• Nem Talált Eredményt

Podosius Lukacs lengyel követnek

In document H U N G Á R I ÁÉ R I S T O RI (Pldal 123-127)

Acl Lucám Podosium Polouiae Legatum.

t ) e pace Transsylvanica, quomodo facta sit, qui-busnam demum rationibus transacta et confirmata fuerit, ego sane nec adhuc scio; nec quisquam amico-rum meoamico-rum inventus est, qui eam ad me sic descri-psiset, ut non cum plurimis de eius veris rationibus variare! Quo fit, ut aut omnino nondum coaluerit, aut in archano Principum suppressa detinetur, ne ad ho-stes eius notitia evagetur. Quod potius puto, esse in causa, quam quoti dixi initio.

Quantum itaque ab aliis de ea intellexerim, Re-verenda dominatio Vestra videt. Et quia eam eius transactio latere nequiverit, nemo omnium est, a quo certiora de eius statu queam cognoscere, quam a Ve-stra Reverendissima dominatione, si tamen id ei li-ceat, per oratoria sacramenta ; nihil exigens, quod ei non liceret.

De Comitiis Spirensibus multa ad nos. et ea optima perferuntur, sed tunc clarius constabunt omnia, quum res eius ad eifectum accomodal i incipient. Nani polliceri, describi, promulgari saepe multa audivimus;

exequutiones omnes plerumque semper in difficultates cessisse vidimus ; nec Reipublicae Christianae opitu-latum est necessario atque opportuno tempore. Quod utinam nunc quoque non experiatur, adeo mari

peri-1571,jan. 21.

clitans, cuius dominium si T u r c a sibi vendicabit, ad quod videtur sibi magnum aditum patefecisse Cypri Victoria, italiae utrumque latus, reliquis Tyrrheni ma-ris insulis. et in Adriatico Dalmatia sine negotio ex-pugnatis, securissime infestabit, ne dicam, obsidebit, Sed haec quum sint maiorum curae, nos Divinam Ma-iestatem oremus, ut Principes Cliristianos uniat, et det illis consilium, ut et agnoscant ista publica peri-cula, et unanimi concordia, liiisdemque viribus, Deo imprimis reconciliato, conentur propulsare.

De sponsalibus Serenissimorum Regum Galliae et Hispániáé felicissime omnia successisse, et iam cum coniugibus suis esse u n a , dudum intelleximus.

Et plurimum omnes Maiestati Caesareae gratulamur, quod ei omnis in lioc Providentia conatusque succes-serit ex sententia Vota quoque universi Deo nuncu-pamus, ut bae nuptiae toti Reipublicae Cbristianae cedant faustae et felices. Curentur iam Carolianae, qui Princeps sane dignissimus est, ut et connubio iam iungatur exoptato, et crescat non solum in liberorum procreatione, sed etiam in honorum, dominiorumque amplitudine. Cui quidem tot et tantae clotes insitae sunt a Deo, ut iam altissimos apices mereatur.

Maiestas vero Imperialis concesserit in Mora-viam, et ibi in aliqua civitatum Viennensis pestilentiae exitum expectabit. Existimarem, futurum commodo et dominis Oratoribus curiam sequentibus et nostratibus, negotiorum curis oneratis, quod in limitibus haberent Principem. Verum ipsi Maiestati Caesareae quam commode eederet, non video ; quum omnia illi in Bo-hemia suppeterent uberius, ut id opimo Regno. Ut-cunque tamen Maiestas Eius statuet, id omnes appro-bare et sequi oportebit. E g o tamen, quod ingenue

109 afteor, vellem Maiestatem Eius, 11011 in Moravia, sed iam hic vobiscum esse, ut et Maiestatem Eius, domi-num nimirum nostrum clementissimum, iam ali quando cernere, et adire possemus, renovaremusque cum ami-cis nostris consuetudinem. Id quod, quandoeunque mihi dabitur, ita potissimum in Reverendissimae do-minationis Vestrae offundam me complexus, ut intel-liget. me inpatientissime tanti amici tulisse expecta-tionem.

