• Nem Talált Eredményt

3 equi, arma, opesque in amplissimo opulentissiraoque

FRANCI SCI FORGÁCH

3 equi, arma, opesque in amplissimo opulentissiraoque

regno suppeditabant: nec virtutis poenitebat, cum regni gentisque et nomen et decus eo jamrecidisset.

At in Superiori Ungaria, ac Cis-Danubiana Trans-Danubianaque, atque Illyrico cum excessu Johannis, primum Buda periit cum exercitibus gerinanicis ac ditionibus danubianis, et plerisque aliis: immo regna ipsa, quae ad Ferdinandum desciverant, statim in po-testatem Solymani devenerunt, et Jaicza, et Scla • yonia, et Croatia, et Strigonium, et Alba Regalis, et Soclosium, et Valpovia, innumerabilesque arces atque oppida, cum immensis ditionibus. Igitur quamdiu tu-tores atque regina concordes mansere, viguere; mox unius hominis ex prava et inexplebili ambitione orta perfidia seque regnumque praeceps dedit. Sed se-mina motus anno nono et quadragesimo a partu Vir-ginia, supra millesimum et quingentesimum jacta. Nam Petrus, dum perspieeret opes regni non in publicum, neque regis usum eonverti, sed ad augendam propri-am potentipropri-am distrahi; tum etipropri-am ne morte ejus, in-certa farailiarum fide, thesauri dissiparentur: volebat, ut opes regni atque thesauri ab electis ad custodiam praestantissimis hominibus adulto regi cumularentur, conservarenturque. At Georgius (ut erat avarus at-que ambitiosus et suspicax,) 11011 modo retinuit, sed in deteriorem partem interpretatus est. Tantae autem potentiae erat, qui regnum gubernaret, uti ad sum-iiium splendorem, sumxnamque dignitatem nihil prae-ter regium nomen deesset. Regina vero, cui vix sum-tus ad necessitates aulae suppeterent, avaritiam et potentiam Georgii aegerrime ferebat, et in Poloniam abire cogitabat, nisi precibus et promissis amborum tutorum, gliscentibus jam inter sese odiis, cohibita

l*

4

esset. Ergo etiam regina Bona, materna charitate functa, missis oratoribus in gratiam eos tum reduxit, sed eoncordia liaec, manentibus iisdem causis liaud diu duravit. Unde Petrus et magnates Ungariae In-ferioris, Franciscus Patoeliy et Antonius Losoncius reginam petivere, ut Lippam concederet, (civitas est Inferioris Ungariae muro tenui cincta, et in ea arx valida) nec passuros, ut quicquam ad regalis dignitatem aulae decederet. Id molientem reginam Georgius spe, prece, et vim adhibiturus, si opus foret, metu invidiae retinuit, nec multo post reginam Cibi-nium cum Petro proíiciscentem intromitti vetuit, ne munitissima, opulentissimaque urbe tamquam apice regni potiretur. Id vero regina vebementius indoluit, et altius penetrante dolore lacrimis non temperavit, ceteris vero Omnibus reputantibus tantam ingratitudi-nem atque audaciam. Ita irae et odia prorupere. His de rebus Georgius, quod regnum ad reginam inclinari videret, et Johannem quoque ex ephebis excedentem metueret, in fraudem ac flagitium conversus nova se-cum agitare, et secretae epistolae ac nuncii hinc inde commeare. Demum Ferdinandus Nicolaum comitem a Salmis, rerum bellicarum supremum curatorem, cum mandatis ad eum ablegat. Georgius in oppidum Bathor Andreae Bathorii colloquio destinatum, cum equitum ac peditum copiis lectissimis, quas continuis stipendiis ad corporis custodiam alebat, stipatus, sexto Idus Sep-tembris venit. Cetera quoque aulae regum in modum erant: nam praeter regium nomen, potentiam regiam ostendebat. Mandata Nicolaus magnificis dictis recitat.

