• Nem Talált Eredményt

Hajnóczy, mivel nem volt nemes, az országgyűlésen nem jelenhetett meg

In document A MAGYAR JAKOBINUSOK IRATAII. (Pldal 174-183)

Magyarországon is általánossá válnék

1 Hajnóczy, mivel nem volt nemes, az országgyűlésen nem jelenhetett meg

R A T IO P R O P O N E N D A R U M L E G U M 63

hac prerogativa praeditis, et amore in patriam suam incensis, quis de legibus ferendis mihi sit sensus, communicavero, non in malam partem mihi latum iri confido. Non in omnes legislationis partes me immittam, sed eas tantum, quae iuris publici dicuntur, easqwe tantum essentiales, ex quibus relique, ut corollaria, deduci possunt, attingam.

[II.] Est omnibus fere, qui certa cuiuscunque demum scientiae syste­

mata formant, commune, quod certa principia, hypothèses, praeconceptas opiniones alii dicunt, pro fundamento ponant, quibus non admissis, cetera ruunt.a) Nec a me humani hoc alienum esse fateor. Antequam igitur opinio­

nem meam, quas leges ferendas esse putem, depromero, quid supponam, quae principia, hypothèses mihi concedi petam, brevibus dicam. Suppono itaque :

1Q Status in comitiis congregandos regem coronandum nouum et

a)

pactum vnionis ciuilis, et

b )

pactum subiectionis ciuilis

formare velle, ita ut in futurum sic dictum Corpus luris non nisi pro historica cognitione inserviat, ad summum in casibus in nouis pactis haud provisis et nonnisi usqwe futura legibus praescripto tempore celebranda comitia pro decisione inserviat. Suppono

2d0 Et regem et Status intime persuasos esse, nonnisi eam perfectam legislationem dici posse, vbi singula vitae conditio, et illi, quos hereditas, fortuna, virtus aliis — saltem communi opinione — beatiores reddidit, et qui his carent, tantum in legibus praesidium inuénit, ut ex labefactatione earundem commune in omnes vitae conditiones periculum metuendum sit.

Adoq

ue

3ti0 Cum ad manutenendas leges voluntas illas exequendi, adeoq

ue

vires illarum effectum procurandi adesse debeant : pacta vnionis et subiectio­

nis ciuilis, atqwe adeo ipsam legislationem imperfectam futuram, nisi ex eadem in omnes conditiones vitae, quae viribus physicis, quae viribus morali­

bus pollent, magnum intimo nexu cum aliorum conditionum vitae commodis coniunctum emolumentum redundet. Vires physicas opinione mea habent prae ceteris omnes ignobiles, praesertim rustici, militia inferior et stipendiaria et confiniaria.

Viribus moralibus pollent : Rex,

domini terrestres, magistratus, officiales militares,

magis clerus et quidem experientia teste magis inferior ac superior,

magis catholicus ac augustanae et helveticae confessioni addictus, maxime Graeci ritus non vniti.

4t0 Spero maiestatem et quibus dignitatis illius tuendae cura prae ceteris commissa creditur, nulla sic dicta reseruata supponere, probe gnari omnes reipublicae administrationis partes tam intimo nexu ad invicem esse coniunc- tas, ut qui de una, de omnibus leges ferre debeat, atque adeo maiestatem omnia iura sua, omnes proventus suos, Statuum, vel cum

ind.

comitatus Bihariensis iam bis inauditum antea in repraesentationibus apud nos omen adhibuerit,1

a) Kihúzva : I a rns quoque hanc debilitatem sentio.

1 Bihar megye március és ápr. 7-i feliratára 1. Marczali, I . 29 — 30. és 131 — 132. 1.

H AJNÓCZY A L K O T M Á N Y T E R V E I

64

liceat mihi quoque privato hoc uti — potius nationis arbitrio commissuram.

