• Nem Talált Eredményt

79 set, consilia eliberandi agitare coeperunt. Sed

LIBER SEC UND US

79 set, consilia eliberandi agitare coeperunt. Sed

impri-mis amplam legationem ad caesarem decernunt, ad-junctis legatis principum ac ordinum Imperii, ac regis

Daniae. Mauritiani, prolixa oratione liabita,recensent, quibus in difficultatibus versarentur Mauritius et Bran-denburgicus electores ob detentionem landgravii, dum singulari quodam studio cum periculis fortunarum at-que capitum victoriam atat-que dignitatem caesari reeupee rarunt; deinde uti landgravium ad pacificationem ad-duxerunt. etsatisfaetis couditionibus, uti e medio convi-vio in captivitatem abreptus sit, cui ipsi atque filiis ejus jurejurando cavissent. Nunc ergo de honore et capitibus suis agi , nisi caesar eum liberum reddat. Quod ut fa-ciat, ac honoris sui rationem liabeat, atque tot princi-pum intercessorum, sese enixe orare. In eandem sententiam ceteri legati quoque diligenter contendunt.

Quibus omnibus responsum fuit, futurum, ut brevi co-ram cum Mauritio de his atque aliis rebus melius atque commodius transigerent, et quoniam res ardua esset, necessarium esse ad deliberandum longiore tempore.

Erat tum caesar Oeniponti, quo Augusta adve-nerat, uti et bellum parmense et concilium ex propin-quo melius curaret. Mauritius ergo, propin-quod unum jam restabat, praesentem occasionem spectans, cum exerci-tum in promptu haberet, etiam cum periculo vitae land-gravium liberare statuit; copias enim illas magdebur-genses ad se traduxerat. Erat hoc in bruma, incom modo anni tempore ad belligerandum; ideo militem in hiberna dispertit, ea edita fama, tarn in vulgus, quam in caesarem, quod ob stipendiorum carentiam ex-auctorari milites nollent, neque eam ob causam a se possent. Interim ipse foedera atque amicitias cum

prin-80

cipibus et ordinibus Germaniae inire, regem Daniae in foedus recipere atque eonjungere, regem quoque Galliae Henricum eodem foedere arctis eonditionibus colligare, nam Henricus misso per silentium Johanue Fraxineo legato in Germaniam de eonditionibus trans-igit, obsidibusque utrinque datis atque acceptis con-firmantur. Intercedebant tunc quidem induciae inter

Carolum atque Henricum, sed eae in bellum exarsere bis de causis : siquidem Octavius Farnesius d u x P a r -mae atque Placentiae, nepos Pauli Tertii pontificis, cum nuper páter Aloysius per summum dedecus esset domi confossus, et mortuo pontifice patre, Julio jam pontifici parum fideret/multo minus Carolo Quinto, qui per Fer-dinandum Gonzagam id facinus machinasse cre-debatur, meminissetque ab eodem Gonzaga Caroli no-mine Parmam sibi ereptam fuisse, in Henrici regis tu-telam atqua clientu-telam sese tradidit. Id vero pontifici indignum atque intolerabile visum, ut pontificii feu-di princeps, praesertim in propinquo, Galli cli-entelam profiteretur. Quare Carolum quintum urget, ut ad recuperandam Parmam exercitum adducat, qui ex Germania Hispanos evocat, qui per agrum vittem-bergicum erant, ac ex Insubria et aliis Italiae locis deductis militibus et novis conductis Parmam obsidet.

Hinc rupti foederis illata occasione Henricus Mauri-tio et ordinibus imperii sese a g g r e g a t , editis atque evulgatis seriptis, quibus et ruptarum induciarum caus-sas raemorat, et praeterea, quod Gallia cum Germa-nia áb initio conjunctissima Semper fűit, immo quod etiam ejusdem sint originis, tum etiam mutua be-neficia,mutuasnecessitudines, petisseque ab sese prin-cipe Germaniae auxilia: ideo se omnibus bis de causis vindicandae Germaniae ab Hispanorum tyrannide

