• Nem Talált Eredményt

eins maiestas a dictis fidelibus suis regnicolis denuo postulat,

In document ORSZÁGGYŰLÉSI EMLEKEK (Pldal 121-125)

ut

consentíant

dictas causas in alia pacatiora tempóra reiici-endas esse, nunc autem recentiorum duntaxat cognitioni et de-cisioni incumbendum, quae nimirum de violentiis et aliis, tem-pore domiui palatini istius commissis, agitautur et mouentur.

De militum comparitione maiestas sua sententiae et de-liberationi ordinum et statuum regni sui Hungáriáé gratiose acquiescit.

Porro quod attinet ad explosiouem denariorum Hunga-rieorum, nuper in prouinciis Austriacis inferioribus factam, crediderat maiestas sua ordines ac status regni Hungáriáé ra-tionibus, quas maiestas sua eis nuper in seripto suo proposue-ra.t, utpote veris, iustis et aequis acquieturos fuisse, nec in si-nistram partém interpretaturos, aut ignominiae loco liabituros, quod in contumeliam aut ignominiam ipsorum factum fuisse nunquam probari poterit ; quandoquidem, uti antea dictum est, explosio ista, quae non aliam monetam Hungaricam tan-git quam denarios, in caeteris quoque maiestatis suae regnis, prouinciis perinde atque in ditionibus Imperii usitata est, et tamen nemo sibi in eo iniuriam aut contumeliam factam putat.

Quod si haec res ignominiam aliquam afferre posset, non ipsis sane statibus et ordinibus regni, qui monetam non cudunt, sed maiestati suae, penes quam ea est facultas et authoritas, talis contumelia facta fuisse yideretur; neque yero, quod tamen credendum non est, maiestatem suam unquam eo descensuram fuisse, ut fidelibus suis subditis aliquid statuendum concede-ret, quod sibimet in alio loco, aut in alia parte ignominiam et contemptum parere possit. Ad haec non sunt ita noua eiusce-modi interdicta de denariis Hungaricalibus non recipiendis in Austriacis prouinciis inferioribus, quorum usum antea quoque inusitatum et vetitum fuisse constat; id quod et ipsi status ac ordines regni facile considerabunt, si in memóriám reuocaue-rint, quod maiestas sua ante paucos annos primum Yiennae denarios Hungaricales recipiendos esse in gratiam Hungaro-rum publice edixerit; si enim illis antiquitus licuisset, nec edi-ctis illis opus fuisset. E t tametsi maiestas sua in prioribus con-uentibus obtulisse dicatur, se monetam Hungaricam monetis imperii et reliquorum suorum regnorum et dominiorum

adae-8*

116 A POZSONYI ORSZÁGtiYÜLKS.

quaturam, et effecturam, ut ea in externis quoque regnis reci-peretur, tamen eiuscemodi maiestatis suae oblatio non est us-que adeo late restricte intelligenda, quod in ea etiam denarii Hungaricales comprehendi debeant; nam maiestatis suae mens et voluntas non fűit, quod quidpiam statueret in contrarium conclusionis et conuentionis illius, quae inter maiestatem suam et ordines sacri Imperii, de paruáe monetae ad valorem unius cruciati non ascendentis cusione, inita fuerat, quod scilicet in qualibet prouincia non maior numerus paruorum nummorum, quam ibi expendi posset, cuderetur, nec eos in aliis prouinciis uti maiora numismata recipere necesse esset; in cuius quidem conclusionis et conuentionis priuilegio atque usu non recipiendi externam paruam monetam prouinciae Austriacae praeter vo-luntatem suam turbari et grauari non possunt, maximé cum ea res in sumnium illorum detrimentum atque dispendium cé-dát, propter immensam copiam eins nummi, quo prouinciae illae ultra modum refertae fuerunt, eo quod mercatores Austriaci in conimerciis, quae babent cum mercatoribus im-perii, Iiis denariis uti nequiuerint, et quod prouinciae illae adulterinis etiam eiuscemodi infectae non leuiter, sed prope-modum plane repletae sint. Deinde non sola regia eius maie-stas lioc tempore in regno Hungáriáé monetam cudit, sed cu-ditur etiam a regina Isabella et filio eius in Transsyluania et in Riuulo Dominarum, quod tempore prior um constitutionum non fiebat; cuditur preterea ab aliquot rebellibus et falsariis, quemadmodum etiam ordines statusque regni et omnes liomi-nes scire possunt. Cum ergo istiusmodi interdicta iam statim retractari vei cassari in prouinciis Austriacis nequeant, et omnis moneta Hungarica, preter lios solos paruos denarios Hungaricales, in externis quoque regnis valeat, et lubenter recipiatur, ex usu et commodo regni erit, ut deinceps in regno maiestatis suae Hungáriáé quarta pars argenti in taleros nouos et dimidios, talerum iuxta limitationem et constitutionem im-perii, ordinibus et statibus in conuentu anni 1550 propositam, item quarta pars in quadrantes eius monetae, et alia adhuc quarta pars in grossos, qui ad valorem trium cruciatorum as-cendunt, postrema denique quarta pars in dictos usitatos de-narios Hungaricales confletur; prout eum modum cusionis

1 5 5 7 . J Ú N I Ü S B A N . 1 1 7

maiestas sua primo quoque tempore, pro utilitate ac necessi-tate regni, ad effectum deducere intendit; ea namque ratione habebunt Hungari pecuuiam quam foris et domini exponere poterunt, et tollentur omnes difficultatea, quas in lioc nouis-simo et priori ipsorum scripto responsiuo recensent. Quocirca regia eius maiestas fideles suos status atque ordines iterum gratiose requirit, ut deposita istiusmodi superuacanea contem-ptus et iniuriae (quae reuera nulla plane est) suspitione, hiis et aliis maiestatis suae rationibus in priori suo scripto expli-catis iam tandem obsequenter acquiescant.