Nos summám trademus, secretis enim sermonibus ne-mo interfuit. Quodsi Hungáriám Ferdinando traderet, ipsum contra universum Johannis Patrimonium

redditu-rum, quod erat juxta regiam opulentiam amplissimum;

et reginae dotem, quae pro utriusque principis mag-nitudine esset splendidissima: tum autem Georgio ipsi ad Yaradiensem episcopatum adjecturum una praefecturam Transsilvaniae, procuraturumque rubrum galerum a pontiíice. Ambo in haec pacta juravere.

Sed Georgius occasionem captans, alia reginae ob-tendebat, Anno a partu Virginis millesimo quingen-tesimo supra quinquagesimum ineunte, ad Calendas Januarii comitia Claudiopolim (Colosvarum vulgo) in-dicta cum nuptiis nobilium ex gynoeceo puellarum;

laeta ad praesens omnia. Census unius íloreni actus minus obulo; nam excedere more gentis religiosum est. Georgio multituclinem ad mortes Michaelis Chiaky scriniorum praefecti ac Michaelis Horváth impellente, quod illos fidissimos et a consiliis reginae suspecta-ret, et ideo amoveri vellet: ipsa dilutis per se crimi-nibus supplicio exemit. Ferdinandus quoque ad Nonas Februarii Posonii comitia celebravit, in quibus solita jam pridem de suo studio, laboré, impensisque multa, retulitque, inducias cum imperatore Turcarum firma-tas ad quinquennium, et oratorem suum de pace spem fecisse ab Turcarum imperatore. Ob quae cum magnis laudibus grates principi actae. Nec multo post prodita arcana, ideoque plerique reginae adjungebantur. Simul Petrus Solymano perscripserat. Eodem tempore, et Henricus II. rex Galliarum, gnarus consiliorum per oratores apud Carolum Quintum imperatorem, nihil silentio transmittens, Solymano cuncta detexit. Soly-manus enim eadem, quae cum Johanne pepigerat, et filio praestare cupiebat, E a vero haec fuere: Solyma-nus omnia, quae in Ungaria possideret, Johanni resti-tueret ad Essekum usque, Johannes vero non tributi,

sed mimeris loco, ut L. millia florenorum ungaricorum in annos singulos penderet. Sed unum curabit, ne per proditionem, (uti jam antea per aliqnos factum erat,) ad Germanos defectio fieret, et qui defecissent, revo-caret. Cum hisce iisdem pactis Johanni II. filiam Fran-cisci regis Galliarum procurare statuerat. De quibus ista nobis fi dem facere possunt, quod Budám, Beche et Bechkereke Johanni restituit, filio verő in bello Si-getiensi, cum ad visitandum se Taurunum venisset, coronam auream praeparari jusserit *); Henricus autem, patre etiam mortuo sororem suam cum ingentibus prae-sidiis in matrimonium obtulerit; quae infra latius nar-rabuntur. Quae ubi sunt comperta, Solymanus indig-nitatem rei vehementer admiratus, Mamhutum nuncium (chausium vocant) cum atrocibus mandatis et epistolis ad singulos et comitatus et urbes, et primores pro-pere mittit, quas in comitiis statim congregatis reddit, eademque verbis firmavit: Neminem latere, cum Bu-dám in potestatem acciperet, quibus favoribus regi-nam cum filio prosequutus fuerit, ut dubitari non potu-erit, quin sibi et regnum ipsum Ungariae et Transsil-vaniae una cum regina et filio defensioni et curae fu-erit. Ita illaesos omni vi atque injuria liberos man-sisse, cum etiam solos decies mille florenos, idque beneficii memoria, quamquam ex amplissimis opu-lentissimi regni opibus, annuos acciperet. Georgium curatorem adjunxisse, fideque obstrinxisse, quod illum ob reverentiam monasticae religionis et senectam, et juxta regi am dignitatem constitutum, fidem , con-stantiam et memóriám beneficiorum nunquam exu-turum credidisset. Contra nunc reginam, filiumque

*) Istvánfi jegyzete : nunquam fieri jussit, neque dedit, nec Bu^

dam unquam restituit; miror, cur meatiatur.

