• Nem Talált Eredményt

Draskovieh György zágrábi püspöknek Verancsies Antal

In document H U N G Á R I ÁÉ R I S T O RI (Pldal 160-166)

Ad Reverendissimum dominum Zagrabiensem Geor-giám Draseovicium.

Litteras Reverendissimae dominationis Yestrae X. Februarii datas reddidit mihi tabellarius Egregius dominus Christophorus Orsyth. Quae mihi fuerunt periueundae, cognito ex eis, quod Reverendissima dominatio Vestra bene vai eret, quodque litteras meas acceperat ; quas alicubi omnino suppressas esse cre-debam, et dolebam maxime, si eas, quibus sperave-ram longi mei silentii reprehensionem deleturum, in-tercidere eontigisset. Sed laudetur Dominus, qui me hominem erga dominationem Vestram Reverendissi-mam officiosissimum falli hoc studio non permiserit, ad Eandemque per plura forsitan pericula incolumes tandem evaserint.

Ubi vero operam meam adeo utilem et necessa-riam reipublicae nostrae esse dicit, doletque, quod paucissimos videat, qui eius curam serio, et cum pro-fectu hac tempestate capesserent; non immerito sane dolet. Atque utinam posset hoc a se, et a pietate sua impetrare, qua est in religionem Catholicam et

1571. mar

145 in pátriám, pro cuius incolumitate, tantis hostibus opposita, periclitatur ferme quotidie, ne etiam ange-retur, et frequentiores ob id aegrituilines sibi accer-seret. Nec mnltis agam de podagra et catarrho meo.

Sed bis omnibus incommodis senilibus, simul cum hyemis exitu exantlatis et egestis, chyragrae quoque initia iam hie Posonii excepi. Correpto enim sinistrae manus indicis primo articulo, 11011 sine magno et dolore et tumore, per complures cum hoc ingratissimo hospite dies exegi. Tandem liberatus et hoc malo, iam cum vere novo ipse etiam renovor ac belle valeo, et negotiis publicis assidue vaco. Privata obiter at-tingo et perfunetorie, quietisque ita cupidus, ut ne-sciam, vitamne quieti, an quietem vitae anteponam.

Sed liaec fatis adscribamus, et nos Divinae voluntati accomodemus, qualiacunque sortiti sumus , et nobis data sunt coelitus.

D e Caesarea Maiestate hoc habemus ex amico-rum litteris, quod optime valeat, quod in horas Se-renissimos liberos suos operitur ex Hispaniis, quod-que alterum, et quidem natu maximum in Bohemia Regem coronabit, indeque circiter Augustum vel Se-ptembrem ad nos revertetur, transigetque etiam ali-quid de eodem in Hungáriáé quoque Regem coro-nando. Quod ut fauste ac feliciter consequatur, faxit Deus Optimus et ter Maximus.

D e confoederationis eventu quid a g a t u r , certi adhuc nihil est. E t multi dubitant de compositione eius. Laborant magnis contentionibus de privatarum quarundam rerum voluntatumque conditionibus inter principe^ et primarios viros, Ordinum duetores ; de quibus scribere et loqui peculiaritcr aliquid, quum nobis non sit tutum, qui sumus sub potestatibus,

M O N U M . H U N U . H I S T . S C R I P T . XXV. 1 0

transeamus hoc. Cetemni quia iam belli gerendi tam terra, quam mari, tempus adolescit, Turca expedit summa sollicitudine apparatimi. Nos adhuc in tracta-tibus haeremus frigidissimi ; vehementer futurum ve-reor, quod dum privatis magis attendimus, quam pu-blicis, tardi et imperfecti fìant omnes conatus nostri, liostemque adirne penitius accipiamus in viscera no-stra, taleque perieulum adeat quodpiam Christianita-tis latus, ex quo toti patefiet pernicies. Sed quoniam iuxta paraemiam nostrae gentis Illyricae, maliim est etiam meminisse mali ; speremus utique meliora, et quod miseri vellent, id polliciamur nobis, donec huius Sanctissimi Siimmi Pontificis, Domini nostri Pii V.

