• Nem Talált Eredményt

Draskovich György zágrábi püspöknekjjerancsics Antal

In document H U N G Á R I ÁÉ R I S T O RI (Pldal 102-112)

Ad Reverendissimum dominum Zagrabiensem.

Verum est, diu iam mutuas inter nos non com-measse litteras ; et sicut Reverendissimae dominatio-nis Vestrae" eessationi ab hoc officio causae non de-fuerunt, ita certe nec illae fuerent obseurae, quae me ab eodem ^officio evocarunt. Jam enim febres et ex-cursiones Turcicae vexaverunt me catarrho, podagra-que; ian/totius Archiepiscopatus mei, Wywariensisque confinii constituendi statum cura sollicitudoque exer-cuit. E t sic, ut;video, eas ambo sortiti sumus provin-cias, quae" nobis, etsi non postremarum dignitatum titulos honoresque attulerunt, eas tamen etiam occu-pationes laboresque cumularunt, quibus totos fere nos incumbere oporteat, deesseque non solum amicis no-stris, sed^etiam nobis ipsis, nisi vellemus muneribus nostris operám dare negligentius, et dumtaxat ea cu-rare, quibus vita ducitur iucundior, laetae sodalitates excoluntur, et genio propensius indulgetur. Sed quum haec a nobis et instituta et studia proeul absint, qui nonnisi Reipublicae et natura et Divina Providentia nati simus, eius certe commodis, ut praecipue attenda-mus, sepositis interdum officiis, quae et amicis et pro-pinguis debeamus, decet nos quam maxime. Idque eo etiam potissimum, quod et fortuna nos bis locis, his magistratibus praeesse voluit, quae sane providentialia

1 6 7 1 . j a n . 1 1 .

8 7

sunt, et ex quibus totius Regni quies, otium, salusque dependet. Ut itaque Reverendissima^ dominationis Yestrae silentii excusationem facile accipio, ita de meo veniam peto, et aeque excusari cupio. Respon-deoque ad binas suas, nimis sane iam veteres, quarum alteras mense Septembri, alteras Novembri datas.

Ubi igitur primis me edocet, quanam messis ac vindemiae proximae libertate gaudeat et gloriari possit, non existimo de illa esse conquerendum, ubi mediocris et tolerabilis contigit. Apud nos aquarum omnium inundationes, coelorumque intemperies adeo magna et messi, et vindemiae nostrae passim ubique attulerunt detrimenta, ut nec frumenta, nec vina ad legitimam maturitatem pervenerunt. Neque expostu-laremus de copia, quae pluribus in locis multo prove-nit amplior, quam sperabatur. Sed et vina, ut ompha-cium, ubiqae habemus acida, et frumenta ita imbecilla, ut eorum vix grana agnoscantur ; avenae nulla fere habent.

Turcae, quos habemus finitimos, molesti nobis esse non desistunt. Ad arcem Fonood in lacu Bla-thone sitam, in ipsis ferme portis castellum erexerunt, pedicas ei opposituri. Quod tali praesidio instruxe-runt, cui Valentini Magiar vires non sufficiunt. E t nisi maiore milite armabitur, metuendum maxime est, ne eo lacu congelato, arx illa adeat periculum, et omnes eius regionis partes reliquae simul cum Zala-diensi Comitatu in extremum discrimen adducantnr.

Arci quoque nostrae Wywariensi tetenderant insidias, spe et expectatione glacierum. Captivos enim nostros igneis instrumentis atque artificiis instruxe-rant, cum eisque concluseinstruxe-rant, ut ubi primum amnis Nitrius, qui arcem illam circumfluit, stratus fuisset

giaci ebus, uno tempore et captivi occultos ignes per stramineas domos indidissent, ei ipsi Turcae maiore numerò tum virorum tum scalarum copia impetum in eam fecissent ; sperantes fore, ut et forinsecus valido milite pressa, et intrinsecus late hausta ignibus, in eorum veniat potestatem. Nec fefelisset eos medita-timi stratagema, si cautius in arcbano pressisent illud.

Verum quia Deus fortasse, ut misericordiarum pater, qui castigat fìlios, non interficit, miseratus nos et af-flictiones nostras, ne et liac umbra Strigonii, 11011 omnino inani et posthabenda, spoliemur, res ad cu-iusdam exploratoris nostri aures pervenit. Hic ad praefectum nostrum detulit, qui tandem captivis omni-bus quaestioni subclitis, tortisque, non mediocriter comperit confessione omnium, quod erant patraturi.