7 herilem, dominos naturales, regnumque et sese pro-didisse. Mandare ergo, ut armis tanquam desertorem et proditorem insequerentur; et capto aut trucidato, poenas reposcerent. Alias se negligentes ferro et flamma vindicaturum. Reginae ut filiae, Johanni ut filio paternam charitatem et susceptae defensionis tu-telam nunciavit, simul Petrus exercitum conscripse-rat. Antonius Losonczi et Franciscus Patochy singu-las asingu-las adduxerant. Castra Albae Juliae facta; mox Alvincium Petrus sine armis capit, et liinc parte co-piarum Chanadinum oppugnandum missa, duce Nico-iao Cherepovit Rasciano, exercitum dividit, ipse cum reliquo Albam Juliam revertit. At Georgius omnium, quae agerentur, per fidissimos ministros et explorato-res gnarus. nihil cunctandum ratus, Zassebes ac Meg-gies civitates in Transsilvania occupat, et congregatos, quos potuit, nomine comitiorum, ad Solymanum lega-tostitulo regni, inanibus ad fallendum verbis ablegavit, Interim corruptis ad defectionem magna largitione pri-moribus Siculorum ad oppidum Vásárhely processit, interceptisque nonnullis partium reginae, Andreám et Valentinum ex nobilissima Martonffiorum familia, fla-grantissima in reginam ira trucidari jussit. Thomae Varkoch ^ praefecto Varadini exercitum in Ungaria p a r a r e , et Chanadino succurrere mandat. Nicolaus Cherepovit, cum octo millibus Rascianorum Cha-nadinum acriter oppugnabat, et circum hostilia. exer-cebat; cum superventu Thomae Varkoch fugatur, cae-sis plerisque, et adTemesvarum ex circumjectis agris ingentes praedas agit. De quibus per reginam et Mam-hutum Solymanus pernicibus nunciis celerrime edoc-tus, Aly chausium misit, et Johanni auratum vexillum, ipsique et Petro pictas auro vestes, solita munera;

8

Georgiumque quos legatos diximus misisse, eos una, ut de iis pro lubitu statueret, remisit, Alv mandata exponit, ut Johannes, quam maximum posset exercitum compararet, et quantum a se militum vellet, arbitratu suo acciperet; utriusque Yalachiae praefectos, et

bu-densem bassam jam in commissis habere. Nec mora, Johannes Zalanczy ad budensem missus, in Yalachias nuncii cum litteris. At Georgius tanto periculo anxius, prece, largitione atque metu adsumendis auxiliis cir-cumiens, licentia ac rapina iter faciebat, et ad Albam Juliam terrorem allaturus reginae, castra posuit. At-tulerat enim hanc artem Georgius, quo suam poten-tiam augeret, et reginae deprimeret, vt Siculos homi-nes ad seditionem, si corruptorem haberent, promtis-simos, et praecipuos nobilitatis in partes diduceret, quos maximis muneribus atque largitionibus corrum-pebat et alebat. Ita ergo praecipuos quosque sui stu-diosos effecerat, eosdemque tanquam in comitia con-vocabat, cum volebat, Missi ergo nuncii ad reginam regnicolarum nomine, ut emitteret Johannem postula-bant, sese nóvum sacramentum in verba illius dicturos.