5t0 Proprietas omnium, quibus iuxta leges actu existentes cuipiam competit, mihi sacra est ; neminem illa,

nisi in casibus per leges actu existentes denotatis forma per leges actu subsistentes praescripta, priuatum,

nec prouentibus ab inde iuxta leges actu existentes, non secundum Urbárium provenientibus exutum esse volo ;

nec in commune rei publicae onus secus quidpiam Statibus consentienti­

bus exinde cedere proprietarium debere puto. Ast

6t0 Omnes sic dictos Status, a primate et palatino inchoando,

usque

ultimum libertinum de Szent Gál, omnia corpora, excepta proprietate mobi­

lium et immobilium, sua iura, praerogatiuas, libertates itidem arbitrio Statuum committere. Denique

7m0 Illos, qui vi officii proprietatem mobilium et immobilium habent

— venerabilem clerum catholicum et Graeci ritus tam vniti quam non vniti intelligo — confido tanto in patriam amore duci, ut siquid a proprietariis terrae in commune conferendum sit, illi sponte sua concessuri sint, quod maiori quam familiis suis ex naturali obligatione prospicere obligati proprietarii terrae onere grauari possint.

Haec sunt, quae fundamenti instar ponere ausim. Fors nihil iniusti, inconvenientisqwe supposui. Si quis vero me praeconcepta laborare opinione putet, fateor, nec reliqua per me proponenda subsistere posse.

Iam per partes mentem nostram aperiamus.a) [III.] D e R e g e

[III. 1.] Regem personam sacram, inviolabilem, iuxta leges tantum regnantem, sed tamen de actionibus suis nulli mortalium, nisi Deo et posteri­

tati rationibus dandis obnoxiam declarandum puto.

Verum est nec ex natura civitatis in genere, ne quidem civitatis mon­

archiae hanc definitionem regis fluere. Nulla videtur ratio adesse, cur is, qui reipublicae praeest, eidem rationes haud reddat. Interim ex propria et aliorum regnorum historia iam notum nobis est, quod ad unionem civilem conseruan- dam plurimum conferat, vt vbi forma regiminis monarchica est, princeps diuini quid in se habere putetur. — Hoc dignitas officii, maiestas populi deposcit.

— Ipsae a natura hominis separari nequeuntes exiguae maculae dissimulandae sunt. Sensibus pleriqwe, si non omnes regimur. Philosophi rege non indigent.

Et cur hunc sacrum, inuiolabilem characterem illi non concedamus, si alia continendae intra iustos limites potestatis media adinuenerimus.

[III. 2.] M o d u s s u c c e n d e n d i i n r e g n o

Hic clarius ac 1° et 2d0 I7 2 3 tu continetur, exponendus.

Interest Hungáriáé, ut cum Austria, Bohemia coniuncti maneamus

— fors pactum foederis velut 1606to inire expediret, — adeoque inseparabilitas maneat, ne tamen ulli dubio locus cupersit, nulla ad s e c u n d u m n o r ­ m a m i n r e l i q u i s h e r e d i t a r i i s p r o . u i n c i i s fiat provocatio.

a) A B bevezetése : Au tor supponit : 1° In legislatione om nia clara, nulli dubio obnoxia esse debere. 2° Ea ipsa quae consuetudinis sunt, ne abusus enasci possit, definienda et leges eatenus sanciendas esse. 3 ° Ipsam quae hac­

tenus legibus stabilita est regiminis form án, pro suprema libertate haberi, adeoque ex eo principio, quod retinenda sit auctor propositiones suas de iis tantum quae ipso in legibus dubia, saltem disputationi obnoxia videbantur. Fine eo deducit, v t deputatio opinionem suam de his punctis incl. uniuersitati exhibeat, ad instructionem ablegatis mitten­

dis deseruituram. 4to A utor solum m odo in ea quae juris publici sunt capita, et quidem opinione sua dubia se immittit, de jure priuato et criminali nihil acturus.

R A T IO P R O P O N E N D A R U M L E G U M 65

Casus, si archidux Franeiscus regnanti maiestati absqwe filiis prae­

moreretur, num archiducissa filia Francisci velut primogenita, vel secundo- genitus regis Leopoldi filius in inaequali cum archiducissa gradu existens, succedere debeat, ex 1° et 2d0 1723tn recte erui nequit, nisi forsitan in norma aliis provinciis praescripta contineatur.

