• Nem Talált Eredményt

27 die audienti praesentavit. Duces atque milites, tarn

FRANCI SCI FORGÁCH

27 die audienti praesentavit. Duces atque milites, tarn

in-sperata re perturbati, quid agerent dubitabant. Paulus Banc, dux copiarum, ad Szamos-Ujvarum copias duxit.

ut ibi circumspiceret, quid agendum foret; petiitque a Paulo Chaky praefecto, ut se collegam admitteret, et communi consilio quod bonum atque honestum vide-retur, agerent. Illam arcem Georgius ex imis funda-mentis, maximis laboribus, atque sumptibus construxit.

moenibus, propuguaculis, omnibusque rebus, quantum arte, et diligentia fieri possunt, nullis impensis parcen-do, munivit, tanquam frenum aliquod et ad Transsilva-niam. et ad Ungariam. In eam magnam partém the-sauri congesserat, et Paulum Chaky praefecit, generis nobilitate tantum commendandum. Chakius Paulum Banc recipere noluit, ideoque spe atque armis abje-ctis, dimissis etiam militibus domum rediit. Castaldus perpetrata re, in civitatem Cibinium se recepit, ut ibi vim, si qua ingrueret, exspectaret; sed ubi vidit nul-luni armorum periculum, ac nietum esse, statim ad oc-cupandas arces et ditiones Georgii atque thesauros animum intendit. Paulus Chaky parte aliqua argenti et auri non signati oblata, pacta securitate rerum omnium, arcem cum thesauris tradidit. Fuit argenti et auri signati vis magna, 11011 signati multo major, vasorum maxima multitudo. Eo exemplo Varadinum, in quo auri et argenti, vasorumque maxima erat quan-titas, et alia omnia sunt tradita. Georgius, quo magis despectior mors haberetur, septuaginta dies insepul-tus, loculo assericeo inclusus, et supra vallum castelli positus jacuit, per summum ludibrium omni funeris honore tunc privatus. Is finis fuit viri liaud sane sper-nendi,domi militiaeque clari,et qui retentae Transsilva-niaeUngariaeque laudem meruisset, si postremo nimiae

28

ambitionis atque avaritiae cupidine in proditionem lapsus, tot bona uno scelere non maculasset. Recupe-ratae quoque Lippae glória, et conservati Temesvári ac expeditionis decus penes ipsum stetit, tanto cele-briori fama, quod non ab alio ducum Ferdinandi civi-tatem, arcemque tantis munitionibus, tantisque militi-bus validam ab Turcis recuperatam meminissent, aut rem felicius aut prudentius actam; quod exemplum eadem fama apud posteros quoque mansit. Quae illi suspicionem fecerant, supra diximus. Nam neque di-ctum, neque factum ullum gravius notatum est. Semel tantum loqui est visus liberius, quod Germanorum vi-res longe alias, quam expertus esset, crediderat. Sed ille ex altissimo quodam et arcano consilio maxima quaedam meditari coeperat ideo lenitatem,

pruden-tiam ac potenpruden-tiam apud Solymanum ostentabat : ni-mirum Budám Semper in animis liabebat, id dies et noctes cogitabat, quonam modo recuperaret; ideo vi-res, concordiam, et potentiam Christianorum Solyma-110 saepissime arte quadam mirabili insinuabat. Etenim in quamcunque mundi aliam partém Solymani vires convertere, quam in Ungariam nitebatur. Cum enim perpetuum ódium cum regina, et Petrovitio exercu-isset, et educatio regiae prolis sibi vehementer displi-ceret, metueretque ex mala educatione 11011 posse quidpiam boni ad regnum conferri: íilium quendam spurium Joannis ante legitimum matrimonium susce-ptum fovebat, in quem videbatur Solymani auctori-tate regnum translaturus. Quae ejus areana consilia postea tempus detexit. Certum est, e a , quae merito metuenda erant, virtutem atque potentiam illi nocuisse.

Norant enim invitis omnibus íilium Joannis regis re-gno deturbatum; norant illum unum desiderari, sub

29 quo optata pace frui licuisset; norant, quid Georgius posset, si ad patriae flagitantis preees, vel dux vel ad-jutor accessisset. Certe futuris malis, quae mox tuli-mus, prudentia et auxilium ejus ab omnibus desidera-ta sunt. Ad expeditionem Lippensem Casdesidera-taldo ad di-plomata Ferdinandi XX millia nummum aureorum mutuo dederat. Carolus Y. et Julius pontifex maxi-mus amplissima diplomata ei dederant, quibus ingen-tia ei et promittebant, et pro Ferdinando, servaturum eum conditiones, et quaecunque promitteret, fide me-diante spondebant ; quae Castaldus in scrinio, quod semper Georgius secum portare solebat invenit, in eodem etiam viginti millia aureorum nummum; sed diplomatibus inventis ita est laetatus, ut diceret, nisi invenisset, Ferdinanduni teneri fide, jam vero inven-tis solutum esse. Julius pontifex maximus, qui eum eardinalem ereaverat, ejus viri crudeli easu aecensus Ferdinanduni judicio arcessebat; tanquam virum sacratum, episeopum atque eardinalem morte afficere nefas fuisset, quem inauditum, atque inde intra parie-tes damnatum repreliendebat; magnasque ac solen-nes inquisitiosolen-nes per Ungariam colligi jussit; et ne actionem ad finem deduceret, morte praeventus est.

Mortem Georgii Isabella et Joannes Secundus Cas-soviae aeeepere, ipsi minime, at vulgus aulicorum laeta t'ama, ad quos interim Ferdinandus legatos, Georgiuiu Rakovszkium, et Georgium Yernerum miserat caussa confirmandae pactionis. Nec multo post cassoviana ci-vitate ac ditione Ferdinando relictis, in oppaviensem ducatum concessere. Dum adliuc Cassoviae ageret, per litteras ac nuncios, primores Transsilvaniae revo-cabant reginam cum tilio, jam Georgio occiso. Ipse quoque Leonhardus Cecei, et magnates Ungariae

30

Inferioris, retinere surnmis viribus conabantur. Sed duo viri, Loboczky polonus, alter vero Blandrata pe-deraontanus, ex intimis ipsius reginae, per Ferdinan-dum promissis eorrupti, reginam impulerunt. Abeun-tem vero sequuti sunt ex primoribus Petrus Petrovi-tius et Michael Chaky. Leonhardus Cecei,et ipse comes futurus, in ipso procinctu, aegritudine potius animi, quam manifesta aliqua caussa, vitám cum morte com-mutavit (regina per aliquot dies remissionem mali frustra opperiente) quinquagesimo aetatis anno; cum ad id nihil gravioris mali, una et continua sanitate sensisset. Dolorem communem concursus omnis con-ditionis, sexus atque aetatis hominum, etiam, qui re-motius aberant testificati sunt. Lascanum Hispanum, ducem Ferdinandi, cum exercitu fusum stratumque in-terfecerat ; quinque et decem annis, quibus Cassoviam rexit, nullám noctem extra urbem egerat.

31