Intellexit haec regina, ut erant, non ut dicebantur, fraudumque g n a r a , pari astutia elusit. Dein factis induciis, pax confirmatur, ut dimissis utrinque exerci-tibus, ad obsequium, fidem et obedientiam reginae, íiliique redirent. Georgius vilis, humilis, et in genua prostratus, flens, lacrimansque, veniam exoravit;

prorsus si simulatio abesset, poenitentia viro ad religi-onem dedicato conveniret. Ad haec regina: Quodsi tanta Johannis regis meritorum oblivio cepit, at certe Deum flagitiorum ultorem verendum, et filium suae fidei commissum maximé, suspiciendum: Johanne, et qui adstabant, lacrimas fundentibus, recordatione

prae-9 teritornm, simul futurorum metu. Ita in praesens coalita concordia. Sed jam Cazon budensis bassa, festinato itinere per Lippam, fines Transsilvaniae magno exer-citu ingressus Totvaradgiam venerat, et per nuncios cum regina agitabat, quinam ex seditiosis et nocenti-bus plectendi forent; simul Transsalpinus et Moldavi-ensis in castra irrupturi nunciabantur. Tot bellorum fama non erat segnis. Georgius mandata et nuncios celeriter expedire, militem atque exercitum ad signa et vexilla convocare. Ita brevi sexaginta armatorum millia ad Zazsebes congregata; ad brassovianos men-tes obsidendos Johannes Kernen, ad Portám Rubram (Veres Kapu vulgo) Johannes Kendeffy missi, et sin-gulis adtributa valida manus. In Ungaria Thomas Varkoch jussus exercitum conscribere, et ex comitati-bus auxilia accire. Cazonus interim ducentos equites cum Feruaga praemiserat, qui in suburbio arcis Déva oppido consederant, et post hos alios quingentos; de quibus Johannes Törek certior factus, gloriae ac ul-tionis avidus, qui patrem Valentinum Budae captum, é t i n byzantina captivitate mortuum meminerat, ha-bebatque arcem validam Huniad et multarum cliente-larum non procul Déva, manibus paternis, caede et

sanguine hostium veluti sacrificandum constituit. Nec cunctandum tali occasione ratus, explorata prius fide praetoris civiumque, solis centum tribus et decem equitibus, peditibus S e p t e m et sexaginta , per noctem itinere facto, in ipso lucis ortu peditibus per sepes et hortos irrumpere jussis, ipse cum equitibus, excus-sis a porta obicibus (nam oppidum sine muro invali-dum erat) invectus, semisomnos partim, alios arma su-mentes fugare, caedere in domibus, in via obvios quosque prosternere. Eo notabilior caedes fűit, quod

10

itineribus ac semitis circumsessis, palantes a paratis sine ullo effugio exciperentur, trucidarenturque. Ipse inter alios Johannes cum Feruaga socio, hic pedes, iile eques, dispersis per caedes militibus, periculoso cer-tamine congressus, postremo multum diuque certans, non sine sui discrimine victor, hostem pugione per utrumque latus transverberavit. Feruaga et omnes fe-re caesi. Victoria et vindicta laetior fűit, quam praeda, quod tot hostibus trucidatis, non pluribus quam qua-tuor suis amissis, veluti paternam mortem expiasse videretur. Nonnullis ad castra refugis et vero majora miscentibus, ut in simili trepidatione accidit, de virtute copiisque hostium, Cazonus veritus ne intercluderetur, cum et commeatus jam impedirentur ea via, qua vene-rat, budam coactus nulla re facta reverti. Per eosdem dies Transalpinus per Portám Rubram cum Turcarum Valachorumque copiis in Haczak (ita vocaut) pene-t r a r a pene-t ; missusque ab Joanne Törek Benedicpene-tus Vas, quod aliquot oppidorum villarumque officium ibi habe-r e t , omni cihabe-rcum nobilitate et paganis sub signa convocatis, hostes detinuit, donec Joannes Kendeffy maturato itinere adventaret. Quatuor millia ac quin-genti mixti Valachi et Turcae primori in acie erant, Nostri certi ac parati ad pugnandum non amplius cunc-tati. quam tympana et tubae sonuere, hostes invadunt, et primo impetu fundunt sternuntque. Neque illi, qui secundum exercitum implebant, ultra ausi, diffugere, Moldavienses velocitate et festinatione, per notos bras-sovianorum montium saltus Siculiam irrumpentes, po-pulabundi sine poena praedas agere. Haec ante Oa-lendas Decembris gesta sunt. Irritis conatibus Greorgii pace facta et hostibus egregie propulsis, vixdum quies coeperat, cum novo et perpetuo bello civili externoque

