• Nem Talált Eredményt

natio Hungarica, fideles subditi suae maiestatis, perpetuo suae

In document ORSZÁGGYŰLÉSI EMLEKEK (Pldal 85-93)

maiestati fideliter

reseruire

curabunt.

Ista

enim

monetae

Hungaricae explosio

non saltem

in

lioc

admodum damnosa est, quod fideles suae sacratissimae maiestatis subditi praepa-ramenta bellica, arma videlicet, sil)i ipsis coemere, aliaque ad locorum finitimorum munitiones necessaria instrumenta,

Vien-nae et aliis in locis ordinäre, expensasque quottidianas ibidem facere non possunt ; sed insuper inducit maximum regni Hun-gáriáé vilipendium, animorumque illius gentis alienationem maximam; suspicantur enim, ut quorum moneta non accepte-tur, illos quoque parum gratos esse.

Insuper visum etiam est, ut sacratissima maiestas regia dignetur serio domino Strigoniensi committere, ut, iuxta de-cretum, et constitutiones diuorum quondam Hungáriáé regum et totius regni. in cusione argenti et auri officio suo superinten-dat et satisfaciat; et officialibus quoque suis maiestas sua sacra-tissima clementer committere dignetur, ut ipsum dominum Stri-goniensem ad offitium sUum exercendum, ad quod regno iuratus est, admittant, et ut Pisetarius suus intersit semper, dum aurum et argentum praesentatur ad cameram regiam, ut sciat, veluti contrascriba quidam, quantus numerus auri et argenti singulis hebdomadis praesentetur ad cameram, quo eo magis praecauea-tur auri et argenti 11011 cusi exportatio; exceptis propriis neces-sitatibus sacratissimae regiae maiestatis, et serenissimorum li-berorum suorum; eo quod predicta auri et argenti non cusi ex-portatio, in damnum prouentuum regiae maiestatis et regni, ac domini quoque Strigoniensis non mediocre vergere dignoscitur.

Itidem supplicant, ne cuprum, nisi iusto et competenti pretio, ex-traneis diuendatur,ut eiusmodi lucrum, non in priuatorum liomi-num commodum, sed in publicam regni utilitatem et defensio-nem conuertatur. Supplicant etiam, ut sua sacratissima maiestas eiusmodi cupri emptoribus et eductoribus extraneis committat quo solitum Thelonium, Iiis qui pontium et viarum reparationi in territorio eorum inuigilant, persoluant, quemadmodum do-mini quoque Fuggeri, dum cuprum educebant, soluerunt.

Optime recordatur sacratissima maiestas regia, quanta instantia, et quibus precibus fideles subditi Hungari in dietis et conuentibus annorum superiorum insteterint apud suam

80 A L'OZSOIM ORSZAGGYHLÜS.

cacratissimam maiestatem pro rectificanclis metis inter Hun-garos, nec non Austriam et Morauiam ac Stiriam; ex ea etenim inaequalitate et controuersia fidelibus ipsis subditis utrinque non parua damna quotannis inferuntur. E t licet sua sacratis-sima miaestas in partibus presertim Keuzegli et vicinis locis, specialibus missis commissariis, complures causas et differen-tias limitum reuideri et etiam in scripturam redigi, nonnullas etiam earundem causarum, per sententiam diffinitiuam, in sua propria presentia diffiniri fecerit, nulla tarnen fere executio earundem causarum et adiudicationum hactenus facta est, sed in iisdem rerum turbationibus fideles ipsi persistunt; iterum igitur bumillime supplicant suae sacratisimae maiestati, tan-quam domino et regi ipsorum naturali clementissimo, dignetur iam tandem gratiose ea quae adiudicata sunt, ad effectum perduci facere, et ea quae reuisa duntaxat, et in scripturam redacta, iinali adiudicatione determinare, ac demum executioni demandare, ut fidelibus utrinque subditis pax aliquando mu-tua et quies paretur. In partibus etiam Zakolczae et Mora-uiae, differentiam illam limitum vetustam, finali determina-tione, et fine seu decisione claudere, et iam nunc ad utraque liaec loca deputare et nominare commissarios, qui liaec debito modo exequenda curent; ne regua et prouinciae vestrae sacra-tissimae maiestatis ita inter se, super eisdem limitibus, per-petuo dissideant. Itidem et in Croatia ac Sclauonia metae illae rectificentur.

