• Nem Talált Eredményt

Ságliy Imrének Verancsics Antal

In document H U N G Á R I ÁÉ R I S T O RI (Pldal 95-100)

Ad Emeri cum Saghy.

Joannem Andreft'y cum vestris commendatitiis profectum iam fuisse ad Wereskew, bene factum est.

Nec diffidimus cum etìectu rediturum. Quod manda-timi quoque ad Sellienses sollicitastis adeo diligenter, obtentumque curastis mitti Wywarium, rem nobis valde gratam perfecislis. Et quia nominili vident, Turcas post tantas praxes et minas conticuisse, di-cuntque non opus esse ad novum delectum cuiuspiam peditatus sumptibus : amice illi quidam agunt parsuri nostrae pecuniae ; sed quum ea nunc vigent tempora, a quibus nonnisi glacies et frigora nobis sint me-tuenda, possintque una nocte post praesentem aeris temperiem tale frigus ingruere, ut de improviso etiam Danubius congeletur, nedum Nitrius, et reliquae no-strae aquae. Ideo oportet, ut vel per lios duos

proxi-157 I. jan. G.

mos menses, Januarium et Februarium, Providentia sumptusque et tutela arci Wywariensi non desit. Cu-retis itaqne cum nostro Andreffy, ut mox et omnino iam decreti ducenti pedites conscribantur, et cum suo timpano ac vexillo, quod nudius tertius ad vos misi-mus, Wywarium deducantur. Non defuturus maiori etiam numero, si pericula postulaverint. Quum non ignoremus, Regno nos et Caesareae Maiestati inser-vire , quum de salute, et de conservatone Wywa-riensis arcis solliciti siinus, neque opibus nostris par-cimus.

Egregio Andreae Zazy habemus gratias, quod litteris suis tam abunde de casu et negotio Theleg-dini ac Garhay nos edocuerit, spemque etiam sit pol-licitus, casum eorum non adeo esse desperatum, ut non debeant sperare meliora.

De profectione Vestra in Zaladiensem Comita-tum nulla difficultate laborabitis ; et eo etiam facilius illuc proficisci poteritis, quum nos quoque eotune eri-mus Deo volente Posonii. Usones autem, (uti iam antea scripsimus) non mittantur liuc, sed salsentur, et in suis vasculis bene ad usum domus conserventur.

E t bene valete Ex Nova Civitate 6. Januarii 1571.

81

XXXIV.

Andreffy Jánosnak Verancsics Antal.

Ad Joannem Andreffy.

Litteras t u a s , quibus me de pluribus rebus ad-mones, aeeepi, et habui sane gratissimas. Sed nollem te adeo esse credulum, ut ad eorum sermones tam eonstanter attenderes, qui et suis rebus non admodum providenter consulunt, et alienas diiudicant, censent et naso suspendunt; utrumque maiore licentia ac fastu usurpantes, quam iudicio ac ratione, tamquam eis omnia et licerent et expedirent suo arbitrati!.

Cum Micliaele itaque Proto notar io ego quidem certe multa sum loquutus, sed rem de suo sallario ne verbo uno attigi. Nec quicquam adhuc cum eo conclusi, quod non posset revocari. E t si cupis plura; nec plura nec alia cum'eo contuli, quam tecum. Caveas igitur ab liuiusmodi curiosi», qui loquuntur tecum de bis ; non ut Appolineo spiriti! arehana mea cognovis-sent, sed multa se scire fingunt, ut ex te, quem sciunt menni esse intimum, aliquid delibent et expiscentur.

Ubi autem facultatum tenuitatem et arrogantiam illi opponunt ; alterum cum multis hoc aerumnosissimo saeculo habet commune, alterimi illi nunquam ad hoc tempus impingi audivi nisi nunc, quum iam et fortuna videtur illi velie favere, et virtus commoda honores-que cumulare. Quare vide invidiae aculeos modoshonores-que mortales affligendi, ubi quis virtutum alis tollitur ad

M O N U M . H U N G . H I 6 T . S C R I P T . XXV. 6

1571. j a n . G.

aethera, et e plebe transfertur ad illustres. Ceterum si penitiora quoque quaeris cognoscere, malo in prae-senti rerum mearum statu tenuibus simplieitatem et sinceritatem meam cum bonis meis committere, ut tibi et memorato Michaeli, quam iis qui insanis opi-bus praeturgidi, et opinione magnorum provisorum diuturniore dominati! sibi comparata tanti semetipsos faciant, tantumque sibi tribuunt, ut iam pudeat eos muneris s u i , nisi a dominis revereantur et deferatur eis. Habes itaque de tenuitate facultatum. De arro-gantia non Semper homines recte iudicant, qui alienis commodis excellentiorique fortunae adversentur, so-lentque hoc genere malignitatis etiam in eos exten dere, qui in huiusmodi viros derivant expenduntque sua beneficia. Quod omnino ita esse, sine omni dif-ficultate cognosces, si sagacius tecum expendes, quam mihi bene velint ii, qui talia de re ac de rebus meis commentantur. Sed ne te teneam frivolis Iiis diutius, operae pretium est, ut postquam et vitam et mores meos vel iam inde ab unguiculis prope tuis cernis et experiris ; da operam , ut perdiscas, quaenam isti quoque, qui tarn facile et incogitanter, ne dicam in-fantiliter, dicunt de aliis, exerceant in palaestra; qui-bus virtutiqui-bus sacrificant, et quam praeclaris laudiqui-bus vulgo efferantur. Sic demum statue, quid tibi et de meis actionibus, et de similium sermonibus sentien-dum ac credensentien-dum erit. Nec de his ulterius ; quum indigni sint, de quorum ineptiis haec etiam effuderim.

Mali enim omnino omnes sunt, qui a nobis inoffensi tarn nos duriter offendunt, et conantur perturbare, nostrisque et honoribus adversari, et in rempublicam tot tamque illustrium meritorum nostrorum nominibus propensissime insidiari contendimi

8 3

Quod vero de decimis seribis ; ita debere fieri, si dominis etiam terrestribus non cogeremur aliquid earum impartiri. Quiequid itaque concedendum fuit nunc dominis Fuccheris, id postea etiam fuisset con-cedendum. Quia ad pretia decimarum, sii varimi etiam suarum copiam nobis faciunt, quibus omnes nostros ignes domesticos per integrum annum fovere consue-vimus. Quum autem frumentis quoque ac vinis nostris non est defutura venditio, quae iam mihi proposita est a praefecto annonae publicae ; liaec venditio di-midiae partis decimae arcis Wereskew nullam nobis iacturam afferet; praesertim quod eius pretium ad arcis nostrae Wywariensis commoda conservationem-que exponetur, tam opportuno tempore, quo maiori nunc custodia eget.

Perge igitur ut missus es, et mecum sentias, ce-teros relinque suis geniis et suis humoribus. Ambo-que ita rebus nostris nobisAmbo-que vivamus, ut alienis intemperiis minime distrahamur. Officialis et clavi-geri domus nostrae Tirnavinensis, quum rediero, cu-ranti gerani, nec fraudabuntur Servitute sua. Vale.

Ex Nova Civitate Austriae 6. Januarii 1571.

6*

X X I I I .

In document H U N G Á R I ÁÉ R I S T O RI (Pldal 95-100)