11 fenestra ingens aperta est. Nam omnium. quae postea sequuta sunt, malorum haec fűit causa et origo, imo et continuo ad pereundum perdendumque fato, dum pro charitate ódium immortale, nullis damnis, nullo metu, nullis precibus expiabile, pro hostibus cives et sangui-nem nostrum, caeci usque ad exitium sectamur. Anni ergo insequentis initio, inter Ferdinandum et Geor-gium tractatus repetiti, nec multo post missi iterum Nicolaus comes a Salma et Andreas Bathor, collo-quium cum Georgio in Diozeg, oppido Sigismundi Forgách, habuere. Licet induciarum tempiis nondum exivisset, quas Ferdinandus superioris anni comitiis posoniensibus cum Solymano pactas, et pacern spe-rare publice in conventum, cum adsensu populi vulga-r a t , et quod in his Joannes Secundus compvulga-rehensus

esset. Post haec publicatis areanis regina, in oppidum Enied concilium indicit, et multi ex familiaribus *) alienatis animis ob scelus, a Georgio ad reginam descivere, regnumque in partibus reginae stabat, Petrus Petrovitius in Temesvár arma et exercitum parabat, Georgio renunciatur administratio rerum et Varadini manere jubetur. At ille anxius. et si poten-tiam amitteret, majora timens, Ferdinandum. quo in statu res essent, docet , et auxilium maturare jubet;

ipse per Ungariam collectis copiis Transsilvaniam et comitium ultro ingreditur. Ibi per regnum pacem ten-t a r e , obsequium simulare, regina per modesten-tiam re-spondente: ubi primo de regno et communi utilitate consultum fuerit, dominum et subditos inter se con-venturos. Comitiis tractiset inanibus verbis elusis re-gina Albam Juliam abscessit. Georgius plerosque

Si-* Istvánfi jegyzete : Antonius Kendi et Paulus Bank.

12

culorum et civitatuin legatos largitionibus et ingenti-bus pollicitationiingenti-bus in factiones deduxit. Nam nobilis-simus et optimus quisque reginam sequebantur. Mel-chiorem Balassy, Antonium Kendi, Michaelem Chaky et Petrum Kis*) consiliarios reginae tanquam auc-tores discordiarum arguebat. et novissimis exemplis plectendos destinabat. Sed tarnen Georgius ne pelle-retur plectepelle-returque, maturum ex composito auxilium fecit. Nam Ferdinandus a Carolo Quinto expetito duce, quod ipse suis S e m p e r infeliciter usus esset , et Un-gari, insito quodam ab antiquo odio, quamvis experti et fidissimi displieerent, Johannem Baptistam Castal-dum acceperat. Hunc Ferdinandus bello praeposuit, ad-didit et Andreám Bathorem, Thomam Nadasdium et Stephanum Losoneium, militia, auctoritate, generefaeile superiores, nec ullis ducibus secundos, si eorum virtute usi fuissent. Quam quam enim a Matthia disciplina om-nis, inscitia et ignavia principum corrupta, exterae nationes victrici delendo nomini consentirent, non ta-rnen adeo sterile Ungariae solum, ut non praeclara vir-tutum exempla gigneret. J a m copiae Ferdinandi, duce Johanne Baptista Castaldo, ad arcem Almas per viam, quae vulgo Meszes vocatur, pervenerant, Tum Geor-gius Albam Juliam oppugnatum redit. Quo comperto regina Szassebesum vicinum oppidum in milliario oon-cessit, Francisco Horvat pro custodia relicto. Yiginti diebus tormentis concussum et oppugnatum est, sub quibus non omittebat Georgius epistolas et nuncios ad reginam mittere, promissa et consilia miscere, sibi ipsam et filium curae esse, aliquando metum obtendere, metu, minis, promissis pervicit, ut Albam Juliam

dede-*) Ißtvänfi jegyzete : Ambrosium Kis.