Verum est, interest reipublicae, ut successio regnantis familiae ad longum tempus certa, secura, ne bella ciuilia oriantur, reddatur ; verum etiam est,

•nobis 1° et 2d0 2723tn abunde prospectum esse : interim velut proprium singuli hominis est naturalis libertas, hac nemo filium, nepotem, posteritatem privare potest ; ita proprium nationis cuiusuis est leges pro lubitu suo ferre, alterare. Quare licet non obstante 1° et 2d0 2723tü semper ubi salus rei publicae deposcit, alias regno prospicere, nationi integrum sit : ad manutenendum tamen hoc inalterabile, singulae societati civili inhaerens ius in proximis comitiis repetendum et vna addendum censerem in regis et statuum arbitrio semper stare, legem hanc dum voluerint, e republica esse iudicaverint, alterare, donec tamen alter at a fuerit, inviolabiliter duraturam.1

Aui, protaui nostri nos obligare non poterant. Sic libertas singulae nationi competens conseruabitur, inepti, inhabiles principes arcebuntur, boni amorem nationis sibi conciliare studebunt et regnantis principis prolibus prae ceteris nationem sibi deuinciendi occasio nunquam deerit.

[III. 3.] M o d u s c a p e s s e n d a e r e g i a e d i g n i t a t i s D i p l o m a r e g i u m , i u s i u r a n d u m , c o r o n a t i o

Intra quod tempus fieri debeat, quid eo usqwe regi circa administratio- nem reipublicae iuris sit, quis diaetam indicet, legibus definiendum.

Diploma perpetuum, quale 2 : 2741° conditione 5ta esse supponitur, contra libertatem nationi inhaerentem, foret. Hinc et nunc cum moderna maiestate et successiuis regibus semper integrum manet aliud diploma con­

cinnandi. Hoc ipsum principium inter conditiones diplomatis futuri ponendum censerem ; saluo, si regi ac Statibus libuerit ad anteuertenda omnia post mortem regnantis in regno enasci queuntia incommoda eo, v t haereditarii principes maiorennem aetatem consecuti, velut sub Mathia, Ferdinando II et III0 factum, rege regnante coronari, diplomaqae de se dare ac iureiurando obstringi possint.

Andreae IIdi decretum essentiales singulae bene ordinatae reipublicae partes, signanter 2., 7., 11., 12., 14., 16., 17., 20., 24., 26., 28. et 30um art.

continet: sed nec diffiteri possumus esse in eo leges, praesertim 3., 5., 9., 16., 24., 27. et 29l,s art., quae ad nostram aetatem applicabiles non sunt, quae non nisi ope maioris in historia et iure patrio eruditionis, et tum vix, intelligi possunt.

Ex Andreae II. decreto quod optimum, quod essentiale, quod immutabile, sublatum est. Verum quidem est, singulum ciuem patriae, dum se laesum putat, dum a rege iustitiam non consequitur, ob subsistens pactum vnionis ciuilis resistere regi non posse, non debere, sed vt virum ingenuum, fortem decet, illatam sibi iniuriam ferre, sed dum rex diploma a se datum violat,

1 Az itt elmondottakat vö. Hajnóczynak De regiae potestatis limitibus c. munkája 1. §-ban írottakkal. 322. 1.

5 A jakobinusok mozgalma T.

66 H A J N Ó C Z Y A L K O T M Á N Y T E R V E I

dum nullum de se diploma dare vult, supponere, quod natio patienter omnia ferre, collum iugo supponere debeat, esset contractus leoninus. Cum itaque pacta legem paciscentibus ponant, inferendam quoque diplomati expressam conditionem existimarem, rege diplomati non satisfaciente, nationem quoque ab obligatione iussis eiusdem obtemperandi solutam esse.a)

Sed speramus incl. Status eum modum posituros, ut regi suo amplissimo benefaciendi campo relicto, vna extra casum contra leges quod mandandi, multo minus exequendi, adeoqwe extra casum vel possibilis ex parte nationis- aduersus regem resistentiae maiestotem posituri sint.

Iusiurandum sub divo velut communi omnium ex natione incolarum templo, et talibus verbis, quibus omnis in Hungária existentis religionis cultores deum periurii vindicem recognoscunt, deponendum putarem, ne dum verba per vnam tantum partem nationis in sacramento iurisiurandi adhiberi solita per regem proferantur, alia et maior pars nationis sibi regem vinculo hoc non obstringi, ne suspicari quidem possit.