81 belliim justum atque legitimum omnibus viribus sibi desumsisse; idem faciunt Mauritius, atque Albertus, singuli evulgatis ad imperii ordines litteris, quibus acerbissimam religionis, Germaniae, atque ipsius patriae conditionem detestantur. Religionis qui-dem, quod eaesar doctores evangelii ex finibus imperii ejecerit, et veram , ac sacris litteris

consentientem doctrinam ipse ac pontifex exstingve-re conaexstingve-rentur. Germaniae vero, quod landgra-vium tarn indigne et immerito per integrum quinquennium detineret in captivitate, cum omnibus satisfecerit conditionibus vei ipsorum adversariorum confessione; quod principes viros ditionibus privet, in aliquorum capita pretium constituerit; quodpecu-niam imperarit ordinibus, ac si pro republica bel-lum gestum sit, belli sumtus resarciendi caussa; ad haec crebris eonventibus nihil aliud agi, quam pecu-niam variis rationibus emungi, ut nimirum incisis ner-vis ipsi, hostibusque perpetuo obnoxia Germania sit;

quod externum militein in Germania inveterarit, qui omne genus libidinis exerceret, et per externos homi-nes negotia imperii agitarentur, cum maximo agen-tium dispendio; quod causae, studio protraherentur, ut cum ob hoc, tum praetextu religionis perpetuo dissidium inter ordines imperii seminaret aleretque.

Judicia Camerae a paucis quibusdam suo arbitratu electis agi, uti in eorum arbitrio sit principes viros dejicere et alios constituere ita quotidie aliquid novi ad minuendam imo opprimendam libertatem Germa-niae excogitari. Quae omnia et similia infinita non aliam ob causam strui, quam ut diu meditatam monar-chiám, si Diis piacet, sibi statuat. Quae cum gra-vissima sint atque intolerabilia, viris praesertim in

MOITÜM. HUNG. UIST. SCßlTT. XVI. C

82

libertate natis, merito se aliosque principes ad defen-dendam tum causam Dei, tum patriae esse excitatos atque stimulatos, ne perpetua ignaviae infamia, aliam quam ipsi ab majoribus accepissent, pátriám poste-ris suis traderent. Omnes ergo, qui tantum germa-nici sint nominis, sese petere, ut sibi auxilio sint, com-muuem patriae causam commimibus viribus susci-piant atque defendant, neque sibi vel impedimentum ullum quisquam, neve liostibus auxilium qualecun-que praebeat, nara se tales pro hostibus habituros.

Mauritius praemissa, ut diximus, legatione, exerci-tuque jam parato, principibus regibusque in foedus ac societatem receptis, omnibusque praevisis, quae etiam maximo et longo hello suppeterent, nihil amplius cunctandum ratus, domo profectus primo statim vere exercitum educit. Paulo post Griüielmus Philippi ländgrafii tilius, et item Albertus Brandeburgicus sese conjungunt, cum suis tum peditum tum equitum copiis, quacunque transirent oppida ac civitates in societatem adigebant, et iis, quos caesar antea delegerat, abro-gatis, novum constituunt magistratum, simul pecuniam illis imperant et tormenta. Augusta peropportuna civi-tas praesidio caesaris tenebatur, ideo eo adducunt exercitum, et quarto die per deditionem capiunt, facta caesareanis abeundi, quo vellent, potestate, Ibi muta-tis magistratibus, quos caesar creaverat, et veteribus restitutis , rempublicam libertati pristinae resti-tuunt, ac doctores evangelii per caesarem ejectos revocant. Ulmam deinde petunt, quae quia foedus recusaret, et tormentis ex civitate peterentur, in eos hostilem in modum agunt, incensis et direptis villis ulniensium, aliquibus oppidis pecunia multatis. Gal-liae rex interim ingenti cum exercitu progressus,

ali-83 qiiot oppida imperii capit, Lotharingiam in potesta-tem redigit, misso puero principe in Gralliam, cui fi-liam despondet. A metensibus intromissus urbem im-perii occupat, omniaque loca mttnitionibus ac praesi-diis firmát. Caesar vero ad Ferdinandum fratrem, ut cum Mauritio de pace ageret, literas dat, ad alios quo-que praecipuos principes, agerent, uti hoc incendium exstingueretur. Ferdinandus Mauritium Lincium evo-cat, qui de voluutate Fraxinei oratoris gallici Lin-cium profectus est; nulla tamen re perfecta, brevi ad exercitum redit. Inde Othonis palatini provinciám re-cuperant ab caesareanis, . Alpes deinde petunt, et prae-sidium caesaris, quod Alpium aditus atque angustias propugnabat, fundunt, fugantque, oppida capiunt, ac tandem arcem Friburgum munitissimam in edito monte sitam, et totius provinciáé tyrolensis clau-strum. Quae etsi magno praesidio teneretur, sed cum omnia victori exercitui pátere viderent, nec quiquam resistere posse crederent, sese arcemque dediderunt.

