• Nem Talált Eredményt

MISSALE IN USUM BALTH. BATTHYÁNY CAPITANEI DE KŐSZEG 1489.DE KŐSZEG 1489

(M us. Nat. „ Nyelvemlékek 17.“ )

Chartaceum — ff 91 — 21 X 14.5 cm. — a. D. 1489 — scriptura Gothica semi- cursiva — f. 2—V: prima manus; f. 8’—78’: secunda manus; f. 79— 80: tertia manus;

f. 80’: quarta manus; f. 81—81’: quinta manus; f. 81’—83: sexta manus; f. 83—84:

septima manus; f. 84’—85: octava manus; f. 85’—88: nona manus; f. 88’—89’: decima manus. — compactum 1852 (sec. Mátray) charta grossa — initiales simplices rubrae;

imago canonis f. 14’ .

POSSESSOR: f. 23— 24’ : in missa S. Sophiae 21 vicibus occurrit nomen possesso­

ris, cui libellus scriptus est: „ famulus tuus Baltisar“ (== Balthasar), i. e. Balthasar de Batthyány, tunc temporis capitaneus regis in arce Kőszeg, serius Banus Bosniae (f 1520). Missale non in usum sacerdotis, sed in usum huius capitanei concinnatum esse, evidens est ex eo, quod rubricae aliquoties ad eum directae sunt, ut e. gr. f. 41:

„ Prius incendisti ad quamlibet collectam unam candelam, ita et nunc ad quamlibet post- convmunionem extingue unam et dic unum pater noster et similiter istos versus: Judica domine . . . Exaudi . . .“ Haec interea dicenda sunt, dum sacerdos septem collectas absolvit. Missale ergo in usum laicorum concinnatum et tantum missas votivas con­

tinens satis pretiosum monumentum medio-aevale „missalium laicorum* ‘ haberi potest. — A familia Batthyány missale ad aliquod monasterium Ord. Eremitarum S. Augustini venit; cf. f. 88’— 89’ (manus decima) missam S. Nicolai de Tolentino. — Anno 1841 bibliopola Sámuel Litteráti-Nemes comparavit librum ,,in confinibus Styriae“ , cf. adnotationem eius inferius. — Bibliophilus celebris Nic. Jankovich fuit dein possessor libri (v. apud Toldy in bibliographia); 20. Jan. 1852 a heredibus eius Musaeum Nationale pro 72 aureis comparavit codicem (v. infra apud Mátray).

SCRIPTOR: sec. Colophonium f. 72: „ Et sic est finis in Kwzegh in feria sexta ante festum Beate lucie Virginis Anno Domini Millesimo Quadringentesimo octuage- simo Nono sub egregio domino Baltisar de Batyan Capitanei eiusdem Ciuitatis et Castri Kwzegh per me Anthonium literatum nobilem de ffanch existens penes Albam regalem.“

Unde colligitur scriptorem fuisse de Fáncs (Ffanch), prope Albam regiam. Codicem originalem scripsit, i. e. ff 8’— 78’; adiunxit Kalendárium coaevum ab alia manu scriptum lingua Hungarica (f. 2— 7’ ); decem ff ultima 8 aliae manus scripserunt, ut supplementa ad librum.

PROVENIENTIA: Ex hucusque dictis clare Hungarica est, quod vel missa SS. Stephani, Emerici atque Ladislai demonstrat (f. 22— 22’ ).

ADN O TATI ONE S: Manu coaeva, sed forsan alia (Bartoniek) ad missas singulas adiecta sunt nomina missarum Hungarice; (v. apud Zolnai MKSz). — f. 3: „Sig(num ) Thaurus 2. Anno D. M . 494 Nos Baltasar de Bathian stetimus ad seruicium Wladislaui Vngarie bohemie regis etc. feria secunda ante festum benedicti abbatis in quadragesima et anno illo erat bissextilis annus.“ — f. 3’ : „A nno 1508 . . . Natus est Georgius filius Egregij francisci Both de Bayna.“ —• f. 6’ : „ Anno 1509 . . . Nata est domina Katherina filia domini francisci both.“ Franciscus Both gener erat Balthasaris Batthyány;

genealogiam huius stirpis publicavi (v. infra MKSz 1941.) —- Sámuel Litteráti-Nemes hanc adnotationem adiecit: ,,Ezenn Missálét 1489. írta és festette Litteraty Nemes Antal Kőszegenn. HáromszázötvenJcét évek utánn rá akadván megszerzetté Litteraty Nemes Sámuel Stiria szélibe egy pár arany pecsétnyomókkal együtt“ = Missale hoc scripsit 1489. Antonius Litteratus Nobilis in Kőszeg. Post annos 352 in confinibus Styriae detexit et comparavit Sámuel Litteráti Nemes . . .