13 ret. Eaque ex mandato reginae tradita, Georgina pre-tiosam supellectilem, quam illic reliquerat, remisit, si-mul missis nunciis colloquium pro commodo reginae et filii petierat, si prius dediti traderentur Ferdinando Melchior Balassa, Antonius Kendy, Michael Chaky et Petrus Kis*). Iis tarnen a ducibus Ferdinandi, quos supra diximus, facile regina veniam impetravit, in colloquio, quae cum Ferdinando transegerit, recensuit, et regina in praesens per proditionem victa, fortunae ac potentiae cessit. Felvincium ergo regina cum íilio, Georgius et duces Ferdinandi ad pactam diem cum convenissent, Coronam, inquit regina, et regalia in-signia, quod felix et faustum regno populoque Un-gariae superi dent, ex manibusmeis, vobis proceribus Ungaris trado dedoque, • ut eis pro vestra salute si aliter utilius statuistis, utamini; mihi vei hoc gloriae erit, servi et alumni conjugis mei fraude victam, et coronam tot bellorum causam incruentam, quanquam et longo hello spes viresque et propinqua auxilia su-peressent, concordiae et commodo vestro, meas for-tunas et gnati postponentem, si tantum hoc unum ea-dem hactenus impedivit, consignasse. Deos liomi-nesque testőr, idque mihi vei in tantis malis solatium summum est, nullius mali vei incommodi vestri a me causam initiumque ortum. At, me Hercule,' horrescit animus, quae vobis clades, quae mala, calamitates, mente praevideo. Te Deus optime, maximé, te orpha-norum protectorem, te scelerum vindicem, invoco! uti ruptores foederum, induciarum, sacrosanctae pacis et jurium divinorum humanorumque sempiternis poenis adficias. Me vero et liunc gnatum, qui justos nunquam

*) Istvánfi jegyzete : Ambrosius Kis.

14

deseris, servaturum non diffido. Quae cuncta pernici-bus nunciis comperta Ferdinando, et responso allato, eomitia Colosvarum indicta. Eo convenere regina, Georgius et duces partium, et in eadein primarius lit conventus. Tum Regina transtulit impérium in Ferdi-nandum. Ex diverso, duces partium gratiis actis, favo-rem principis, pro dote centum quadraginta millia num-mum aureum, et in Silesia oppaviensem ducatum ob-tulere; simul vinculum affinitatis ibi tum ad aras pro Jolianna, minima natú filia; modo sollenni matrimo-nium Johannes Baptista Castaldus et Thomas Nadas-dius *), e contra pro regina Johannes Secundus et Georgius juravere. Exin data mandata ad civitates et praefectos arcium et Petrum Petrovitium, de quo omnes dubitabant, quod amplissimam ditionem et validissima munimenta Temesvarum, Lippam, Beche, Bechkereke et plures alias arces relicturus 11011 videbatur. Tantae enim erat potentiae et opum, ut si vei rnediocriter ad-jutus fuisset, et Georgio et Castaldo invitis, reginam

regnumque retinere potuerit; an ex innata animi lenti-tudine et avaritia, quibus laborabat, vei ut ipse osten-debat, íide et constantia, satius liabuit reginam cum filio sequi, nihilque omnino égit. Ad Solymanum ta-rnen nuncium cum litteris ablegavit, quibus eum edoce-bat, quae agebantur. Quod vero Temesvaro etlnferiori Ungaria sibi cedendum esset, id sese invitum facere, ne Johanni Secundo, qui artibus Georgii in potestate Germanorum jam esset, nex aut pernicies inferretur.

Solimannus ita ad ea respondit, ut se id vehementer dolere ostenderet, tarnen ut curam et custodiam pueri susciperet, monet: reliqua, quae ad Transsilvaniam et

Istvánfi jegyzete : Andreas quoque Báthory juraverat.

15