Praeterea iam in aliquot generalibus conuentibus sacra-tissimae regiae maiestati supplicatum extitit, ut libertás do-minorum prelatorum, baronum, nobilium et liberarum atque montanarum ciuitatum, omniumque regni statuum, iuxta anti-quam libertatem ac consuetudinem, per teloneatores quoscun-que, et etiam per tricesimatores suae sacratissimae maiestatis ubique in Hungaria, in Croatia et Sclauonia obseruaretur suaque sacratissima maiestas, intellecta iusta supplicatione fidelium suorum, publicis editis constitutionibus tam in non exigendis tricesimis, tributis et Theloneis, quam aliis quibus-cunque libertatem ipsam laedentibus, eam integram conseruari»

voluerit; non obstantibus tarnen huiusmodi publicis decretis, passim theloneatores et tricesimatores suae maiestatis, de bis

\

1 5 5 1 j u n i u 8 b a n . 8 1

rebus, quas domini aut nobiles, vel alii exempti per tricesimas suae maiestatis, pro usu domorum suarum veherent, tricesi-mas solnere compellunt; idcirco suae sacratissimae maiestati humillime supplicant, ut iu posterum specialiter liunc abusum et libertatis praelatorum, baronum ac nobilium violationem et aliorum, speciali mandato e medio tollere clementer dignetur, ut vei sic iam tandem tot quaerelis omnium statuum ac ordinum, fidelium subditorum suae maiestatis finis imponatur.

Thelonia item sicca, iuxta priorum constitutionum teno-rem, sub poena ibidem expressa, aboleantur.

Item saepe accidere solet, iuxta modernorum temporum disturbia et qualitatem, ut inter regnicolas diuersae factiones suboriantur, adeo ut uterini et carnales inter se fratres dissi-deant, et diuersas partes sequantur ; uno videlicet eorum sub fidelitate sacratissimae maiestatis regiae remanente, altero vero apud factiosos et rebelles existente, unde fit, ut fidelibus etiam subditis suae maiestatis regiae, absque omni culpa et demerito, detrinientum ingens suboriatur atque nascatur in eo, dum bona et iura eorundem fratrum possessionaria in diuersis locis et ditionibus constituta, amitti possint et soleant, dum videlicet utrinque bona et portiones alterius partis, forte in-nocentis, alicui conferantur, qua in re fidelibus subditis sacra-tissimae maiestatis regiae nihil aliud visum est, nisi esse rem valde duram et difficilem, et vix tollerabilem, ut aliquis ex fidelibus suae maiestatis, cuius fráter apud factiosos esset, priuaretur utrobique suis bonis et iuribus possessionariis, sua-que portioné; nam illam portionem, quae sub ditione factioso-rum et rebellium est, defacto amittere cogitur, eo quod fráter rebellis per vim illam portionem possideat, hic vero sub di-tione sacratissimae maiestatis regiae, si portio illa fratris re-bellis vel factiosi cuipiam externo conferatur; unde dignetur sacratissima maiestas regia in hoc negotio talem adhibere modum, et ita clementer moderare, ne fideles subditi suae maiestatis, ob fratrum rebellionem, damnum patiantur, et ut-rinque damnificentur; fieri enim potest, ut ille qui apud facti-osos est, non animo rebelli aut infideli, sed coactus, ne bona sua illic habita et existentia amittat, et per rebelles occupen-tur. Itidem et de illis, presertim de nobilibus inferioris

condi-Magyar Országgyűlési Emlékek. IV. 6

82 A POZSONYI ORSZÁGtiYÜLKS.

tionis, sua maiestas gratiose prospicere dignetur, qui, poten-tioribus rebellibus et factiosis resistere non valentes, bona etiam et colonos, quos exiguos habent, in domibus ipsorum, sub ditione factiosorum existentium remanserunt, libenter sectaturi partes suae maiestatis, si facultas illis daretur.