Venio iam ad Fabium, cuius restitutionem in gratiam Caesareae Maiestatis quantum cupiam, credo, me a nemine vinci. Et Reverendissima dominatio Vestra testis est mihi optimus, quae piane cognovit, quanto studio et scripseram anno superiore Maiestati Eius, et egeram pro eadem restitutione ipsius. Quodsi penitiora etiam animi mei erga illuni requirit, illud semper inveniet, me non secus affectum esse illi, quam síngulari amico, et unico fratri. Sed nos, qui sumus apud Principes nostros summo loco, bene quo-que sciamus, quonam usqne cogere eos honestequo-que possimus, ut vel delinquentibus sibi gratias suas im-partiantur, vel benemerentibus benefici sint fidelitatis nostrae merito. Novit hoc et Reverendissima domi-natio Vestra tam bene, quam ego. Ideo si ulterius Maiestatem Caesaream non ursi, rei huius causa haec fuit, quod Maiestas Eius, quum super hoc rescripsit mihi, non omnino obscure, sed ad intellectum, satis aperte innuit, ut huic intercessioni cederem. Hic ego haesi, doluique admodum, quod amico et bono viro suppetias ferre fueram prohibitus. Et eousque silui, quod iam ad eius plures, quam duodenas litteras uni-cum non feci responsum. Tanti est apud me Studium, quo caveo, ne peccem Caesari, et illi sic meam fidem

aceomodem, ut illa ne vel minimis excessibus sugille-tur. Ubi tarnen maiorum patronorum subsidio subni-xus glaciem perfregerit, mea quoque illi subsidia nec intempestiva erunt, nec postrema. Quia nisi Principimi beneficio summám maiorum suorum sustulerit ; nos, qui secundae, vel tertiae, vel etiam vix quartae classis sumus, tanti non erimus, ut tantum Caesarem in vo-luntatem nostram pertraliamus. Interim tarnen Reve-rendissima dominatio Yestra non desit bono viro, etiam suo motu. Ego nonnisi tunc operam illi navare potero, quum Maiestate Caesarea aliunde complacata, ansa mihi dicendi porrigetur. Atque liaec de Fabio.

De Grallicae pacis conditionibus accepi scriptum ; quod Reverendissimae dominationis Vestrae officium venit mihi summe gratum. Sed utinam et paeem cum subditis suis Rex ille bonus honestiorem fuisset sor-titus, et desineret vel nunc demum foedus cum Turca prosequi, quum universalis Principum Christianorum urgetur confoederatio, bellumque in Turcam expedi-tur. Sed quia et liic nodus unus erit, qui confoedera-tioni oberit; est, quod dolere debeat Christianitas.

Pergamus tamen, ut pergimus ; postquam necesse sit, ut quae de postremis mundi temporibus praedicata sint, omnia compleantur. Et interim nemo sapiat, ut irae Dei occurratur.

Haec ad Reverendissimae dominationis Vestrae litteras, quas ad me adhuc Septembri mense dedit, verbosius rescripsi, ut tarditatem respondendi proli-xitate compensarem. Cur autem tamdiu siluerim, et cessarim ab officio, essent mihi quidem in promptu legittimae excusationes, sed hiis non utor. Et malo petere veniam, quam pro aequitate disputare. Sunt tamen impedimenta plurima et maxima, quae inhibent

I l i senes ab officio. Nimirum, quum distracti negotiis et laboribus tum novis pressi, tum veteribus fatigati, non adeo consueverunt esse expecliti ad tot litterarum rescriptiones, quibus quotidie obruuntur. Excuset itaque senectutem meara, neque contemnat inbecilli-tatem. Miserataque etiam labores, sollicitudines, et vigilias, quas hic mihi Archiepiscopatus attulit. Feli-cissime valeat, et me omnibus amplissimi» dominis Oratoribus diligentissime commendet. Viennae 21.

Januar ii 1571.

XLIII.

In document H U N G Á R I ÁÉ R I S T O RI (Pldal 123-127)