• Nem Talált Eredményt

53 potuit: quis enim tarn felix omnibus praeteritis

LIBER SEC UND US

53 potuit: quis enim tarn felix omnibus praeteritis

saecu-lis fait atque tu ? qui tautam mancipiorum copiam tua felicitate nobis dedistj, ut quarum rerum possessio gra-tissima atque charissima apud nos haberetur, earun-dem satietas atque fastus obveniret; quo sermone bassa oblectatus, liberum dimisit, quem plectere con-stituerat. Matthias Taiffel Byzantium missus, stolida timiditate nomen, et ducem se fuisse, cum negaret, qui a pluribus nosceretur, ignominiosa m orte patibulo saspensus fűit; Sfortia sexdecim millibus nummum aureum paulo post a bassa redemto. Dum per Am-hatum et Aly bassam haec gesta sunt, eodem tempore Elias Petri Moldáviáé principis filius, cum quinqua-ginta millibus *) Valaeliorum Turcarumque in Trans-silvaniam per saltus**), Oythoz vocant, irrupit, et

ad oppidum Toria castra fecit, dimissaque parte co-piarum tres sedes Siculorum Zepsi, Kyzdy et Orbay, longe et late populatus est; oppida saxonica Hermán et Prazmam conflagravxt. Ladislaus tamen Edenffy et Paulus Bank, legati Andreae Bathoris in praefectura, ex finitimis et propinquioribus exercitum raptim col-iegere, quos expectare Yalachi et Turcae non sunt ausi; nihilominus ad saltus montium űsque insecuti, multos barbarorum fugientium trucidavere. At liosti-bus tot victoriis elatis, Aly bassa Amhatum ad op-pugnandum Zolnokum sollicitavit. Elam arcem Lau-rentius Nyary obtinebat, cum sexingentorum et quinquaginta militum praesidio, ab Francisco Nyary liaeres testamento scriptus, ex latrociniis collecta-rum opum dives, quod unicum ad praefecturas

reg-*) Istvánfi jegyzete : Non est simile vero tantum Valachorum numerum in Moldavia posse confici.

Istvánfi jegyzete : Imo alpes altissimas.

54

nante Ferdinande) obtinendas erat instrumentum. Tor-menta currulia quatuor et viginti, selopetorum majorum et minorum tria millia, pulveris sulphurei, pilarum et omnium bellicorum instrumentorum ad longum usum *) paratorum immensa quantitas erat comparata. J a m arx ipsa, inter confluentes duorum fluminum, Tibisei et Zagyva, et a septemtrione fossa, ac novis munitionibus contra omnem impetum validissima habebatur. Prior A l y b a s s a cum viginti millibus per octo dies tonnentis adsultationibusque frustra oppugnavit. Post ubi Am-hatus supervenit, castraque immensum patentia circum-specta, subiit cogitatio Temesvári acLosoncii. Auge-bat metum militum ignavia elucis abdomine gravis;

unde in seditionem versi Germani, quorum major erat numerus, et plerique Hungarorum eadem nocte, pridie Nonas Septembris clam abivere. E a re animadversa, Laurentius quoque et collega ejus Gabriel P e k r y ar-cem eleseruere; sed non multum progressis, Laurentio subiit meditatio sacramenti atque honoris, ac reversus cum paucis in arcem intravit. Atposteraexorienteluce et fumo, quem abeuntes ad conflagrandam arcem para-rant, cognitum est barbaris, arcem praesidio vacuam;

statimque ad oppugnandum irrumpunt. Tum Laurenti-us intra portás fortissime dimicans**), suoque et lio stium sanguine cruentus, vivus una cum Zolnoco in potestatem hostium venit, idemque non multo post cor-rupto a se custode promissis profugit, cui data villa ac pecunia íielem servavit.***) Gábriel vero P e k r y se ad Johannem Secundum in Transsilvaniam statirn recepit.

*) Istváufi jegyzete : ad X annos.

**) Istvánfi jegyzete : Non pugnavit quicquam.

***) Istvánfi j e g y z e t e : Sed filiam, quam illi in matrimonium promiserat, ille, ut iis nuptiis impar, habere recusavit.