Dignetur etiam clementer sacratissima maiestas regia recordari, quoties et quibus instantiis fideles sui regnicolae apud suam maiestatem insteterint, pro illis perpetuis et continuis op-pressionibus, quas tani ipsi, quam etiam subditi et coloni eorum patiuntur, ab officialibus sive praefectis arcium suae sacratis-simae maiestatis, presertim ab externis, qui iura et constitu-tiones publicas, per suam sacratissimam maiestatem clementer confirmatas, et literas quoque ex Cancellaria Hungarica ema-natas, omnino nibili pendunt; itidem et nunc etiam instanter supplicant, pro sua erga fideles subditos suos regia dementia, vei officiales illos externos remouere, Hungarosque, qui iuri-bus parent, loco illorum substituere, vei autem externis illis serio committere, ut publicis constitutionibus pareant, et lite-ras Hungaricas obseruent; per lianc enim disparitatem infi-nita mala suborta sunt, et in dies suboriuntur, prout et nuper, dum quaedam villae fuissent judicialiter de jure regni adiudi-catae quibusdam nobilibus Amadae, tarnen easdem villas domi-nus Adam Gallus, contra adiudicationem sedis suae maiesta-tis, et etiam contra expressum superinde ad eum dátum man-dátum, propria autboritate occupauit, nec remittere curat;

quod in diminutionem dignitatis quoque regiae maiestatis ten-dit; nam sie fiet, ut iura regni sensim omnia pessundentur, nisi sua sacratissima maiestas serium adhibuerit remedium; et sig-nanter in lioc, ut extranei quoque offitiales, juribus regni sub-iaceant, et mandata suae maiestatis Hungarica non vili-pendant.

Quanta autem incommoda fideles suae maiestatis patian-tur a Haydonibus,passim in areibus quorumdam existentium, vel passim errantium sacratissima maiestas regia, ex alia scrip-tura praesenti adiuneta, clementer intelliget, super quo nego-tio optatam supplicant dari relanego-tionem, et quid in ea re agen-dum sit in articulos redigi.

Praeterea inter alias supplicationes sunt speciales regni

1 5 5 7 . j ú n i u s b a n . .103

.103

Sclavoniae, domini Bathori, episcoporum Jauriensis et Nitri-ensis, Joannis Tornaly, miseri comitatus Saaros, qui etiam sub praesenti diéta incredibilia damna accipiunt; similiter Abawy-war, Joaunis Reway et fratrum occisorum, per liomines Fug-gerorum, Michaelis Batthyany et Podmanyczky iu negotio Hrwzo, Georgii Zeecky, Andreae Bay, Joaunis Pethew de Gherse, cum protestatione Nicolai Loranth et sociorum suorum, et Zakolcza, in exilium missorum (?): ad quas ut sacratissima maiestas regia clementer respondere dignetur, supplicant.

Sunt denique multae et grauissimae priuatorum domi-norum et nobilium priuatorum supplicationes, quas ipsi in li-bellis eorum supplicibus suae sacratissimae maiestati porre-xerunt, et maximé illorum, qui utcunque partes factiosorum hactenus secuti, ad ti deli tat em et gratiam suae maiestatis redire cupiuut; dignetur igitur sua maiestas regia talium supplica-tiones gratiose exaudire, et illis optatum dare responsum, et etiam ad supplicationes regnorum Sclauoniae et Croatiae.

Kivül: Responsum ordinum regni Hungáriáé ad articulos proposi-tionis regiae maiestatis.

(Egykorú irat a bécsi titkos levéltárban.)

I X . 1557. Június.

Ferdinánd király válasza az országgyűlés harmadik fel-iratára.

Sacra Romanorum, Hungáriáé etc. Bohemiae etc. regia maiestas, dominus noster clementissimus, benigne intellexit, dominorum praelatorum, baronum, nobilium et aliorum sta-tuum regni sui Hungáriáé tractatum, quem super negocio com-ponendorum articulorum a maiestate sua propositorum buerunt, et regiae eius maiestati humiliter presentauerunt; ha-bitaque desuper matúra et sufticienti deliberatione, fidelibus suis regnicolis menteni suam in hoc scripto dementer decla-randam duxit.