Caesar autem ubi de capto Friburgo cognovit, et ho-sten! tantum Oenipontem nonoccupasse, noctu maxima celeritate, relictis impedimentis Oeniponte discedens, cum Ferdinando fratre raptimper Alpes primo Pruccum ad Murám íluvium, deinde Villacum, quod est inCarnis oppidum ad Dravum ílumen, sese recepit. Ita ducem Saxoniae Johanneni Fridericum, toto jani quinquennio captivum, ne ejus liberationem hostis in suani glóriám verteret, ultro liberum dimittit. Ille tamen id intelli-gens, ad exituni usque belli caesarem comitatus est.

Mauritius ubi Oenipontem venit, quiquid rerum fűit caesaris, et Hispauorum, accardinalis augustani, etepis-coporum nonnullorum, direptum est. Ferdinandi regis autem rebus et oppidanis nihil datum.est damni. Fugato

6*

84

eaesare et redactis omnibus in potestatem, quocunque venerant, exercitum eadem, qua venerant, Augu-stam reducunt.

Mauritius vero illinc Passavium petit, quo Fer-dinandus, et nonnulli principes, ac Electorum om-nium legati convenerant. Queritur de religione op-pressa, de captivitate landgravii, ac de Germaniae acerba conditione, quae in S e r v i t u t e n ! propemodum ab adversariis fuerit redacta. Fraxineus quoque orator gallicus acrem admodum orationem in caesarem fa-cit ad consessum principum. Hoc quoque tarnen con-ventu nihil pene actum est, Galliae rex per Lotha-ringiae lines venit Argentoratum. Argentinenses vero praesidium conduxerant, et sese muniverant adversus impetum, si usus postularet, missis tamen ad regem legatis frumentum et necessaria in castra ad victum deferunt. Sed quia copiae caesaris belgicae, Cam-paniae gallicae fines ingressae, incendiis ac popula-tionibus multum damni dabant, rex Argentorato cum exercitu domum revertit. Mauritius vero post con-ventum passaviensem Francofurtum obsidet, interces-sores tarnen principes litteras ad caesarem dederant, de mitigandis conditionibus, itidem ad Mauritium le-gatos miserant, uti ejus animum lenirent aliquo pacto, et ad sedata consilia hortarentur. Caesar rescribit in-tercessoribus, sese non esse alienum a pace, imo sibi indolere maxime, tantum tumultum excitatum, inve-niant modo rationes, quibus bellum civile desinat.

Ferdinandus rex ergo Henricum Plauium cancella-rium bohemicum in castra mittit, qui tandem Mauritio pacem persvadet; posse enim cogitare, quantum sibi periculum ab eaesare immineat, nisi conditiones ad-mittat, cum exercitum validissimum conscripserit, et

85 Johannem Fridericum jam eliberatum propediem sít remissurus domum, et pristinae dignitati redditurus;

neque ideo landgravium dimissum iri. Conditiones autem hae fuere: quod principes confoederati intra certum diem ab armis diseedant, et exercitum dimit-tant, aut Ferdinando regi militent in Ungaria; Land-gravius über factus in sua ditione sistatur; in judi-cium etiam eamerae augustanae eonfessionis reci-piatur, de religione et de republica in conventu ge-nerali , qui intra sextum mensem celebrari debeat, tractetur.

