• Nem Talált Eredményt

Telegdy Miklósnak Verancsics Antal

In document H U N G Á R I ÁÉ R I S T O RI (Pldal 128-133)

Ad Telegdinum.

Postquam venimus Vienna Posonium, binas lit-teras vestras accepimus. Sed eas biduo ante, quae postremae fuerant, et propterea serius vobis respon-demus , quod expectaveramus eas, si alicunde nobis redderentur, ad quas institeratis, celerius vobis re- •

1571. j a n . 26.

11 3 sponderi. Novae itaque istae vestrae turbationes et contentiones cum Capitili o, quantas nobis quoque at-tulerint perturbatioues, nulla certe oratione ad suffi-cientiam eloqui possumus. Et dolemus ex éo multo m a g i s , quod hi tumultus ab iis in Ecclesia nostra concitantur, quibus credebamus, eam peroptime iri semper commendatam, dum nos apud clementissimos nostros Principes publicis Regni rebus interdirai ope-rám navare contingat. Sed nunc ex eifectibus ipsis secus fieri videmus ; et hoc inde, quod quiquam ve-strum plus affectibus et passionibus vestris tribuitis, quam rei publicae ; quum communis nostrae Eccle-siae, tum etiam religionis commodis, conservationique decoris, existimationisque ecclesiastici nostri ordinis.

Nequimus itaque non in ali quibus ex vobis prüden-tiam, judicium, et spirituális professioni» Studium de-siderare. Et ne nunc de reliquis loquamur , vos, qui duabus maximis, et extremi periculi impliciti sitis controversiis, novas nobis contenditis suscitare. Et id quidem praepostere, cursu rerum vestrarum causarum nec animadverso, nec servato. Atque hic, ut pertur-bato animo vestro, imo et irato propter tot fatorum vestrorum iniurias, paterne et salubri ter consulamus, iustis rationibus, nec a recto alienis; necesse est, ut et nos loquamur sine involucris, et vos audiatis non gravate. Hae sunt enim nostrae partes, et liane nos personam inter vos oportet gerere, quae, quoad eius fieri poterit, utriusque curet ex aequo commoda.

Itaque ubi expostulamini de Capituli iniuriis, easque recensetis suis nominibus, et judicium a nobis exigitis ; dolemus equidem plurimum de hoc novae inter vos litis exortu. Nec judicium vobis subducitur, et suppeditari omnino debet: quia quicunque jure

MONUM. H Ü N O . H I S T . S C B I P T . X X V , 8

expetit qiiippiam, nihil agit iniuria, dum aequitate eausae suae eonsulit. Verum si novam litem contra Capitulum ordiemini, principali, et ex qua tota tum vestra, tum ipsius Capituli pendet praesens tragoedia, nondum decisa ad finemque perducta ; haud duhie nec Capitulum pendente appellatione principális eau-sae responderet vohis, nec sperato successu potire-mini, intempestive confuseque litigando. Nos quoque suggillaremur obloquutorum sermonibus, si isthaec providendo, intempestivae confusaeque buie ipsi liti concessione judicii ansam dedissemus.

Quum itaque vos et Graray cum fratribus vestris propter praesentem controversiam, quae nunc inter vos vertitur, ad certuni tempus ad divisionem quan-dam devenistis ; nec mirari, nec dolere debetis, si a vestro consortio refugiunt. Ti-ment eniin, ne dum tuentur totius corpus Capituli, in causaque memorata nobis adversantur, sentire vobiscum judicentur ; si, antequam eadem controversia, quae vos divisit, deci-datur, insimul forte fortuna conversaremini. Quod certe vos etiam animadvertisse et vitasse convenie-bat, accomodando vos praesenti vestrae fortunae, nec vel domo exeundo, vel etiam munus quodpiam in Ec-lesia, et in collegio fratrum obeundo. Sic enim solent ii, qui similibus casibus sunt impliciti, donec ab eis-dem explicentur, et res illorum redeant in integrum.