BIBLIOGRAPHIA: Toldy Ferenc, Litteráti Nemes Sámuel s a közel legrégibb magyar naptár, Athenaeum 1841, II. 333— 335. — Mátray Gábor, A magyar naptá­

rakról a közelebb lefolyt négy század alatt, Magyar academiai értesítő 1853-ról, Pest 1853, 27— 29. — Knauz MSion 1868, 810— 812. 881— 883. — Dankó, Új MSion 1871, 89. — Csontosi MKSz 1879, 56 s. — Zolnai Gyula, Régi magyar nyelvemlékeink a könyvnyomtatás koráig, Bpest 1894, p. 27. nr. 20. — Idem, A

Batthyány-mise-könyv magyar naptára és lapszéli jegyzetei, MKSz 1895, 106— 116, — MI III, 116 . s.

—■ Sebestyén Gyula, Batthyány Boldizsár misekönyve: Emlékkönyv Beöthy Zsolt születésének hatvanadik évfordulójára, Bpest 1908, 199—-205. — Szendrey J. — Szentiványi Gy., A magyar képzőművészetek Lexikona I. Bpest 1915, 472. — Jaku- bovich Emil, Adalékok nyelvemlékeink sorozatához, Magyar Nyelv, 1919, 123. — Hoffmann p. 93 s. — Pintér Jenő, Magyar Irodalomtörténet, I. Bpest 1930, 413— 417.

719 s. —- BCat p. 6. -— Radó Polikárp, Batthyány Boldizsár misekönyvének hiteles­

sége, MKSz 1941, 132— 149. — RInd nr. 37.

f. 2— 7’ : Kalendárium lingua Hungariea exaratum; textum v. apud Zolnai {MKSz 1895, 106— 116).

f. 8: vacat.

f. 8’—20’: Ordo missae. — f. 8’: Gloria. — f. 8’— 10: O f f e r t o r i u m , ut in Missali Romano; excepto, quod ante oblationem hostiae legitur: „ Sanctifica quesumus domine hanc oblationem ut nobis vnigeniti filij tui d. n. J. Ch.-i corpus et sanguis fiat.“ — f. 10— 13’ : „PraephatioX (Praefationes.) — f. 13’— 14: Credo.

— f. 14’: Imago canonis depicta. — f. 15— 20’ : Canon. „E t archiepiscopo nostro . . f. 20’-—21’ : „ Sequitur missa de B. Virg. Maria per estatemX AdiiciuntUr (f. 21’— 22): ,D e assumpcione marie“ tres orationes.

f. 22—22’ : „D e scis Colomanno, Stephano, Emerico atque LadislaoX S. Ste- phanus sec. Chronicam Ortilonis Campoliliensis venerator fuit S. Colomanni Mellieensis;1 missa haec invenitur etiam in Missali Posoniensi „ I “ , v. p. 131.

f. 23— 24’ : „H ic incipitur missa de tribus regibus“ (Orientalibus); oratio eadem ac Franz, Messe 216, missa autem alia.

f. 24’— 28: „Sequitur missa de lancea domini.“ Gloria cum tropis: „Gloria in excelsis . , . Laudamus te creatorem. Benedicimus te redemptorem. Adoramus te saluatorem. Glorificamus te premiatorem. Gratias agimus tibi . . . pater omni­

potens mediator hominum coram altissimo maiestate. Domine filij unigenite altis­

sime . . . patris ymolatus in cruce agnus innocens a peccatis . . . deprecacionem nostram scelera nostra tollens, tolle et oracionem nostram. Qui sedes ad dexteram patris Ex Maria incarnatus miserere nobis diro cuspide laceratus . . . Tu solus dominus ffontem aque et sanguinis tribuens. Tu solus altissimus misericordie ( ! ) tribuens veniam J esu triste cum sancto spiritu nobis celeste donum tribuens in gloria dei patris amenX

f. 28— 30: „Sequitur missa de spinea corona domini.“

f. 30— 32: „Sequitur missa de quinque wlneribus.“ Eadem missa ac in codice Salem. (Heidelberg.) VII, 93, f. 13— 16; apud Franz. Messe 158.