[III. 4.] Quod attinet coronationem, cum veram et genuinam comitatus Bihariensis in sua 6ta Februarii exarata repraesentatione necessitatis illius dederit rationem, quod scilicet per actum hunc recognascatur, nationem esse, quae sibi regem ponat, ad legitimam coronationem sequentes essentiales poni posse censerem rationes.

1° U t ea, quam nos sacram compellamus et a st. Stephano habere puta­

mus, post expeditum diploma et praestitum iusiurandum coronatio fiat.

2d0 Cum status nationem repraesentent, ut diaetaliter, praesentibus omnibus Statibus fiat.

3ti0 Cum fieri non possit, ut omnia membra singuli Status cuncta bene videant, ut illis quidem praesentibus, sed praesertim physica primorum singuli Status, quasi omnes Status, adeoque totam nationem in hoc actu repraesentan­

tium, corporis contrectatione peragatur, verbi gratia a) diploma regium in praesentia penes regem immediata horum repraesantium, aliis etiam astantibus a rege subscribatorö) b) in simili eorum et regis praesentia per legetenus definiendam personam sigillum apprimatur ; c) per regem ipsum tradatur a repraesentantibus his prae ceteris contrectandum et dein ad domum sessio- nalem deferendum ; d) dum rex iurat, hi repraesentantes proximi adstent, ut et regem verba proferentem ipsi videant et iusiurandum bene audiant;

e) coronam physica corporis sui contrectatione simul hi repraesentantes singuli Status capiti regis imponant et f) in vibratione gladii in colle, tanquam defen­

dendae aduersus omnes hostes patriae signo, proximi adstent. Reliquae ceremoniae, si quae adhuc essentiales videntur, definiantur.

[III. 5.] D e t u t e l a R e g i s

Tum ad casum minorennitatis, tum ad infelicem in Anglia praeterito anno obortum casum, palatino et dum officium hoc vacat, iudici curiae regiae,

a) B : ut singulus qui se per regem laesum esse putat resistat, pacto vnionis ciuilis, quod in omni societate ciuili adest, repugnat, sed supponere ne vniversos quidem, rege pacta conuenta non seruante, resistere non posse, esset contractus leoninus. V t itaque et dignitas regis, vbi singulatim se quis laesum pu tat, et ius Statuum ac Ordinum, non nisi legibus cum ipsorum consensu latis obsequendi, vbi has rex violaret, illibatum conseruetur, diploma regius clarius concinandum.

h) A Æ-ben még csak a problémát jegyzi föl, anélkül, hogy eldöntené : 1. A n rex in legislatione votum nega- tiuum , id est ius denegandi assensum ad ea, quae Status instar legis seruari cupiunt, vel etiam affirm atiuum , id est proponendi quid Statibus, quod bonum e republica esse iudicat, habeat. — 2. V b i dubius sensus, an ius interpraetandi rex habeat.

Részlet Hajnóczy alkotmány tervéből.

(L. 66— 67. 1.)

RATIO PROPONENDARUM LEGUM 67

usque electionem palatini deferendum existimarem, saluo alio quin semper Statibus relicto, in singillativis specificis casibus, tutelam principibus regiis vel prout e republica esse iudicaverint, a generali lege recedendo, deferre.

Aetas maiorennitatis pro rege et priuatis eadem esse deberet. Regno enim citius, quam apud priuatos bonis suis praeesse, consultum non videt

ur.a^

[IV.] D e p o t e s t a t e l e g i s l a t o r i a 1

[IV. 1.] In hac regi aliquas partes esse debere, vel id vnum argum en­

tum sufficit, quod regem supponere nequeamus, nisi legibus exequendis destinatum. Non exequetur, nisi velit, deerit voluntas nisi sui, reipublicae id interesse persuasum habuerit. Adeoqwe votum negatiuum, id est denegandi ad legem sanciendam consensus, regi tribui debere opinor.

Hoc ius negatiuum irrestrictum esse oportet, ne in effervescentia quapiam nationis lex condatur, ipsi tandem nationi perniciosa futura.