Primo omnium, regia eius maiestas grato et clementi animo suscipit, quod fideles sui status, ordines et subditi in-clyti huius Hungáriáé regni nunc iterum animorum suorum

90 A L'OZSONYI O R S Z Á G G Y Ű L É S .

gratitudinem, fidem et obseruantiam erga regiam eius maiesta-tem tam luculento testimonio ac significatione declarent, in eo nimirum, quod tanto applausu agnoscant et praedicent, maie-statis suae curas, molestias, sumptus et labores, quos nullo unquam tempore hucusque pro salute, incolumitate et perman-sione fidelium suorum regnicolarum subire recusauit, et impri-mis operám, quam maiestas sua in proximo sacri Romani im-perii Ratisponensi conuentu, ad obtinenda tam insignia subsi-dia fidelibus suis ordinibus regni Hungáriáé, nauare diguata est, et quam maiestas sua illis in futurum etiam paratam de-menter obtulit. Quae quidem maiestatis suae erga fideles suos reguieolas preelara voluntas cum ipsis statibus et ordinibus regni istius Hungáriáé iam sit perspecta, non dubitat maiestas sua, quin ipsi quoque fideles sui regnicolae liumillimae suae et fidelissimae, ac maiestati eius gratissimae oblationi cumulate sint satisfacturi, et una cum maiestate eins regia, pro propria sua incolumitate, nulla pericula, nec ullos labores, curas aut

molestias declinaturi.

Dcinde regia eius maiestas clementer approbat et ratam habet eorundem fidelium suorum regnicolarum deliberationem et conclusionem, quam fecerunt de generali et personali insur-rectione dominorum baronum et nobilium penes regiam eius maiestatem, aut serenissimos filios suos in generali, vei penes dominum palatinum in particulari expeditione, iuxta articulos in proximo conuentu Posoniensi conclusos facienda, dummodo ipsi fideles maiestatis suae regnicole vei per viam lustrationis et delectus, qui maiestati suae omnino necessarius videtur, vei per aliam quamcunque rationem, in hoc conuentu modum que-rant et constituant, ut istiusmodi fidelium suorum regnicolarum insurrectio tanto efficatior et utilior regno existat, et ut id quod in diéta ista concluditur omnino etiam executioni man-detur ; nam regia eius maiestas non ubique debitam aequali-tatem hucusque seruatam esse audiuit; quae quidem inaequa-litas quantum dretrimenti et impedimenti regno afferre queat, maiestas sua adeo clarum et manifestum esse putat, quod fidé-libus suis regnicolis id aliis clarioribus argumentis demonsti are superuacaneum existimet.

Quantum vero ad rusticam plebem attinet, existimat

1 5 5 7 . j ú n i u s b a n .

.103

regia eius maiestas eam maiestati suae et regno plus commodi allaturam, si ad conuehenda pro usu et necessitate exercitus victualia gratis et certo ordine ac modo constituendo adhibe-bitur, quam si absque discrimine in bellum euocetur; itaque regia eius maiestas statuit atque decernit. ut omnes singuli ru-stici, qui viciniores erunt, et ad vecturam victualium et com-meatus adhibebuntur, ab insurrectione et militia liberi et exempti babeantur ; illi vero qui longius ab exercitibus absunt, et ad arma babiles fuerint, quando necessitas postulauerit, leuentur, et in bellum prodeant, et is omnino modus obserue-tur, ut coloni utroque onere simul non grauentur.