Paee facta landgravii íiliiis domum revertit; Al-bertus vero pacem omnino respuit, nec conditionibus contentus grassatur : rbenanos principes vehemen-ter adfligit, Mauritius Donaverdam exercitum tradu-cit et secundo Danubio mittit in Ungariam. Eo tum tempore Agria in maximo erat periculo, quae maxima vi oppugnabatur, amissis jam Temesvaro, aliisque munimentis. ditionibus et exercitibus. ut supra dixi-mus. Mauritius tamen Jaurini opportunum tempusfru-stra contrivit, nec vei fines liostium, uttanto exercitui par erat, attigit. Aderant ibi etiam auxilia liungarica, sed Mauritius omnium summám obtinebat. Quod vero de ejus expeditione memorari possit, hoc unum est.

quod ipse primus jaurinensis munitionis formám at-que principium fecit. Ceterum tani longe ac laté, quantum per excursiones hostium licuit, agri et villae direptae atque vastatae sunt, cum Interim morbis et fri-gore major pars absumpta esset; reliqui tamen au-tumno fere exacto rediere. Caesar Villaco Oenipon-tem redit, inde cum germanicis, hispanicis, et italicis

copiis, quas conscripserat, Augustam, postea Argen-tínám venit, ibi Rhenum transmisit. ac Metim

oppu-86

gnandam profectus est, quam validissime, quantum potuit, oppugnavit. Albertus quoque caesari reconci-liatus eopiassuas ad caesarem transtulit, sed cum mag-na pars exercitus morbis, frigore, et aeris intemperie misere periret, cum interim Galli fortiter propugna-rent, sub finem mensis Decembris solvit obsidionem.

L I B E B T E R T I U S

Finito maximo et saevissimo bello, Gastaldus ad Ferdinandum abivit. nulla re gesta. J a m vero liomi-nes recordatione ingentium factorum, Georgii virtutem admirabantur, atque optabant, omnibus locis, omnibus coronis, omni bominum coetu praedicare Georgium;

contra vim Solymani anno superiori ita subvenisse, ut non solum Temesvaro subvenerit, sed Lippam fortissi-mum oppidum atque arcem ab Ulumanno fortissimo duce^

cum magno exercitu acerrime defensam expugnarit;

pleraque castella receperit; Solymani exercitum re-pulerit, vires contuderit, denique nulluni ducum at-que imperatorum tantum praestitisse. Sexaginta lio-minum bellatorum millia *) tum conflavisse, florem ip-sum militiae, non ita ip-summo, neque extremo conatu, et ipsum id repente: nunc vero, sivixisset, in maximo omnium periculo cessaturum fuisse? non excitaturum suam illám virtutem ? nonsucclirsurum afflictae patriae ? Eadem quippe esse, quae tum fuere, arma, vires, reg-n a ; 11011 homireg-nes ducibus, sed duces homireg-nibus de-, fuisse. Illius viri virtutem unius et auxilia de-siderare. Amissis ergo tam foede ac celerri-me fortissimis municelerri-mentis, ac amplissimis ditionibus,

*) Forgách Simon jegyzete : En azt száz ezer embernek hal-lottam, kit fráter György Lippa alatt öszveszerzett volt nagy ha-marsággal.

88

mirifice angebantur transsilvanici popali ac reliquiae Hungáriáé Inferioris. Videbant enim fortissima muni-menta amissa, fortissimos viros, praestantissimos mi-lites; si semel Solymanus tantum immensam suam potentiam adbiberet, sese simul et semel ad interne-cionem gentis venturos. Solymanus vero ita respon-derat oratoribus Ferdinandi, qui pacem obnixe pete-bat, sese ne unum quidem lapidem, quo si sibi vei Ca-put infringere vellet, ex Transsilvania et ditione Johannis cessurum. Itaque finito bello ad principium ineuntis anni legatum Aly chausum ad populos Trans-silvaniae mittit. Hic apud Merchie Transalpinae vajvodam constitit, et litteras in Transsilvaniam mit-tit. Ad quem Andreas Bathor nuncium ablegat, cui Aly chaus mandata prodit: Solymanum hortari et mandare Transsilvanis,uti Johannem atque reginam re-ducant, alias se ferro atque igne eos destructurum;

non enim sese pati velle, ut Germani perpetui sui hostes possideant. Quae etiam si Andreas Bathor in publi-cum non proferret, tarnen facile omnibus innotuerunt-Tanto enim erat odio, atque ira in Ferdinandum ac-census, ut Andreae etiam Batory, vel cuicunque ex regnicolis daturus fuerit potius quam Ferdinando.