55 Laurentius tarnen ab Ferdinando ut desertor judicio pe-titus, corruptis consiliariis, et in primis Nicoiao Vala-cho cancellario atque archiepiscopo strigoniensi, venali homine*) non absolutus sed silentio transmissus fuit.

Jam Amliatus et Aly bassa cuncta suae virtuti patere putantes, in spem adducuntur Agriae capiendae. Col-lis est ab O r i e n t e in occidentem vinetis agrisque foecundissimus, et ubi desinit arx sita per amplissi-mum spatium. Ab ortu. qua continuus arci, fossa ingens;

sed idem ex adverso editior, ita imminebat arci, ut in-de et arx et propugnatores tormentis maxime objice-rentur. Cui periculo Petrus Perenus saluberrimo reme-dio subvenit. aggeres altissimos introrsus moenibus, quae undique saxea erant, applicando; addiditmolem altissimam et solidam ex terra, specie turris ad tormen-torum usum quoquoversum vibrandorum. Ferdinandus enim praesidium Hispanorum Agriam imposuerat bellis civilibus: sed illi metu liostili ultro dilapsi sunt, et

va-cuam reliquerunt. Petrus Perenius ergo vava-cuam ar-cem occupavit, et dum vixit, S e m p e r retinuit. Ceteris ab partibus clivi sunt band quaquam ardui ascensu. Ad septentrionem circiter trecentos passus collem modi-cum (Sedem Regiam vocant) spectat, cuniculis effos-sis ex saxo friabili ad recondenda vina celebratum, indeque tarn claro titulo appellatum. A meridie ipsa civitás arci subjecta in occidentem protenditur, et amoenos campos late prospicit. Agria inter episcopa-tus principem locum obtinet dignitate atque opibus;

ut facile cum arcbiepiscopatu strigoniensi certave-rit. Yini ex innumerabilibus decimis iminensa et pro-pe incredibilis copia. Petrus Perenus inter bella civilia,

*) Istvánfi jegyzete : Parcius ista viris.

56

et externa obtinuit, auxitque munitionibus. Kam vete-res domini magis amoenitati, quam securitati felicibus temporibus consuluerant. Unde et civitas cratibus dumtaxat praealtis argilla oblitis, et modiea fossa circumdata erat, medioque fluviolus, qui loco nomen dedit, perlabitur. At Petrus ex una aree, quae erat amplissima, duas facere voluit, intermedia fossa et latissimo muro, ita ut murus ad sanetuarium summi templi (nam id in aree erat) produceretur, et id vice

propugnaculi promineret; roboribusque intrinseeus per notas commissuras eonnexis, ne terresti pondere

hia-seeret, usque ad summum fastigium terra oppletum fuit, desuper eorbes pleni terra arte dispositi ad de-fendenda tormenta, quae nostri illic collocaverant.

Paucis vero ante annis, postquam Petrus diuturnae cap-tivitatis taedio vita functus est Viennae, fato an dolo incertum, cum libertatem quadraginta aureum num-mum millibus jam redemisset, et ad suos reditum sperasset. Ferdinandus ab Gabriele filio, prece et promissis ac renumerato redemtionis paternae auro, receperat, ejusque praefecti nova propugnacula, novas moles atque aggeres opportunis locis construxerant.

Regebant Stephanus Meclikeus et Steplianus Dobo aequata potestate, sed paucitate militum, qui ducenti equites, totidemque pedites fuere, solitum praesidium, Ferdinandum nunciis atque epistolis sollicitabaut, ita ta-rnen, ut quod praesens necessitas cogeret, non prae-termitterent; ipsi quoque novos eonscribere, et co-mitatus proceresque monere; octo et octoginta pedites

undecunque conquisiti, ex paganis nominatim sunt ccn-tum et decem evocati, rectores vicorum, pagorum,

villarumque, quos officiales dicunt, sex et quadraginta equites. Hoc erat arcis praesidium. Ceterum

Ferdi-57