Ne itaque vos liiis rationibus, quibus pie ac paterne sane vobis in liac praesenti vestra perturbatone eon-sulimus, detineamus diutius ; nunc etiam videtur no-bis, ut supersedeatis ab liuius novae litis cogitatione et cura ; vosque , postquam secure domi agitis, domi continete, rem praeeipue de judicio appellationis me-ditando, nec interim quiequam turbarum cum

fratri-1 fratri-1 5

bus attentando, nec de muniis Ecclesiae attingendo, ita quoque alia dissimulando omnia, quoadusque piane videatis, quonam eventu cedet vobis idem judicium appellationis. Ex quo postea statuetis ea de omnibus rebus vestris, quae idem eventus ostendet vobis opor-tuniora fore. Sic agas, mi Telegdine ; nec praecipites quicquam earundem rerum tuarum iratus, doloreque aft'ectus tuo solius Consilio; sed utere etiam alieno, et eorum maxime, qui te sinceriter complectuntur.

Inter quos, si quid meo etiam tribuis, non asperneris illud. Qui te quantum amem, et fquam vellem, ut te feliciter, honorificeque extricares ex hiis tuis diffìcul-tatibus, non est opus, ut ipse loquar. Tu te vel ab initio translationis meae ad Archiepiseopatum, luce clarius cognovisti. Acquiesce itaque mihi, et per hanc viam cursum tuum in re tua praesenti teneas ; certus, me tibi ad finem usque non defuturum, tantummodo vide, nequid novarum turbarum excites tibi, et poste-rioribus casibus priores graviore» reddas. Yale. Po-sonii 26. Januarii 1571.

XLV.

Vikáriusának Mindszenty Endrének Verancsics Antal.

Ad Andreám Myndzentinum suum Yicarium.

H e r i juvenis quidam vester attulit nobis litteras yestras, quibus totum processum controversiae, quae inter Recto rem Scholae nostrae et Nitriensem Archi-diaconum exorta est, descripsistis nobis. Et quia eam

1671. jan, SO.

dudum non sine magno dolore, et (ut verum dicamus) etiam indignatone nostra intellexeramus : scripsimus etiam vobis et ipsi Seliolae Rectori. Sic, ut liactenus, potueritis de hoc animum nostrum cognovisse. Nimi-rum, nolle nos ulla ratione pati, ut quibusdam liceat in Ecclesia nostra tumultuari et factionibus studere, seniorumque dignitatem et authoritatem deprimere, nec eandem agnoscere velie. Ubi autem idem Rector Seholae in tantum cristas et cornua sua extollit, ut sit ausus inhibere scholasticos ab ingressu templi of-fleiorum Divinorum celebrationis tempore ; addidit sane non mediocrem cumulum temeritati prius perpe-tratae. Quare ubi primum lias nostras legetis, convo-cetis Capitulum, et ipsum Rectorem Scholae verbis nostris sie publice coràm omnibus fratribus alloqua-mini, ut desistat ab huiusmodi furiis, et sese summit-tat senioribus suis, caveatque summo studio, ne licen-tiosos imitetur, nec inquietorum instituta partesque sequatur; quoniam ita retundetur eius insolentia, ut exemplum in eo omnibus similibus edemus non ob-scurum. Fostea, si ad saniorem mentem non redibit, neque se summittet diseiplinae, talem rei curam adhi-bebimus, ex qua cognoscet, nos etiam severiores esse posse, quam quidam arbitrantur, ubi similium furori-bus provocabimur. Et hoc ad summum dieimus, velie nos in Ecclesia nostra spirituales homiues, non car-nales vitam agere. Et quicunque gladiatores ac tur-bulenti esse pergent, impingent in nos magno suo incommodo; quia non parcemus delinquentibus. Bene valete, Posonii 30. Januarii 1571.

1 1 7

XL VI.

In document H U N G Á R I ÁÉ R I S T O RI (Pldal 128-133)