Primum ergo hoc fuit, quo Transsilvani animum ad reducendum Johannem, ac reginam adjecerunt:

alterum, quod quidam ex Germanis praedicaverant, fore ut brevi quemadmodum Pannónia et Transsilvania ab Germanis olim habitata esset, iterum ad eos rediret, trucidata nobilitate et omnibus primoribus.

Quod quidem confirmabant, esse quibus jam sedes, agri, possessiones donatae ac dcstinatae esset, et Mat-thiam Teifelium magno exercitu eam obrem ingressu-rum. Sed ille sive hujus atrocis consilii auctor, sive

89 divino quocunque judicio, ut diximus, poenas luit. Cir-ca idem tempus et Petrus Petrovitius nuncium ex Polonia ad primates mittit, per quem eadem, quae Aly chaus renunciat; monet, ne pátriám, seque scientes ac volentes perdaut; ad aestatem enim Rustanum pri-marium vezirium et generum Solymani, innumerabi-libus copiis ad occupandas reliquias Inferioris Un-gariae et Transsilvaniam venturum. His ergo omnibus commoti, ex communi consilio litteras ad Solyma-num, ad Petrovitium, et reginam atque Johannem dant: sese maudatis parituros, si auxilia viderint, ac in eandem sententiam reginae et Johanni, atque inter sese fidem ac jusjurandum dant. Quae cum An-dreám Batorem non fallerent, et videret, quorsum exitus rerum tenderet, praefecturam renunciat, quam Ferdinandus Stephano Doboni ob Agriam defensam tradit. Sed quia Franciscum Kendi, virum pecuniis atque opibus in Transsilvania longe potentissimum vehementer metueret, et praefecturam ambire sciret, Doboni collegam adjunxit: ratus fide atque beneficio eum in officio retenturum; sin minus, beneficii tamen gló-riám se, illum perfidiae infamiam consequuturum. Inter haec Solymanus ad budensem bassam, et ceteros omnes praefectos mandatum dat, ut Petrum redeun-tem ex Polonia in Transsilvaniam copiis juvent.

Duos vero comitatus Lugas etCaransebes cum oppidis ejusdem nominis duobus proxime ad Danubium Belgra-dum versus ac Transsilvaniae finitimos dono dat. In his comitatibus Rasciani, armis, viris, equitatu, sa-tis pollentes, amisso Temesvaro singula millia aureo-rum nummum, tributi nomine, beglerbego, ut pacem redimerent, pependerant. Harum rerum fiducia ex Poloniae in Ungariam se recepit, et ad Tibiscum ad

90

pagum Zeghalom vocatum, castris collocatis, ex Rascianis exereitum comparat, finitimos Turcas in auxi-lium evoeat. Budensis vero exereitum et tormenta ad justum bellum p a r a b a t ; cujus apparátus mora res tum fi

-nem sortiri non potuit. Etenim Ferdinandus celeriter deductis praesidiis ex confiniis, Franciscum T a h y cum aliquantis equitibus*) ad impediendum Petro-vitium mittit. Francisco cum vires non suppeterent ex comitatibus ad Cassoviam et Tibiscum auxilia ac-cedunt. Andreas vero Bátor et Mathias Saberdi-nus episcopus varadinensis, non mediocres copias cum tormentis aliquot adjunxerunt. Ita Francisco vi-res atque animum addunt, et impellunt, ut priusquam Budensis cum magno exercitu appropinquaret, hosti-bus audacter occurreret. Impulsus ergo Franciscus Tahy, ad hostes accedit, qui cum numero pares nondum essent, et tormentis etiam inferiores, quae nulla omni-no habebant, Budensis autem vix adhuc Buda castra movisset, atque aestate quoque jam inclinante in hie-mem, consulto sine ullo praelio Turca domum, Petrus autem in eam quam dixi, provinciám abivit. Exin Ma-thias Saberdinus episcopus varadinensis castellum Talpas, nobilium Toldy oppugnavit, tormentorumque ictu et per oppugnationem capto, Dionysius Porcolab vir in militia praestans, et alii omnes trucidantur.