f. 32— 34: Missa de S. Raphaele. Commendatio missae: „Nota quod si quis de sancto Raphaele legit hanc missam, vel in honore eius de suis laboribus bona accommodaverit vel pauperibus elemosinam dederit vel ipsum in patronum rece­

perit et semper in suis orationibus ipsum habuerit, tunc per intercessionem eiusdem Sancti Raphaelis liberabitur ab omnibus necessitatibus suis. videlicet de egritudine, de paupertate, de omni angustia et tribulatione, de potestate inimicorum suorum, de ira dominorum suorum, sew dominarum quantumque peder it, adeo statim impe­

trabit, et lucrabitur in extremis suis, dyabolus non dominabitur ei, sed s. Raphael erit ei in refugium.“

f. 34’— 36: „M issa de X X IV s e n io r ib u s Seniores visionis apoealypticae S. Joannis (Apoc. 4, 4. 10) inde a saec. XIV. multum venerati (Franz, Messe 172— 177) praesertim in Styria et Carinthia Austriae missam habuerunt, ut

1 A. F. Gombos, Catalogus fontium historiae hungaricae III. Bpest 1938, 1755.

ostendit Xystus Sehier.1 Textus missae revera idem est ac inveniri potest in missali manu scripto aliquo (saec. XIV.) Styriae.2 Commendatio missae in codice nostro haec est: „Nota quod ista sequens missa legitur de 24 senioribus si quis eam fecerit celebrare per quatuor X X dominicas, liberabitur a pena et culpa et ista con­

stitutio facta est a summo pontifice Benedicto anno domini M CCCXXX V III. ‘ ‘ f. 36’— 42: „ Missa de sancta Sophia."" Textus missae idem, ac in Missali O. Cist. Styriae (saec. X V .)3 — Commendatio, rubricae et praefatio autem non reperiuntur alibi. — Commendatio missae (f. 36’): „M issa quam s. Leo papa composuit et cantauit, quando cecatus est a romanis . . . impetrabit.4 Intelligendum est autem, quod si fuerit pro préda vel furtu tunc dicuntur hy versiculi: Judica Domine nocentes me . . . Si autem fuerit pro aliqua alia necessitate, tunc hij versiculi:

Exaudi me domine. "" — f . 39’ de offertorio: „H ic offerentur septem panes et tot denarij et auctor iterum redeat ad locum suum et stans ualde deuote dicat predictos 'uersus.li — f. 41: Praefatio: „Qui in sanctorum tuorum numero beatam sociasti Sophiam viduam nec non tibi ydoneam in adiutorium supplicantis populi concessisti, cuius ergo nunc merita propter ea prout poscimus, interea precibus veneramur, ut mm in celo pro nobis intercedere sentiamus, per quem maiestatem . . ."" — f. 41:

„H ic ad sanctus prosternat se ad modum crucis humiliter et deuote, quantum humilis potest et pro angustia et tribulatione sua dicat hunc ps. M iserere."" —- f. 41: Ad post communiones haec rubrica: „Prius incendisti ad quamlibet collectam unam candelam, ita et nunc ad quamlibet postcommunionem extingue unam et dic unum pater noster et similiter istos versus: Judica domine . . . Exaudi . . .""

f. 42’— 61’ : Series missarum tredecim. Commendatio missarum: „Ego Siluester Romanorum pontifex notifico omnibus xpianis et xpifidelibus reuella- cionem ( ! ) d. n. J. Ch. Reuellatum est michi quicunque infrascriptas missas cele- brauerit, vel celebrare fecerit, inter alias obtinebit a deo virtutes magnas, primo si fuerit in aliqua tribulatione positus, liberabitur procul dubio. Secundo si fuerit sterilis vir aut mulier proles habebunt. Tertio si fuerit in aliqua tristitia liberabitur.

Quarto, quod a multis falsis et etiam aduersitatibus liberabitur. Quinto si fuerit in periculo mundi aut maris, exaudietur clamor eius. Sexto obitum suum ante tridecim ( ! ) diebus resciet ( ! ) et regnum dei oculis corporalibus videbit. Septimo, quod subitanea morte non moritur. Octauo quod sine vnccione et confessione extrema et corporis cristi porreptione ( ! ) non decedet, nec moritur. Nota, quod celebrans seu celebrator debet esse sine peccato mortale (!)"" Series missarum autem haec est: (1) „M issa de epiphania d o m i n i (f. 43) — (2) „Sequitur missa secunda"" (f. 45. de nativi­

tate domini). — (3) „Sequitur missa tertia de natiuitate domini"" (f. 47.) — (4)

„D e annuntiatione Rorate"" (f. 49’). — (5) „D e angelis missa sicut de s. Raphaele per totum."1 (f. 51) — (6) „Sequitur Missa de Apostolis."c (51’ ) — (7) „D e s. Trini­

tate sequitur m i s s a (f. 53) — (8) „D e corpore cristi."" (f. 54) — (9) „Sequitur Missa de sancto spiritu."" (f. 55’) — (10) „M issa decima de s. Johanne."" (f. 57’) —- (11)

„P ro defunctis missa."" (f. 58’) — (12) „Sequitur iam missa duodecima de passione

1 De erroneo cultu X X I V seniorum in superiori Styria et Carintliia sub a.

1420 una cum eorum liturgia, opus manuscriptum Vindobonae in bibliotheca Augu- stinianorum; cf. C. Würzbach, Biographisches Lexicon d. Kaiserthums Oesterreieh 29.