Ut Statibus nationem repraesentantibus leges principia puncto 3tio exposita sanctientibus rex assensum deneget, non est metuendum. Dum integre nationis commodum in sancianda lege subuersatur, rex sibi noceret, si assen­

sum denegaret. Hoc supponi nequit.

De iure itaque in condendis legibus negatiuo regi tribuendo vix diffi­

cultatem esse confido.

Iam de iure affirmativo, seu de iure leges proponendi, ferendi.

Legibus voluntas nationis qualiter regi expiat, exprimitur. Hinc Statuum nationem repraesentantium, adeo que singuli in diaeta legalis membri ius est leges proponendi. Cum autem penes singulam legem de mediis quoqwe eandem in effectum deducendi agi debeat, media haec autem iure exequendi pollens, prae aliis noscat, licet Statibus prae rege ius positiuum in condendis legibus esse putem, nec regi tamen partem quampiam huius iuris positivi negari posse censeo. Rex itaque legem quampiam, magis adhuc media exequandae legis proponere potest ; sed si Status denegent assensum, non abit in legem.

[IV. 2.] Haec de rege circa legislationem.0) Iam de natione.c)

[IV. 2a] Singulo individuo in natione haec iura — vtinam legalisanda—

competere, mihi persuadeo :

1° patriam sibi deligendi, vbi velit, et quandocunqwe animus est, quam ­ primum emancipatus creditur.

Ipse leges nostrae tantum ad hostem et quidem stipendii causa euntes 13: 1609 et 1 4 : 1613 puniendos praecpiunt, nullam in'emigrantes poenam statuentes.

Obiectio, quod suae quisque patriae commoda prosequi obligatus sit, non secus, quam si reciproce commoda ex patria habere putemus, ipsi persuasi

8) A B külön részt iktat be : De corregente. — A n im m ediatus heres regni citra scitum , consensum Statuum in corregimen vocari a regnante principe possit, statuendum . E zután áttekinti az erről szóló m agyar törvényeket.

b) A B még néhány problém át vet föl, ezeket is inkább csak kérdés form ájában : 1. De jure largiendae gratiae.

— An ex jure dispensandae gratiae, jus transferendi hanc actiuitatem in aliquod dicasterium in generales et per hos in colonellos, sequatur ; an item in adulterio erga actionem mariti priuatam , rex gratiam largiri possit. — 2. Jus regis circa sacra. — A n ignobilem sine scitu regis in quocunque delicti ecclesiastici casu ; item nobiles, si ecclesiasticos ver­

berent, excommunicare possint? — ex legibus patriis non satis liquet. — A n etiam tollendi? — Quod non vel id vn u m argumentum sufficit, quod vbi lex dubius sit, de vsu et intellectu illius diaetaliter conueniendum esse ; sed pro maiori claritate lex eatenus condenda.

e) A z itt következő hosszú fejezetrészben írottak ilyen form ában nincsenek m eg a B kéziratban, viszont egyes gondolatai más cím szavak alatt előkerülnek. U gyanakkor több helyt olyan részek vannak a R -b en , am elyeket ide nem vett át H ajnóczy, viszont belekerültek De Comitiis . . . c. m unkájába.

1 Az itt következőket vö. Hajnóczy De regiae potestatis „limitibusc. munkájában írottakkal, 324. 1. 7. §.

68 H A J N Ó C Z Y A L K O T M Á N Y T E R V E I

simus, locum habet. Rènunciantes patriae, renunciamus commodis illius.

Praeterea experientia edocti sumus, eo plures homines se conferre, vbi plura inveniunt emolumenta. Hinc optimum emigrationis praecavèndae impedi­

mentum inueniemus, si quivis maiora hic, quam alibi deprehendat commoda.

Quod sing Ha civitas ab emigrare volentibus iure suo postulat, est, ut ad anteuertenda ex diuagationibus malorum enasci queuntia pericula ;

nulli absque passualibus legitimae superioritatis suae abire liceat ; hae non nisi praevie ad amussim omnibus praehabitis obligationis satisiaciendo, extradentur ;

si quis notabilia ex commoratione sua in regno sibi comparauit media, ratam illorum patriae, cuius commodis hactenus vsus est, relinquat ; et

tempore belli ad hostiles partes exire non permittatur.

Eo magis vero ius locum in patria pro lubitu mutandi singulo inesse credimus.

