloneis et tricesimis, satis iam superque maie-stati vestrae supplicatum fűit; dignetur igitur sacratissima ma-iestas vestra ita iamtandem huic rei clementer prospicere, ut aliquando liac de re quoque cessent querele. Quod si quis frau-dem committere fuerit deprehensus, in eum ex merito animad-uerti debet; de pecoribus tarnen, que intra regnum et aliis re-bus ac mercire-bus, que de loco ad locum conuehuntur, neque educuntur aut inducuntur in regnum, tricesimas non deberi constat; dominum etiam Strigoniensem eiusque colonos necnon ciuitates liberas ab omni theloneorum solutione ab antiquo liberos et exemptos esse sacratissima maiestas vestra non ig-norat, ac proinde nulla ratione tales quorumpiam libertates sunt violande.

Thelonea sieca ubique tolli debere, iam pridem in Omni-bus conuentiOmni-bus fűit conclusum, per comites et vicecomites sub

1 5 5 7 . J Ú N I U S B A N . .103

.103

poena

iii ea re

expressa; et

cum in

bonis sacratissime

In document ORSZÁGGYŰLÉSI EMLEKEK (Pldal 109-115)