Ego vero subito casui, subitis remediis occursurus, citra omnem moram novis subsidiis militaribus auxi illud praesidium, captivos ad unicum arce exegi, tran-sitimi publicum per eam omnino interdixi, vetuique edicto maximo, ne in ea ulli externorum concursus vel conventus fiant, foraque liebdomadalia nonnisi fo-ris celebrentur ; arx ipsa reverentius Labeatur, et in-clustrius etiam conservetur, nemine in eam admisso, cuius prius 11011 delibetur cognitio. Hae sunt itaque curae, liae sollic'tudines, quae me sibi interdum ven-dicant, avocantque ab amicis.

Nec ita multo ante iactura quoque milites 110-stros affecerunt. Sexaginta circiter emissi fuerant ex nostris praesidiariis, ut latrones quosdam conqui-rerent, quorum causa non solum quies illarum par-tium turbata fuit, sed nec mercatores ultro citroque tuto commeare poterant. Forte fortuna accidit, ut iidern nostri late per eam plagam ad Strigonium

89 ferme usque evagati, quum coepissent reverti, ita cir-cumventi sunt ab hostibus, ut pugnando Wyvvarium dimidiatim redierint ; et nisi sumissae fuissent illis tempestive suppetiae, fortunatissimus ille extitisset, qui incolumis evasisset. Triginta itaque tribus eaptis, duobus caesis, reliqui utcunque vulneribus plurimis aceeptis salvati sunt. Sic nostri maiore quidem animo, et viribus quisque suis multo maioribus, quarn iudicio, disciplina, industriaque ac peritia militari praediti, consumuntur. Repositis tarnen militibus, qui deside-rati f u e r e , et ego no vis deside-rationibus ei arci retinendae consului, et Caesarea Maiestas ab ultronei» excursio-nibus ita eos repressit, ut quicunque imposterum suo motu laeessiverint bostes, et in praedam eorum incide-rint, nullius talium iuvatura estsubsidio redemptionem.

Et in hunc modum res nunc nobis est cum tìnitimis.

D e eorum ac nostra classe, et de Cypro insula, nescio quid revera scribam. Verum illud solimi credi-tur ab omnibus, Turcas municipium Nicossiam obti nuisse , tentasse quoque etiam Famagustam, sed non feliciter. Eam tarnen eius partem insulae, quae est ad ortnm ab eadern Nicossia, libere illos possidere, et adepta premere, ac in insequentem annum multo maiora sibi in ea praesidia apparare. Nostra classis exhausta viris nautieis, supra omnem stuporem non bello, sed variis aegritudinibus insularum Corcyrae, Cretaeque, et quarundam aliarum in eo tractu maris existentium statione continetur, et hyberna agit. Non sine et pudore suo maximo, et publico convitio, vitu-perioque Joannis Andreae Aurii, qui ex ipsa acie, quam struxerant, ut congrederentur cum liostili, in altum versis proris et velis subduxerat sese, et a pro-vincia reeesserat. Atque baec omnia utcunque

conti-gerunt, maximo reipublicae Christianae periculo, mi-rum tarnen illud est, quod tantis viris, qui huic bello praefecti fuerant, omnes mortales impingunt, quod eius belli rationes legitimas nullás sciverint consti-tuere. Unde non in Cypro Cliristianitas detrimentum accepit, sed in existimatione. Quid enim aliud Turca verebatur, quam Cbristianorum maritimas vires. At superioribus annis toties iam terrestribus perpalpatis, et plane cognitis, iam perspectis et maritimis adeo inbecillibus, et male concordibus, quid imposterum non audebit, quos non assumet spiritus, quae non at-tollet cornua ? Atque útin am falsus sim vates. Sed si Veneti mature non accurrent ad tutelam Dalmatiae, a Venetiis excludentur. Inde Adriatico mari subiu-gato, Italiae litora, tam supero, quam infero mari, py-raticam luem patientur.

Summus Pontifex, Sanctissimus Pater omnium, praevidet ista, petit, urget et sollicitat Cbristianorum Principum confoederationem et syncretismum. Quan-tum vero et necessitas publica illam exigat atque ef-flagitat, heu dolor, heu improbitas multorum, qui non solum ad hanc tanti Summi Pontificia pietatem non moventur, sed totam Christianitatis rempublicam de-stitutam, relictamque in discrimine, de summo duce, et quinam post eum secundo loco rebus praeerunt, disputant, plurisque multo praecedentiae suae splen dorem et praerogativam faciunt, quam salutem publi-cam. Cui nisi mox Januario, Februario, Martioque et Aprili mensibus exactis succurrerint, vereor, frater, ne ut olim, dum consultabat Roma, expugnatum est Saguntum; ita et nostri Cbristiani, dum praecedentias, vento sane inaniores, urgent et consectantnr, amittant et Tyrrbennum, et Adriaticum mare. Sed haec obiter,

9 1

ne nihil scripsissem. Sciens huiusmodi Reverendissi-mae dominationi Vestrae longe esse notiora, quam oportuisset me prolixiore disserere oratione.