2d0 Libere sentiendi, cogitandi, haecq

ue

verbis, scriptis, typo, prout optimum esse putat, exprimendi. Calumniator si sit, censuram, legis incurrat, si nescitur, quis sit, typographus, propalans, v t talis puniatur.

3ti0 Licitis, honestis mediis vitae suae sortem, opinione sua, meliorem reddendi, fortunas suas augendi. Has naturales cuiuis indiuido competentes censeo esse libertates, ne legibus quidem alterari queuntes, per leges tamen ad maiorem patriae amorem conciliandum exprimendas. Interim

licet singulum indiuiduum his libertatibus pollere, singulum membrum nationis esse, lubens concedam ;

[IV. 2b] Licet leges, cum omnes ligare debeant, voluntatem etiam nationis exprimere debeant : in legislatione tamen non singulum membrum nationis, sed tantum ea indiuidua, quae iure suo proprietatem fundi immobilis possident, partem suam habere censeo ; sed et proprium bonae legislationis esse credo, vt singulum indiuidum nationis viribus, ingenio, verbo, singulis honestis, licitis et facilibus mediis proprietatem terra consequi possit. Ratio­

nem illius do, quia sic maiori in patriam ducetwr amore ad tuendas illius leges, vel ut sibi quoque fauorabiles, maiores stimulos mancipetur, et sic patria plures pro exequendis legibus suis in se complectetur vires physicas.

Quod autem ad legislationem non singulo nationis indiuiduo, sed tantum fundum immobilem iure sibi proprio tenentem ius tribuamus, duae

nos mouent rationes : ,

a)

quia experientia edocti sumus, maiora proprietatem fundi habentes e patria commoda, a potiori etiam maiori in patriam duci amore. Non negamus dari etiam nulla proprietate terrae prouisos, patriam tamen et saepe magis ac priores amantes. Hos amandos, v t proprietatem terrae consequantur, adiuuandos opinamur. Sed quemadmodum viros tam probos diligimus, cum tamen exceptionem a regula forment, nec extraordinaria virtute praeditos supponere debeamus, veniam nos ab illis impetraturos credimus, quod propter paucos excipi a regula prohieritos, a generali principio recedendum non esse, candide declaremus.

b ) quia nulla res publica citra quaepiam onera in commune ab individuis nationis ferenda concipi diu potest. Certius, securius, sed iustius onus est, quod proprietariis terrae imponitur : hinc et illorum ad legislationem feren­

dam consensus sufficit.

Individua itaque tantum ea, quae proprietatem terrae habent, legislati- vum nationis corpus esse.

RAlío proponendarum legum 69

Partem legislationis quiuis proprietarius terrae vel in persona, vel medio per se electi repraesentantis habet. E t hinc oritur status seu ordo regni.

Proprium itaque Status singuli esse credo, ut

a)

e corpore illo nationis sit, quod proprietatem terrae apud nos habet ; b ) vel per se, vel medio a se electi repraesentantis partem legislationis possideat et

c)

adhuc istud proprium singuli Status esse opinor, ut consistentia huius Status et interitus illius cum consistentia et interitu reliquorum Statuum coniuncta sit ; adeoque ut huius Siatus commodum indiuulso nexu cum commodo totius nationis sit coniunctum. Hinc argumentum necto :

d)

si talis Status datur, consensu illius in ferendis legibus opus esse adeoq

ue

plurium reliquorum Statuum consensum ad sanctimoniam legum non sufficere, quia supponimus consistentiam et interitum reliquorum Statuum cum consistentia et interitu singuli coniuncta esse ; adeoque et in ferendis legibus omnium Statuum consensu opus.

[IV. 2c] Iam videamus, quot Status in Hungária esse debeant.1 Sunt quatuor. Simplificemus legislationem, si eundem finem de mea quidem opinione facilius, certius, securius consequemur.

Primus Status est : Status ecclesiasticus Romano catholicae Religionis.

Ne iste Status iuxta notionem, quam ego dedi, in futurum sit, complura adsunt argumenta.

1. Qui Statum regni format, suam consistentiam cum totius nationis

In document A MAGYAR JAKOBINUSOK IRATAII. (Pldal 174-183)