• Nem Talált Eredményt

Si vires et ingenium adsunt, vendant fundum ciuilem, et emant vel secus retento priori comparent adhuc alium immobilem a iurisdictione dominali

In document A MAGYAR JAKOBINUSOK IRATAII. (Pldal 191-195)

Magyarországon is általánossá válnék

4. Si vires et ingenium adsunt, vendant fundum ciuilem, et emant vel secus retento priori comparent adhuc alium immobilem a iurisdictione dominali

immunem. Confert ad agriculturam, quae praecipua bene ordinatae reipublicae basis est.fl)

[VI.] D e n e x u i n t e r d o m i n o s t e r r e s t r e s a c s u b d i t o s Leges, quibus manutenendis extraordinaria vigilantia opus est, u t i innumerae fraudes committi, poenae itaque multiplicari debent, et tamen saepe eludi possunt : similes leges e bona legislatione tollendas, cum meliori­

bus commutandas iudico.

[VI. 1.] Nona et decima industriae inimicissima ; multum perit, quod vsibus humanis inseruire potest. Agricolae decimae proprietarios vel arenda- tores ubi possunt, fallere student. Inde innumerae transgressiones, poena, caracteris moralis in peius conuersio.

Eadem est ratio cum robottis. Experientia edocti sumus, vnum extra robottam plus, quam duos in robottá perficere. Hinc temporis iactura, iterum poenae diuersae, unde vitia innumera in integram vitam sese extendentia.

[VI. 2.] Vicissim proprietas sancta esse debet, nemo hac nisi volens et in quantum admittere vult privandus. Quomodo haec omnia concilianda, fors inueniemus modum. Tentemus. Relate ad decimam iudicarem omnem inter contribuentes et clerum nexum perpetuo esse tollendum, et iuxta per­

petuum quendam canonem per proprietarium terrae siue simul et semel, siue quotannis reluendum.

[VI. 3.J Nexu hoc inter subditum et clerum soluto, inter dominum terrestrem et subditum illud, quod ante infelicem imprudentia Bakacsaj ana enatum rusticum bellum, vindictaeque plenas 1514if leges, intercesisse videtur vinculum, iterum restabiliatur.

Rusticus liberae tam intra, quam extra regnum sit migrationis. Libere, deposito, quod seu domino suo terrestri seu aliis debet, quo vult, vadat. Hoc naturalis libertas exigit. His nec 1514/0 nec unquam exui potest.

0) A z itt előadottak a B kéziratban ilyen form ában nincsenek meg. Viszont ezekkel a problémákkal az A több Jegyzete is foglalkozik, — tartalm uk aztán csak részben került ide, részben a De regiae potestate . . . és De comitiis c. munkáiba dolgozta bele H ajnóczy. Ezek a fejezetek egyébként az előzőkhöz hasonlóan, kidolgozatlanok. Tartalm i vázlatuk : De receptione in numerum Statuum . — De collatione privilegiorum. — Potestas executoria. — Jus belli et pacis. — Jus muniendarum arcium. — Jus mittendi legatos vel recipiendi. — De prouentibus regiis. — Ius cuden­

dae monetae. — De regina. — De principibus regiis. — D e comitiis. — De insurrectione.— De Statu ecclesiastico. — De baronibus regni. — De palatino. [Mindezekre 1. Iratok 18. és 24. sz.]

H A J N Ó C Z Y A L K O T M Á N Y T E R V É I

78

Porro ille sit proprietatis terrae, et dein omnium cum possessorio terrae propriae coniunctis iuribus capax ; possit a

domino

suo terrestri, seu quo­

cunque alio, dum hic consentiat, perennaliter quid emere ; et ubi emerit, pro lubitu, citra ullam restrictionem velut alter propriaetarius terrae disponere.

Donec proprietatem terrae autem, consentiente domino terrestri con­

sequatur, omne urbárium cesset. Contractus contrahentibus legem ponat.