fruemur vita atque incolumitate. Qui quidem quum hoc depravatissimo et turbulentissimo saeculo datus sit Ecclesiae Sanctae, quo iam nullus ordo, nulla uni-tas, nulla concordia, nulla pax, nullus amor mutuus, nulla sinceritas, nulla vel spirituális, vel teniporalis disciplina, nulla neque legum, neque iustitiae, pieta-tis, bonitatisque observantia, et demum nec amor, nec timor Dei, vitaeque ac morum sanctitas inter mortales reperitur; in eam equidem opinionem ac fidem venio, nondum Christianitatem in Dei odium omnino dévenisse. Tantummodo ad remedia emenda-tionis, et poenitentiae, orationumque accurramus, et eomplacemus eum, cuius tot flagellis eastigamur. Et ita scelerum, atque impietatum nostrarum poenas la-tissime luimus, ut vix iam subsistamus. Sed haec prolixius quam volebam.

Et de rebus aliis. Reverendissimus dominus Lo-cumtenens iam hic adest, proximoque die lumie 01*-dientur eius Locumtenentiae Judicia. Sed nondum litigaturi frequentes appulerunt. Michaelem

Miculi-1 4 7

cium praefeci piselo meo, et pertinentiis oppidi San-ctae Crucis ; qui si diu vixerit, bonum, et ad omnia maxima perquani idoneum sui liabebunt virum. Illum ego in dilectissimis habeo. Scoblieius convaleseit; nec id ali ter, quam iuventutis beneficio, labefactatus tamen adirne ex dimidia parte corporis. Nec interim eum dimittam domum, donec Pesthiniensium thermarum experiatur virtutem, quas illi etiam medici suadent.

Necdum tamen illum eis comittam, quoad magis ver novum incaluerit; ne bis vernalibus ventis quoppiam casu perstrictus, gravius laederetur, a quibus etiam validissimi bomines cavere solent. De periculo Dal-matiae a Turcis imminenti ego non solum ei metuo, sed iam pro deplorata etiam habeo. Et meos ad me venire, duorum nimirum fratrum viduas, et sex libe-ros iussi. Quae provincia si in hostium veniet pote-statem (quod avertat Deus) ; Veneti liaud dubie a Turcis mari, a Christianis terra opprimentur. Nec sufficient, et Venetiis opitulari, et insulas, quas in supero mari habent, tueri et retinere. Quantopere autem littora quoque Ferrariae, Ravennae, Rimini, Pisauri, Fani, Senogalliae, Anchonae, et totius reli-quae Italiae Apuliaeque Hadriatico mari regiones imminentes ad Hidruntum et Brundusium usque pyra-tarum frequentia infestabuntur, non texam nunc hi-stóriám.-Sed valde metuo, ne et ex Hadriatico et ex Tyrrlieno mari vi Turcarum bifariam Italia pressa, ad Urbem usque hostium potentia pertingat ; tuncque demum praecedentiam, et privatae rei rationes ur-gentes incipiant, nec quicquam ambitionis errorumque suorum damila, detrimentaque intelligere et conari reparare. Si itaque sapit orbis Christianus, nunc iam demum, qui rerum eius ac dominii potiuntur, concui*'

