• Nem Talált Eredményt

Tea vérének Mihálynak Veraiicsics Antal

In document H U N G Á R I ÁÉ R I S T O RI (Pldal 29-33)

Magnifice domine fráter nobis diarissime et honoran-dissime s.

Heri aliis meis litteris ad Vos datis, hodie ve-stras accepi prima Octobris seriptas. Quae quam dili-gentibus tabellariis fuerunt creditae, nescio ; ad eas tarnen subito reseribere non praetermisi. Utque ad omnes partes vestrarum respondeam : Non puto iam sollicitari Vos reditu Petri, qui expeditus bine VI.

Octobris memorati, crediderim dudum, si sit incolu-mis, illum in pátriám pervenisse, et explesse deside-rium vestrum.

De mortalitate vestrae civitatis non miremini j quia et in bis nostris regioni bus passim funera effe-runtur. Nec mirum est, si Helias Tolimerius et

Fran-16f>9. nov. 12.

ciscus F e r r o deeesserint, et simul metam vitae atti-gerint. Erant enim fere coetanei, et eodem senio pre-mebantur. De obitu Vincentii Grisantii etiam gratu-landum est relictae eius, si is ille fuerit, ^quem lues

fregerat Gallica. Et iam deplorandae affini* no strae de alio coniugio prospicite.

Yindemia hic quoque nulla est; quum messis etiam tot inundationibus et coelorum intemperiis adeo tenuis ubique provenerit. ut n emini per totum Regnum laeta venerit.

De adventu vestro in Hungáriám non erit nó-vum, neque insuave mihi. Sed paciscamini mea etiam vice cum uxore vestra, ne sit postea molesta mihi, ubi coeperit vos repetere pro calefaciendo lecto ; tametsi nec adhuc vel tepere illum intelligam, adeo refrixistis ambo. Nisi si copiam liberorum refugitis, et fortasse nec una unis plumis incubatis. Sed haec liberius, ut cum imbeeillo fratre. Ego tamen non deero vobis in administranda ea culina, quam optabitis ; nisi longius abero.

Nostro autem Fausto arbitror illud accidisse, quod omnibus tyronibus ludi litterarii, qui anno stu-diorum suorum primo una pagina plus scire consue-verunt, quam eorum praeceptores. Sit hoc tamen ita, demusque aliquid etiam affectui vestro, qui est pater-nus. Nec nos quoque negemus, quod proficiet. Coepit tamen esse nonnihil solutior; et antequam videamus in sancta illum intrasse litterarum, non est blandien-dum lubricae adolescentiae ; quin potius inhibendus est castigationibus necessariis, ne luxuriet in sumpti-bus faciendis maiorisumpti-bus, quam et nos et vos possitis.

Exigit enim modo vestes sumptuosiores, modo plures libros, quam quos intelligat. Nec interim posse se

15-discere lamentatili', nisi in sodalitatibus aeque expo-nere q u e a t , ac ditissimi. Novem autem a kalendis Martii menses sunt, quod ducentos talleros consum-psitmet secundus. Kalendis vero Octobris misi ei co-ronato» aureos centum, missurus intra mensem unum alios centum; data ei facultate, ut illis sese vestiat instruatque hybernis, Iiis vero victitet et libros emat.

Quae quum ita sese habeant, an in dui gen dum sit ei plus aequo, ipsi vosmet videte, et compite eius petu-lantiam. Quia non eum misimus Patavium, ut luxui incnmbat, et pecunias prodigai, quae nec nobis, nec vobis affluunt in lume usura. Moderetur itaque sibi, et cliscat, nec se ostentet alienis usibus.

Quae autem vos misistis illi, non improbo ; con-cessi tarnen et ego, ut pelliceam mardurinam sibi comparet. Ceterum a g a t omnia intra modum, sic tan-dem proficiet. Olivas vero, et ficus, et sarclellas, et gelatinas, et idgenus plura alia maritimorum vestro-rum bellaria si ei summittetis, bene quidem facietis.

Est enim fìlius cliarissimus. Eadem tarnen maritima cur mihi benefico fratri iam ab annis sane multis in vestro mari, et in vestris iucundissimis agris atque insulis cuncta defuerint, vellem mihi diceretis. Sed quia nihil habetis, quod possitis iuste ; intelligite a Petro et a Vincentio, quonam id incuriae vestrae sto-macho tulerim, qnibusque Vos prosequutus sim laudi-bus ac benedictionilaudi-bus.

D e redempta domo, quod scribitis, placet. Sed in ea exornanda, nollem aut Petrum vexari, aut Mar-garetham dote sua fraudali, ne novis nos molestiis gravemur. Alioqui alia est ratio ineunda, ut istius commodo ac decori consulatur ; quod Vos, qui ea fruimini 7 videbitis. Nec tarnen a nobis destituimini.

Nam et novimus et meminimiis, quantum Vobis 110-stris debeamus.

De perturbatane capitanei Michaelis consobrini nostri valde doleo, vellemque magnopere eius bene-ficio ut quaudoque remitteret rigorem tantae suae veliementiae. Quae ipsi quanto maiorem existimatio-nem afferre videatur, tanto maiores etiam turbationes illi cumulai. Non enim usquam gentium in civitatibus facile et aequo animo uni cuipiam ceteri cives subia-cent; et maiunt omnes ex aequo pares esse, quam a quoquam subiugari et excellere universos. Sic et is noster consobrinus facérét, meo quidem iudicio, pru-dentissime, si remissius gereret se cum suis civibus.

Quo instituto nisi ego quoque, in hoc Regno, imo et in hac aula miriade aemulorum abundans, rebus meis proxessissem ; putatisne, quod huc evasissem quo evasi, amarerque tantopere ab omnibus, nec id minus ab exteris, quam ab indigenis, quantopere amor? Mi-rareminique supra modum, si interfuissetis proximis nostris Comitiis, et vidissetis studia sane publica, non privata tantum, quae me ad Archiepiscopatum hunc summo et consensu et conatu evehi non solum cupiebant, sed etiam acclamabant, aeque humanitatis et modestiae, ac meritorum et virtutum praeconia mihi tribuentes. Quod haud quaquam attigisse praesum-psissem, nisi ad fratrem scriberem. Sed res omnino ita habet ; voluique domestico exemplo profuisse no-stro consobrino, si sonsilium nostrum ei placuerit.

Aliud est, quod prorsus illi persuasum esse cu-pio, ne Senatui Veneto interminetur abitu suo a signis eius et migratione ad haec nostra. Quo animo nisi esse destiterit, nequaquam sapit: erratque plurimum, si curret in incertum, iratusque privati viri iniuria

17-publicum statum laeserit. Suumque rautare iudicio ex indignatone sumpto ; non est, credite mihi, hominis prndentis , nec eius, qui alienis periculis suae securi-tati quietique consultum solide esse studet. Reliqua

ex notis cognoscite, et vobis habete. Alioqui conii-ciet et se, et suos omnes in varias perturbationes, et in incommoda gravissima, si se moverit loco, in quo satis honesta conditione fruitur. Nec honoris est indi-gus, si sese maioribus suis accomodare et subiicere

sciverit simul et studuerit. Me alioqui etiam absens absentem Semper habebit praesentem suis commodis.

Vosque salutatis nostris tam propinguis, quam amicis omnibus, valete in Domino vestro arbitratu. Viennae XII. Novembris 1569.

In document H U N G Á R I ÁÉ R I S T O RI (Pldal 29-33)