Possint contractus esse perpetui, possint temporanei. Ad omne tamen dubium euitandum ubi seu perpetui seu temporanei contractus ineuntur, cum scitu comitatus semper fiant, de contractu non per fora politica, sed iudiciaria tractandum. Sic omnium iura et commoda conciliari posse censemus. Bonos dominos terrestres boni subditi quaerent, et bene valentes subditos dominus terrestris ob vagabundos non dimittet. Scimus ubiuis contractualistas optimos esse subditos. Paruorum proprietariorum numerus fors crescet, crescet et numerus manutentorum legum. Nobilitas reapse nihil perdet : quae aquirere vult, potest etiam a dominis terrestribus, a paruis proprietariis quaeret.

Nisi omnia me fallant, apud pleraque dominia hoc sequetur, vt subditis in plurimis locis alioquin domos iure proprio possidentibus, vinearum fundo­

rumque exstirpandorum proprietatem pro certa summa cedant, et sic proprie­

tariis effectis ad secum intuitu reliquorum favorabiles contractus ineundos citra ullam vim cogent.

Hac occasione non possum non meam de bonis tam coronalibus quam cameralibus opinionem et desiderium depromere.

Nonne praestaret, computu praeuie facto, erga redemtionem successive fiendam omnia vel ad minus, quae vellent, in libertatem, verbi gratia ut Cuma­

nos, Jazyges, oppida Hajdonicalia, libertinos de Szent Gál, etc. assererer, proprietarios terrae et omnium cum ea coniunctorum iurium capaces reddere.

Duo, quae me ad hoc optandum incitant, sunt argumenta.

Primum, quod omnium pessime bona cameralia administrari, omnibus notum sit. Proprium quiuis magis curat. Praeterea commoda ex fundo per praesentem, cito, non dicasterialiter, quaerenda.

Secundum et mea quidem opinione momentosius est, quod parvi pro­

prietarii plura producant, et vbi plus crescit, plures homines confluere solent ; quod item per proprietatem cives patriae reddantur, legum, quibus proprieta­

tem consecuti sunt, acerrimi defensores.

Eadem mihi est de omnibus confiniis sententia ; ut scilicet pari ratione libertate, proprietate, qua alioquin iam nunc in bona parte fruuntur, donentur.

Quae in aduersum obiectiones meo scitu sunt, non satis momentosae mihi videntur.

1° Quod sic nobilium iura consequendo, his periculosi tandem euaderent Nihil minus. Potius cum comunia iura illis essent, communes quoque praerogatiuas viriliter tuerentur. Nemo hactenus Cumanos, Hajdonicalia oppida etc. nobilitati periculosa credidit.

2d0 Quod sic omnia tandem officia consequi et nobilitatem hoc privilegio sensim sensimque priuare possent.

Ad huc minus. Agricolae non appetunt tanta. Res domestica ipsos domi occupat. Ad obeunda officia studiis, mediis, occasione innotescendi opus. Haec semper magis in nobilium potestate velut ampliori possessorio prouisis erunt. Denique quo plures gerendis officiis apti, eo melius pro patria.

3tl0 Proventus abinde provenientes necessarios esse.

R A T IO P R O P O N E N D A R U M L E G U M 79

Hoc statuum est iudicare fors ad erigendum banco reluendam pecuniam ponendo, vel alia ratione huic mederi posset. Si fructus terrae multiplicabuntur, quod per multiplicandam proprietatem spero, si centena millia ciues patriae reddantur, abundantem unde defectus suppleatur, inuentum iri fundum non ambigo.

4t0 Defuturam viros de patria meritos proeiniandi occasionem.

Non credo. Reflectamus modice ad historiam Romanam. Non Luculli peregrinis dapibus mensas exornantis, sed Cincinati tempore, vbi aliquot iugera proemia virtutis erant, patriae amore Romanos flagrasse.1 Reflecta­

mus ad ipsa nostra tempora. An vbi iam omnem libertatem sepultam credidi­

mus, qui potentiores in patria creduntur, vel qui in aurea mediocritate versan­

tur, in comitatibus Neogradensi, Rihariensi etc. primi restabilitae et si velimus, in saecula restabiliendae libertatis fundamenta posuerunt. Et hinc censerem semper regem, patriam virtutem, ut dignum est, proemiandi occasionem inuenturam. Si quis virtute, ingenio, cetero quin indigus, ad maiora subsellia poni mereatur, ut ipsi ad dies vitae pro dignitate prospiciatur, prolibus per 100, 200, 500, 1000 iugera dentur, rex, patria pro pecunia semper modum inuenient. Et hoc satis est proemii, ultra quod, vir ingenuus alio quin semper maximum, conscium recti animum et virorum dignorum approbationem consequatur. Denique quae actu latifundiis florent familiae, eo diutius, cum paucioribus id in futurum consequi liceat, suae gloriae aemulos se habere, sibi spem ponere possunt.a)