Nicolaumvero Toldy nobilissimum adolescentem cepit, et Varadinum abductum **) obtruncari fecit. Ex cujus caede tantam invidiam concitavit, ut ceteros quoque, qui adhuc Ferdinando faverent, abalienaret. Sub

*) Istvánfi jegyzete : Mille equites et totidem pedites.

**)' Forgács Simon jegyzete : Eleibe sem hatta vídhí, hanem azt is le vágatta, •

91 idera tempus primores Transsilvaiiiae conventum in Zekely-Vasarhel liabebant, et Siculorum auxilia sollicitabant. E x quibus Nicolaus Alard consilia eorum ad vajvodas detulit, et monet. ut imparatis ad-luic, et antequam Siculi accederent, irent obviam, qui intrapaucos dies affuturi erant. Stephanus Dobo statim, quibus potuit congregatis, ad Zekely-Vasarlielum festinato pergit; isti quoque extra oppidum castra fa-ciunt. Dobo, legatis ad eos missis, cum neutris fortu-nam belli tentare piaceret, istis conditionibus inducias paciscuntur: ut si intra decimum quintumdiem a Pet-rovitio auxilia non advenirent, in gratiam Ferdinan-di reFerdinan-dirent. Durantibus ergo in ducii s , Yolfgangus Bornemisza de Capolna ad Petrovitium ad referen-dum quae acta essent, decreto consilii proficisci-tur. Qui ante exitum induciarum quindecim die-rum revert ens, quae viderat, de copiis prae-sentibus, et quae intellexerat, de auxiliis bu-densis bassae affuturis, ad socios refert. Stanti-bus etiam iisdem induciis ex Moldavia ab Alexandro vajvoda quatuor millia Valachorum advenerant, duce quodam Moczoc. Quarum rerum fiducia Doboni renunciant inducias, et in castra conveniunt. Quod quamvis plerisque immaturum videbatur, tamen Fran-cisco Patocliy opibus longe ceteris praestanti expe-riendum esse piacúit. Interea Petrovitius ob moram Budensis, exercitum dimittit, ut diximus, Dobo vero milites conscribebat, et auxilia ex Ungaria exspec-tabat. At Valaclii cum Petrovitium domum rediisse,

exercitumque dimisisse, Budensem procul abesse, et hac aestate nihil magni geri posse cernerent, abeunt.

E a re Transsilvanos vehementer perturbaverant. De-nique, rati se Ferdinandi viribus hoc rerum statu

im-92

pares futuros, arma reliquentes domum redeunt. Do-bo tamen Franciscum Patochy*) et Volfgangum Bornemiszám in arce Betlen satis valida obsi-det, qui post duorum mensium oppugnationem ar-cem istis conditionibus dedunt, ut eos ad Petrovitium sine injuria cum rebus omnibus et uxoribus abire permittat. Qui cum ad Petrovitium cum familiis om-nibus rebusque migrare vellent: Dobo ad Franciscum T a h y litteras dat, ut eos in initere aggrediatur, ip-sum enim a juramento immunem esse, quod de se ipse, non de aliis juramento cavisset; eadem mandata ad nonnullos alios praefectos dat. Cum illi has insidias paratas intelligerent, movere nusquam ausi, coacti

sunt ab Ferdinando gratiam impetrare. Quorum capi-tibus Ferdinandus gratiam fecit: ceterum arces, op-pida et bona omnia in fiscum redegit. Istius belli exitus hic fuit.

Eadem aestate Solymanus in Persas profectus magnum bellum gessit, in quod omnes vires suas con-verterat; filium vero Mustapham ex itinere ad se allectum, cum nepote, ejus filio strangulavit. Duas enim omnino mulieres Solymanus habuit, Circassam **) unam, ex hac

*) Forgács Simon jegyzete : Énnekem ugy tetszik, hogy megholt volt immár akkoron Patócsy Ferencz, hanem Patócsy Bodizsár volt.

**) Forgács Simon jegyzete : En az Circassát hallottam, hogy feleségül fogadta volt, kiért az mufti megfeddette volt. És mikor az

**) Forgács Simon jegyzete : En az Circassát hallottam, hogy feleségül fogadta volt, kiért az mufti megfeddette volt. És mikor az