De venditione cupri maiestas sua fidelium suorum regni-colarum humilem admonitionem non dubitat e fide et singu-lari obseruantia profectam esse. Itaqueeamrem nunc pluribus non attingendam duxit; quin etiam non impediet quominus Pisetarius reuerendissimi domini Strigoniensis officium suum pro more regni exerceat, quin eum clementer defendet et ma-nutenebit, uti in proxima quoque replicatione se curaturam promisit.

Causas limitum, quae adhuc reuidendae sunt, maiestas sua primo quoque tempore clementer reuideri curabit, termi-nus autem et locus ad eam rem nunc statim prefiniri non po-test, sed id quoque fiet quam primum per grauiores occupati-ones rerum bellicarum poterit. Interim vero debebunt status in lioc conuentu deputare et maiestati suae nominare personas idoneas, qui futuri siut in istiusmodi reuisione metarum commis-sarii, et de negiciis ac rebus illis tractandi facultatem liabeant, ut illi parati et instructi sint, quando maiestas sua illis diem et locum significabit; idem vero maiestas sua etiam ex parte Austriacarum prouinciarum suarum et Morauiae fieri curabit, quamprimum poterit, quia debent haec in publicis conuenti-bus tractari, ut staticonuenti-bus ipsis notum est.

De conseruatione libertatum et priuilegiorum omnium dominorum praelatorum, baronum et aliorum regni statuum in theloneis et tricesimis, obtulit iam antea sese maiestas sua, quod ipsis clementer in liac etiam parte sit prospectura; eam ergo voluntatem maiestas sua nunc quoqe non mutat; et simul benigne annuit inquirere, quae sint in bonis maiestatis suae

118 A POZSONYI ORSZÁGtiYÜLKS.

thelonea sicca, acceptaque informatione, si quae esse compere-rit, ea pro bono aliorum exemplo gratiose tollet.

Quoad bona illorum, qui a maiestate sua defecenmt et re-bellarunt, obueruantur maiestati suae graues et arduae cau-sae, propter quas maiestas sua a sententia sua,. quam statibus ipsis nuper in replica patefecit, discedere non potest. Verumta-men quicunque illorum fratres et proprinqui se in seruitiis maiestatis suae fideliter et probe gesserint, eos maiestas sua pro-pensam habet yoluntatem condignis premiis cuiusque merito remunerandi, uti nuper quoque illis maiestas sua spem fecit.

Super articulo antepenultimo scripti statuum et ordinum regni, de auertendis iniuriis tum nobilium tum etiam subdito-rum ab ofíicialibus maiestatis suae, regia eius maiestas adhuc, uti proxime, pollicetur se pro viribus prospecturam, ne posthac externi maiestatis suae prefecti quemquam fidelium suorum regnicolarum contra aequitatem et regni constitutiones mole-stia vei iniuria afficiant, et literas maiestatis suae in Hungarica cancellaria expeditas non indigne habeant; et illud etiam mi-litibus externis non concedet, quin eos qui deliquerint in de-bitis locis, iuxta cuiusque nationis consuetudinem, plecti faciet;

nam frustra est quod petunt ordines ac status regni, tam pre-fectos arcium omnes, quam capitaneos officiales ac milites maiestatis suae ubiuis etiam in statione vei progressu exerci-tus constitutos legibus regni Hungáriáé judiciariaque judicum Hungarorum deliberatione et processibus ex sede ipsa judici-aria Hungarica faciendis astringi; nam si ea res tentaretur, nemo haud dubie deinceps e G ermania et aliis nationibus in Hungáriám ad militiam profecturus esset, quin haec ipsa foret certissima via, qua externi populi maximé vero imperii ordines a ferendo Hungaris subsidio auocarentur; itaque maiestas sua proximo suo responso statibus et ordinibus regni dato insistit, et ei benigne admodum satisfaciet, ne scilicet maiestatis suae fideles regnicolae a quoquam externo capitaneo, praefecto, aut milite impune molestentur vei opprimantur.

De executione iuridica conuentui Jazowiensi et capitulis Agriensi et Scepusiensi loco conuentus Lelez, item capitulo Vesprimiensi demandanda, piacet maiestati suae deliberatio fidelium suorum regnicolarum.

1 5 5 7 . j ú n i u s b a n . .103 .103

Et super Iiis omnibus liortatur regia maiestas iideles suos

In document ORSZÁGGYŰLÉSI EMLEKEK (Pldal 121-125)