De Principibus nostris hoc est. Maiestas Caesa-rea expeditis duabus fìliabus ad suos coniuges, alte-ram in Hispanias, altealte-ram in Gallias, Comitiisque Imperialibus feliciter absolutis, Nurimbergae festa natalitia exegit, intra quadriduum Pragae expectatur.

Carolus Archidux Consiliariis Caesariis mox a kalen-dis J a n i Pragam, Caesare sic iubente, expeditis, V i l i , liuius Gracium concessit, nuptias suas, uti dicunt, cu-raturus. Sic ego quoque solutus impraesentia curis curiae, ad domesticas, fìnitimas, et Ecclesiae meae revertor, non sine gravi catarrho et podagrae do-loribus.

D e reditu Caesareae Maiestatis in Austriam omnino nulla consequebatur dilatio, si pestis Vien-nensis suspicio non intercedebat. Sed quia iam pro-fugi redeunt in eam civitatem, et sine ullo metu eius morbi una conversantur, miscentque commercia ci-vica, redi tus quoque Maiestatis Caesareae ad primum ver certo nobis pollicetur.

Quod vero res Catholicae religionis in populari-bus istis Slavoniae nostrae non desideratur, et mihi magnopere laetor, et Reverendissimae dominazioni Vestrae plurimum gratulor. Magnates, si qui sunt, qui in ea claudicent, hoc incommodo nos hic aeque laboramus. Et tametsi populäres quoque nostri de-viarunt post hanc insaniam, malum tamen ipsum cu-m u l a t i l i augetur. Qui cu-magnates nacti occasionecu-m eius generis flagitii sectarum, quique in suis ditionibus factiones sibi arripiunt, et suae quum ambitioni, tum etiam avaritiae vias patefaciunt. Unde soluti in

licen-tiam ecclesias spoliandi, iam nihil sancti, nihil quod Deo clicatum esse putent, liabent, et miscere profana saeris nulli dant sceleri, nulla inliibentur conscientia.

nulla Divinorum reverentia, nulla demum indignatione Dei absterrentur. Hincque est, quod Christianos iam oblitos suae fidei, tot flagellorum suorum cumulis commonefacit eos, ut eo redeant, unde exciderunt, et priora opera faciant. Sed ipsi obdurati in malitia et in peccatis suis, non solum in viam redire nolunt, sed etiam dolere recusant, ut emendentur ; esto quod sine intermissione verberentur. Et interim bella, confoe-derationes, et syncretismos in Turcas movent. Qui quum revera flagellimi Dei flint, eoque nos ab ipsa sua origine verberat, frangi! delet ac eorum praedae atque servituti subiicit, quid, quaeso, adhuc caecuti-mus? Cur iam demum non agnoscimus, frustra nos conari contra Dominum, contra quem non est in terris consilium, non vis , non lilla fortitudo ? Existimarem itaque admonendos esse, qui summae rerum Christia-narum praesunt, ut curam imprimi» ineant de recon-ciliando sibi et suis populis Deo, fide Catholica in pristinum restituta, haeresibus eiectis, et in concor-diam omnibus dissidentibus revocatis. Sic demum et confoederationes, et syncretismi, et bella nostra feli-cissime succedent nobis, quia Deus exercituum pu-gnabit pro nobis, et flagella sua a nobis removebit.

Aliter non spero finem malorum nostrorum fore.

E r a t etiam quod scriberem de nostri Theleg-dini gravissimo casu, ob quoddam privilégium in pro-ximis Judiciis publice exhibitum, cui falsitates quae-dam sunt oppositae. Verseturque etiam nunc in ma-ximo periculo, ne perpetuae infidelitatis nota feria-tur ; nisi quid subsidii ex Judicio appellationis

asse-93 quetur. Sed quia is idem iam dudum istuc quoque fue-rit evagatus, 11011 loquar de ilio plura. Sed profecto tantum doleo de hoc eins naufragio, ut non conquie-sco, metuens, ne hominem, adeo meae Ecclesiae ne-cessarium, amittam. Spero tamen, quod resurget;

quoniam patrociniis non est destitutus. J u x t a quae et ego ea facio, quaecunque possum, ne collabescat.

Restat aliquid et de Scoblicio nostro dicere ; qui gravissima aegritudine omnino fractus est, nec spem video, ut in Iiis regionibus convalescat. Putarem ita-que in patriam esse revocandum, experiundumita-que natalis coeli ac soli bencficium, quo forte, quod saepe alias vidimus, hoc genere remedii iuvabitur, maxime quod adhuc sit iuvenis. Ei ego non desum ; sed cre-derem, quod a consanguineis melius curaretur; quod tamen eius relinquo arbitrio. E t felicissime valeat.

Ex Nova Civitate Austriae, cumini couscendens Po-sonium versus, XI. Januarii 1571.

XXXVII.

Forgács Simonnak Verancsics Antal.