10*

rant cum Sanetissimo domino nostro in sententiam de confoederatione omnium Regimi, Statuum, Princi-patuumque ineunda; ne quem nos ipsi, nimis praeci-pitanter bellum eius, quod per Oratores suos mina, batur, suscipiendo lacessivimus Christiani ; cessatione nostra ab armis, et nos existimationis nostrae iactu-ram faciamus, et ipsi animos addamus, eumque exci-temus ad nos pro arbitrati! suo invadendos, et tiran-nidi suae subiiciendos. Res liaec est huiusmodi, ut

eam describo. Et scire cupio, qualisnam futura sit Christianorum confoederatio, quam Saiictissimus do-minus noster tantopere, tamque pie ac sancte urget, exigit, sollicitat, in quam primarii Principes ac natio-nes non concurrent ? Essent hic multa ad dicendum ; sed quum hic illuni, ille hunc non vult se maiorem fieri, oninesque ita pariter, tantique ad omnia summa emicant, ut cuncti potius malunt inter sese esse ae-quales, et quotidie ferre rapinas Turcicas, quam uni cuippiam summás primasque partes concedere, et de Turca triumphare. 0 bene collatos Dei gladios ! Sed sic hac tempestate reguntur Dei populi, ut flagella eius in nos reddamus fortiora. In hunc itaque perga-mus modum, et credaperga-mus quaecunque lucent, aurum

esse omnia.

Postremum illud est, quod vellem non accidisse.

Sed quia accidit praeter omnem expectationem meam, malo a me Reverendissimam dominationem Yestram hoc intelligere, quam aliunde. Reverendissimus do-minus Electus Yaradiensis, idemque electus filialis Ecclesiae nostrae Posoniensis Praepositus, anno 1569.

jus quoddam patronatus a Sacratissima Imperatoria Maiestate, in eadem Ecclesia nostra conferendi bene-ficia . obtinuit ; nosque non mediocriter exercet, in

149 jurisdictiones nostras aperto sane Marte invadendo,

et jiiribus ac privilegiis nostris, ab aliquot centenis aiinis per tot Àrcbiepiscoporum Strigoniensium tem-pora, qui nos praecesserunt, usu constantissime con-servatis, vim aifere non veretur, ncque erubescit. Nos de omnibus huiusmodi juribus nostris satis bene in-structi, zelantesque Sacri ordinis nostri ac Ecclesiae Dei tum reverentiam, tum existimationcm, nondum omnino cum eius Reverendissima dominatione in con-tentionem descendimus; ne scandalo essemus laico populo, gregique dominico, cui et doctrina verbi Dei, ita certe et vitae sanctitate, et laudabilium morum splendore praeluccre debemus, summo caventes studio, ne malis, foedisquc exemplis nostris mentes laicae multitudinis labefactemus, et licentiae fomitem sugge-ramus , in libertatem carnis prolabendi ; totani liane nostrani causam ad Imperatoriam Maiestatem trans-tulimus discutiendam et dijudicandam ; jus huiusmodi anni unius, et beri prope natum, nura juri Ecclcsiae nostrae, quod (liti iam diximus) a tot centenis annis versetur in legitimo usu, praeiudicare queat. Dato interim edicto collegio Capituli, ne quemqiiam per eundem dominum Praepositum ad quodpiam promo-tum benefìcium, investire praesumat ; donec ad rei * fìnem remediis opportunis perveniatur. Sic itaque, amantissime et observandissime frater, sicut Israelis malum ex Israele erat, ita et nostrum a nobis est.

Quumquc nos Archiepiscopatus nostri, non solis nobis, sed profecto omnibus successoribus nostris, vobisque imprimis, qui existentes confratres et coantistites no-bis, pro bis iisdem juribus nostris acstuamus, etiam succedetis Archiepiscopatu. Nos itaque iuvetis potius oranes, et buie etiam nostro conatui suffragemini,

quam adversemini ; ne quum sors per suam seriem in vos transferretur, amissam alicuius vestrum culpa jurisdictionem desideretis postea, et nec quicquam pro eo laboretis.

Magnifico demum domino Tahy, affini nostro ob-servandissirno, salutem dicet nostro nomine, nosque eius Magnificae dominationi commendabit, et haec cum eodem communicabit. Cui precor omnia optima et quam prosperrima. Posonii 8. Mártii 1571.

LXIV.

In document H U N G Á R I ÁÉ R I S T O RI (Pldal 160-166)