[VIL] D e c o m i t a t i b u s

De supremo comite iam superius actum .2

[VII. 1.] Vicecomites, iudices nobilium, iurassores et sic dictos asses­

sores idem perceptores semper e possessionatis, id est fundo immobili ab omni iurisdictione dominali immuni et extra liberas regias que ciuitates in ipsoque comitatu sito prouisis, sumendos esse iudicarem. Rationes mihi eaedem sunt, quas superius in §-phó de potestate executorie adduci.3 Quoad percepto­

res autem propter securitatem cassae m aiorem /!

Ut tamen et hic virtus, ingenium semet etiam apud pauperiores egerendi campum habeat, notarios et fiscales etiam ex impossessionatis assumi posse censeo.

Notarios tantum per supremum comitem nominandos putarem ; quis enim iustus sit, quis securitatem cassae praestare valeat, hoc quidem singulo iudicare fas est, non tamen qui calamo iudicium latum bene exprimat. Cum autem in his maxime supremi comitis honor subuersetur, illi deferendum putarem.c)

Cur in genere possessionatos absque additamento nobilis posuerim, rationes eaedem sunt, quae superius de officiis politicis et iudtcmriis sunt

0) A z ebben a fejezetben foglaltakat a B kézirat mindössze pár sorban érinti.

W A B kézirat m ég csak probléma form ájában veti föl ezt : Quale possessorium requisitur, ut eligi possit?

An nobilitate, vel sufficiat im m obilem fundum , dom um vel vineam in com itate, vel oppido aut villa quapiam habere?

e) B : Quis habet ius nominandi reliquos conuentionatos physicum , geometram , commissarios, castellanum, chirurgos, aequatii inspectores, obstetrices? — V tru m in obuersum 24 : 1613 soli supremi comites assessores Tabulae Mediciariae nominare possint?

1.Lucullus Lucius Licinius, fényűző életmódjáról ismert római hadvezér. — Cin­

cinnatus Lucius Quinctius, római diktátor, az egyszerűség és erényesség példaképe.

2 L. 72. 1. 7- pont.

2 L. 76. 1. [V. 6. ] pont.

H A J N Ó C Z Y A L K O T M Á N Y T E R V E I

80

adductae.1 Si possessionati semper fuerint, alioquin difficilius ignobiles consequentur, et eo minus vero, quod votorum pluralitas semper in manibus nobilium futura sit ; per capacitatem autem consequendi officii maxima pars ignobilium patriae proprior ac nunc reddatur. Praeterea, qui hactenus mos est, in nullis rebus publicis subsistit, ut scilicet ex conditione incatti ignobilis nec inuestigans, nec fiscalis, respectiue tribunum plebis agens, nec iudicans, nec in superioribus foris et dicasteriis referens esse possit. Hoc in collisione difficilem, vel saltem suspectam iustiae administrationem reddit.

[V II. 2.] U t et possessionati praemissi mag^iraiwales sint, et restauratio semper intra praescriptum triennii tempus celebretur : optimum nefors esset, ut a paritate 70 : 1548vi singulo non possessionato, item tempus restauratoriae praetergresso magistratuali, etiam in sedriis iudicanti, incompetentia iudicatus obverti, ac condescensio illius inde subsequi, imo oppositionis quoque ratio dari possit. In quibus comitatibus id fieri non potest, per legem dispensatio fiat. In restauratoria velut

vice comitem,

ita et singulum in officio constitutum

cum aliis, nisi ipse resignet, candidandum censeo.