Wien 1875, 282.

2 Graz, Bibl. Universitatis nr. 281. f. 195’, v. J. Köck, Handschriftliche Missalien in Steiermark, Graz-Wien 1916, 28— 29.

3 J. Köck 1. supra cit. p. 142—146; agitur de codice nr. 1534. Universitatis Graz, f. 349’ .

4 Hucusque sicut in manu scripto Plagensi CPlg 161. f. 108’ saec. X IV . Franz, Messe 280; cetera propria.

domini Humiliauit, supra require in loco suo.li (f. 60) — (13) „M issa X III . de martiribusX (f. 60.)

f. 61’— 64’ : ,,Item contra febbres ( ! ) et alias infirmitates. Item contra caducum morbum celebrantur tres misse de sancta trinitate, continuis diebus et infirmus audiat et in fine missarum legantur ewangelia scilicet in principio. Maria Magda- lene. Recumbentibus. Si quis diligit me. Erat JTius eiiciens demonium. Item debent esse septem candele parue, in quibus scribantur septem nomina dierum et scribatur ewangelium ductus est jhus super tabulam et post terciam missam de tabula lauetur ewangelium cum aqua benedicta et infirmus bibat ipsam locionem et recipiat unam candelam de V II candelis et qualiter super ipsam candelam scriptus uenerit, illum diem usque ad finem vite sue ieiunet. Si dies dominicus euenerit, pro ipsa feriam sextam ieiunabit“

f. 64’— 66: „M issa pro peccatis.“ — f. 66— 66’ : „ Sequitur pro pace oratio.“

— f. 66’ : „Pro pluuia.iC

f. 66’— 67: „Sequitur de sancto Joseph“ (propheta), eaedem orationes ac iam in codice „ F “ p. 166.

f. 67— 67’ : „ Pro serenitateX — f. 67’— 68: „ Sequitur suffragia ( ! ) pro iter agentibus. “ — f. 68: „ Sequitur oratio communis pro defunctis.“

f. 68’— 70: Missa c o n t r a m o r t a l i t a t e m . Commendatio missae:

„Nota missa contra mortalitatem et pestilentiam, quam sanctissimus pater dominus clemens sextus instituit in consistorio et collegio sancto cum cardinalibus et magis- trantibus ( ! ) suis, concessit omnibus dictam missam legentibus. sew studentibus sew audientibus CGLXX dies indulgentiarum. “

f. 69’— 72: „In honore sancti Sigismundi regis pro febricitantibus legantur hec ewangelia super caput eius.“ Missa de s. Trinitate. — Evangelia: „M aria Magdalene. — Recumbentibus. — Si quis diligit me. — Erat quidam regulus . . .

— Cum introisset Jesus Capharnaum . . . centurio . . . — Surgens Jhus de sinagoga...

socrus Petri . . .“

f. 72: Colophonium; v. supra p. 169. Idem scriptor Antonius de Fanch con­

tinuavit libellum:

f. 72’—78’ : Missae de B. Maria Virgine; f. 72’ de conceptione; f. 75: de nativitate; f. 75’ : de purificatione; f. 77’ : de assumptione B. M. V.

f. 79— 89’ : Supplementa per octo manus scripta: f. 79—-80: „M issa de s.

Catharina tempore belli. De sancto Michaele archangeloX — f. 80’ : „generalis pro vineis.“ — f. 81— 81’ : De B. Virgine. „Oratio de quatuordecim auxiliatoribus.“

— f. 81’— 83: Collectae e communi sanctorum. — f. 83— 84: Collectae pro infir­

mis. — „M issa de angelis specialibus.“ — f. 84’— 86: Ps. 50. (textus). — f. 85’— 88:

„Sequitur benedictio Thuris, Auri et mirre. In festo Epiphaniarum domini.“ — f. 88’— 89’ : „M issa s. Nicolai de Tclentino glorioso ordinis heremitarum sancti

Augustini. “

48. MISSALE ECCLESIAE CATHEDRALIS PRAGENSIS