Praeterea, tametsi regia eius maiestas propensissimam voluntatem habet fidelibus suis regnicolis parcendi, ne ultra id quod maiestati suae offerunt unius duntaxat floreni pecuni-arium subsidium grauentur, quos nimirum maiestas eius regia tot rapinis, caedibus ac múltomra annorum incursionibus et bellis exhaustos et attritos esse non ignorat; quia tarnen non solum reliqua maiestatis suae regna et prouinciae, verum etiam sacri Romani imperii ordines, hoc anno, pro defensione et con-seruatione regni Hungarie, et aliorum finitimorum populorum, amplissima auxilia obtulerunt, et iam prestare caeperunt (si-cuti maiestas sua ipsos fideles suos regnicolas, ab oratori-bus, eo nomine ad conuentum imperialem Ratisponam expedi-tis, intellexisse non dubitat) adeoque ipsi ordines sacri Ro-mani imperii oratoribus liuiusce regni Hungáriáé expresse significarunt, ipsos certo sibi persuadere, quod status at-que ordines Hungáriáé fidelissime prestituri sint id, quod dicti legati ipsis in proxime preteriti anni comitiis statuis-se indicarunt, magnopere sane dubitat maiestas eius regia, si fideles maiestatis suae regnicolae pro propria ipsorum de-fensione et permansione nunc minus subsidium quam proxi-mis annis praestiterint, quod ea res dictis statibus imperii caeterisque prouinciis, que etiam omnes quas possunt ad liuius regni defensionem facultates promptissimis animis conferunt, magnopere sit offensura, et in futurum ad prestandum fideli-bus maiestatis suae regnicolis auxihum remissiores et langui-diores redditura; quapropter regia eius maiestas fideles suos regnicolas paterne et clementer hortatur ac requirit, ut

pre-86 A POZSONYI ORSZLO G Y Ű L É S .

sentis necessitatis respectu, et allegati periculosi exempli causa, ad decretum subsidiarium florenum, a singulis colonis dicae nomine, secundum modum et connumerationem, quae inferius describetur, ad proxime futurum festum natiuitatis gloriosae virginis Mariae, in cameram maiestatis suae exigendum, alte-rum adhuc florenum ad festum beati Andreae apostoli presen-tis 1557. anni soluendum, addant et contribuant, ac denique sibimet non deesse velint.

Porro, tametsi ordines ac status regni Hungáriáé certam quandam rationem et modum instituendae connumerationis hoc tempore prescripserint, putat tarnen regia maiestas alium modum extare, quo connumeratio ista tum maiestati suae cum ipsi regno longe sit futura utilior, quem etiam ut ordines acci-piant et obseruent, maiestas sua clementer postulat; nempe ut in singulis possessionibus omnes quotqiiot sunt domus connume-rentur, factoque tali connumeratione iudex vel dominus eius possessionis faciat limitationem seu distributionem dicae, pro cuiusque fortunis et facultatibus, ita quod diues pauperem releuet, et quod niholominus ex singulis domibus seu portis, quae habitatae et non desolatae ac desertae fuerint, ad pre-scriptos duos terminos natiuitatis Virginis Mariae et sancti Andreae, bini floreni prestentur.

Praeterea exemptiones in connumeratione contribu-tionum fieri consuetae cessent, utpote molitorum, liberti-norum, mercenariorum, coquorum, sartorum, sutorum, fa-brorum ferrariorum et lignariorum, pellionum, carbonario-rum, et aliorum opificum, quin nullus eorum a solutione dicae liberetur. sed omnes debito modo secundum fortunas et facultates cuiusque connumerentur et dicentur ; demptis iis sessionibus vel portis ac domibus, quae combustae ac de-sertae, habitatoribusque vacuae fuerint, quas maiestas sua omnino immunes et exemptas esse iudicat; siquidem inter il-los qui exempti antehac fuerunt multo ditiores esse constat, quam illi sunt, qui connumerantur et ad solutionem coguntur, et alioquin pauperum ratio haben da est, ne ad grauiora onera quam diuites cogantur. Attamen quoad colonos illos, qui Christianis et Thurcis censum et seruitia ex aequo praebent, maiestas regia aequum iudicat, ut illis quoque dimidia

dunta-1 5 5 7 . j ú n i u s b a n .

.103

xat lmius subsidii pars jmponatur. Caeterum quemadmodum

In document ORSZÁGGYŰLÉSI EMLEKEK (Pldal 85-93)