Ad Simonem Forgach Capitaneum.

Quod Magnifica dominatio Vestra et advigilat summo studio conservationi arcis nostrae Wywar. et subsidia illi 11011 gravate procurai, eaque etiam ex sese pollicetur, habemus maximas gratias. Rogamus quoque, ut vicissim Ipsa quoque secure utatur nostra

; 1571. j a n . 15.

opera. Nova autem, quae perscripsit nobis, non sunt omnino a veritate aliena ; sed in eo tantummodo defi-ciunt isti exploratores vestri, quod non nominant op-pugnata et capta loca. Verum itaque est, quod insu-lae Cypri maiorem Turcae partem, et munitissimam eius civitatem Nicossiam vi, Cerinem vero deditione obtinuerunt ; potitique in ea tormentis Venetorum ma-gno numero, maximisque indigenarum opibus, quas eo securitatis spe comportaverant. Famagostam quoque diu tentaverunt ; sed ea (uti quidam referunt) praesi-diariorum suorum virtute fortissime defensa, adiuta etiam liyemis ingruentis beneficio, et liostes in hiber-nas sese contulerunt, et reliqua pars eiusdem insulae conservata est. Nostra autem classis defectione Joan-nis Andreae Aurii Genuensis, qui Philipp! Regis Hi-spaniarum praeerat triremibus, diminuta admodum, et funeribus suorum classiariorum longe pluribus, quam 35 millium, tota fere desolata, in Eretamque subducta, quomodo eousque evaluisse potuerit, ut tantam in ho-sten! cladem edidisset? Quod tametsi hic etiam liabue-rimus in rumoribus ; vana tamen fuere omnia, et com-menta garuli vulgi. Et quae iam publice circumferunt de bis omnibus per convicium, quibus expeditionis huius cura ac ductus fuerat demandata, sane horrenda sunt, eoque etiam illis minus honorifìca, quod et Joanni Andreae Aurii omnis adempta est pervicacia, et cete-ris quoque successores designati.

Quid iam is annus 1571. molietur, nemo est qui non vereatur et maiora et graviora. Et quia Turca maiores apparatus propter maiores spes successuum suorum aggressus est expedire; Christiani quoque vellent id ipsum conari, sed praepediti partim mutuis odiis, quibus in invicem ardent, partim

praecedentia-95 rum privataeque magnitudinis suae super alios eve-hendae studio efascinati, nec sciunt quod vellent, nec possunt quod reipublicae expediret. Solus Summus et vere Sanctissmus Pontifex confoederationem omnium Christianorum Principum summa et rara sollicitudine urget. Quae quamquam in tractibus magnopere fer-veat, in conclusione tamen maxime friget, nec sic procedit, ut eius spes magna detur. Nec de facienda confoederatione multum laboratur, quod eam omnes vellent: sed donec agitur pro cuiusque privatis oppor-tunitatibus, decernaturque quo quisque loco contenta-bitur, et quis supremus dux, quis eius locumtenens erit, disputatur; vehementer timemus. ne inaniter Christianis hyems effluat ; hostis vero, qui magno imperio et brevi consultatione utitur, quia semper paratus, nec precaria donatione pollet sed absoluta, mox vere novo ineunte et reliquum Cypri nobis adi-mat, et Creta Corcyraque potiatur. Ceterum illud quoque in nobis antiquum de Romanis renovetur, qui Saguntum diuturniore consultatione amiserunt. Uti-nam nos plura etiam in eo mari non amittamus, dum ambitione paucorum toti Christianitati exitium servi-tusque paratur. Haec de exteris.

Domestica nonnihil sequuntur mitiora. Caesarea Maiestas in Spirensi Dieta omnibus rebus suis confe-ctis ex sententia, Serenissimis quoque duabus filiabus ad coniuges suos in Gallias et in Hispanias expedi-tis, iam Pragam rediit ; ubi exacta praesenti hyeme, quamprimum pestis Viennae grassari desierit, ad nos quoque redibit. Huius rei causa Serenissimus etiam Archidux Carolus, demisso Pragam utroque Caesareo Consilio, Bellico nimirum et Aulico, profectus est in Stiriam. Nos vero liunc in modum soluti aulae

retina-ciilis, repetimus Posonium et privata negotia, quae ut iam tandem dedueamus ad finem, omne Studium ad--hibemus. Quod reliquum est, missi sunt duo nuncii,

alter Budam alter Constantinopolim ; brevi eodem mittentur et miniera ordinaria, et curatur eoepta pax.

Quae utinam grave nobis non pariat bellum. Sed iam verborum satis. Magnificam dominationem Vestram felicissime valere cupimus. Viennae 15. Januarii M°D°LXXI°.

XXXVIII.

In document H U N G Á R I ÁÉ R I S T O RI (Pldal 102-112)