Assessores pariter in restauratoria velut 24.: 1613 eligendi, nec supremus comes tales surrogare possit. Perpetuo tamen maneant notarii, quod alioquin olim (23 : 1613 in fine) fuisse videtor, et etiam ex stylo supremo et vice- comitibus, iudlium et iurassoribus nulla notarii mentione facta vsitato, quod item minus ac iudices nobilium habiti fuerint, ex 31 : 1550 et 10 : 1567 colligi­

tur, votum informatiuum solummodo dandum credo. Prout in altioribus dicasteriis secretarii. Propter ea tamen si possessoria habeant, illis velut alioquin prae aliis notitiam comitatuum habentibus, semper ad maiora officia aditus prius quam aliis patebit.

Iuridica per peculiarem magistratum a politicis secernere non bonum fore iudicarem. Potius subiecta multiplicentur. Praeterquam enim quod signum bonae legislationis esse putem, ut, quantum fieri possit, omnes actus litigiosi, nisi amice sopiantur, forma iudiciaria superentur, et politicae iuris- dictiones effectum tantum legum procurent, ad euitandam tamen omnem ex diversis iurisdictionibus collisionem, ad magis item formanda altiora subsellia merentia indiuidua, quia deniqae assueti sumus, vitro quoqtte sic relinquendum puto.

Quemadmodum vero omnem possessionatum, seu magnas, nobilis, ingobilis sit, ad omnia officia capacem reputo, vicissim singulum possessiona­

tum voto prouisum vellem.

Quoad sessionem, dignitatem Statuum deposcere censeo, ut in generali­

bus congregationibus supremo comiti Status a dextris, magistratus a sinistris sedeat. Vicecomes autem nunquam praesidii locum in generalibus congregationi­

bus occupet. In particularibus congregationibus et sedriis magistratus a dextris, assessores a sinistris sint.

Respectu votorum contra modernam praxim obuerti solet, quodqui plures stentores habet, officium adipiscatur, quod multi vota sua, ne vindictam electorum magistratualium experiantur, dicere aperte non audent, adeoqwe melius si prout in ciuitatibus mos est, sorte quadam vota sua dent, fore :

— magis tamen genio, libertati Hungaricae modo vigens usus proprius videtur, imo in ciuitatibus quoque introducendus.

1 L. 75—76. 1. [V. 5. ] pont.

R A T IO P R O P O N E N D A R U M L E G U M 81

Comitatas minores maioribus applicandos, mole sua laborantes minuen­

dos, diaetaliter tamen censeo, ut subiecta idonea ubiuis facilius inveniantur.

Salaria magistratualium, numerum eorundem, prout et diurna, quibus et quantum danda, in comitiis decidatur. Reliquorum salaria, conventiones, arbitrio singuli comitatus relinquatur. Quod ultra contributionem in singulo comitatu oneris est, pariter ad proprietarios terrae repartiendum, velut contributionem incassandam, rationes per notabiliorem Statuum deputatio- nem reuidendas, uniuersitati referendas et ob ius supremae inspectionis maiestati competens, quoad domesticam pro statu tantum notitiae consilio submittendas censeo, si Status ipsi onera praecipua ferant, non sunt tanti abusus metuendi.

Nec hoc unum adhuc silentia praeterire possum, me optare, ne fiscales regii, aduocatiqwe pauperum alii, quam e comitatus fiscalibus assumi possint, inde si possessoria consequantur, ultroneam sui accomodationem sperare queuntes.

Si comitia singulo triennio celebrata fuerint, Consilium nulla normalia miserit : tres ad summum 4 generales congregationes per annum suffecturas, eoque frequentiori numero celebratum iri, verisimile.

[VIII.] D e . d u i t a t i b u s

Ingenue fateor has mihi non satis notas esse. Dicam tamen, quod sentio.

Ciues ne sint alii, nisi fundo immobili ciuili prouisi. Huius valor, vel potius qualitas et quantitas diaetaliter decidatur.

Singulae 10 vel 20 domus vnum e medio sui civem eligant, membrum

In document A MAGYAR JAKOBINUSOK IRATAII. (Pldal 191-195)