• Nem Talált Eredményt

MISSALE CATHEDRALIS SALZBURGENSIS SAEC. XV

SAEC. XIV

34. MISSALE CATHEDRALIS SALZBURGENSIS SAEC. XV

( Bibl. Gathedralis Sabariensis cod. lat. 2.)

Membranaceum — ff 175 (sec. antiquam numerationem deperierunt f f 79) — 40 X 30 cm. —- saec. X V . —- scriptura Gothica, binis columnis — compactum assibus corio fusco tectis, munitum lamellis angularibus et umbilicis aereis (s. X V .) — initiales rubrae et caeruleae, 2 ornamentales supersunt, ceterae omnes excisae e libro olim ornatissimo.

PROVENIENTIA: Deficiente Kalendario etiam Sanctorale libri evidenter demonstrat missale hoc pro dioecesi Salzburgensi scriptum esse, cf. festa: 30. Jun.

Emdrudis v. — 4. Sept. Translatio s. Erndrudis. — 24. Transi. S. Rudberti. Eodem die Chunibaldus et Gyslarius. — 26. Virgilij epi. — 1. Oct. Octava transi. S. Rudberti.

— 3. Octava S. Virgilij. -—- 27. Nov. In deposicione S. Virgilij. Quae omnia dioecesim Salzburgensem produnt.1 — Sed ostendere possumus, codicem olim ornatissimum directe pro ecclesia Cathedrali Salzburgensi scriptum esse. Rubricae semper de „prae­

lato pontifice“ loquuntur, imo legitur: „Pueris recedentibus ueniat dominus episcopus uel sacerdos ante crucem" (f. 60’ ); etiam assistentia Cathedrali digna cernitur:,,. . . acce­

dat ciistos ecclesie qui denudet crucem uelatam" (f.605), „tuncarchidiaconus astans palma...

pontificem leui ictu tangit" (f. 60’ ); „de quo igne illuminato candela ponatur in arundine et a mansionario ecclesie populo portetur", (f. 72.)

BIBLIOGRAPHIA: Pálinkás Géza, A szombathelyi székesegyházi könyvtár régi kéziratainak és ősnyomtatványainak jegyzéke: A vasmegyei régészeti egylet

1 A. Lechner, Mittelalterliche Kirchenfeste und Kalendarien in Bayern, Frei- burg i. B. 1891, 127— 147.

évkönyve 19/20 (1891— 92) 12— 13 p. — Idem, (Gatalogus manuscriptus:) A szombat- helyi székesegyházi könyvtár codexeinek, ősnyomtatványainak, régi magyar könyvei­

nek jegyzéke 1892-ből, 23— 24 p. — Fejérpataky László, Középkori kéziratok a szom­

bathelyi papnövelde könyvtárában, MKSz 1894, p. 14. nr. 4. — RInd nr. 126.

f. 1’ : (adglutinatum tabulae anteriori, alia manu:) „ Officium de concep­

tione marié virginis.1' Missa Egredimini.

F. „ I .“ antiquae numerationis deest.

f. 2—108’: ., . . . feria liber leccionarij representat si festis impedientibus sanctorum in suo loco legi non possunt, quecunque autem feria vacauerit in ipsa legantur." = Proprium de tempore a Dóm. (I.) Adventus usque Corpus Chr-i.

Incipit propter lacunam fer. IV. post dóm. I. Adventus. Etiam lectiones fer. IV.

et VI., item omnes feriae quadragesimales leguntur.

Post f. 9: desunt f. ant. numerationis „X . X I .“ (Nativ. Domini.)

f. 26—27: „F eria I I I I in capite ieiunij. Sequitur benediccio cinerum eo ordine quo in benediccionali scripta est. Qua finita incipit cantor antyfonam Exaudi nos." Post impositionem cinerum: „Quibus per cantatis leuata cruce velata fiat processio cantando R. Paradisi portas absque versu. Item processionem quottidie facimus per totam XL-mam." Et sic ante introitum uniuscuiusque missae ferialis legitur oratio ad processionem hanc, v. g. f. 53: „ Feria VI. pro peccatis ad stata- donem ( ! ) " — Ritus alius legitur f. 27: ,,Singuli in officio ieiunij in canone prosternimur super formas, quod et obseruamus in quatuor temporibus et in vigi- lijs sanctorum preter tempus paschale."

f. 60—60’: „ Dominica in palmis. Finita tercia benedicentur solito more sal et aqua." (1) „E t post aspersionem cleri et populi dicat sacerdos solitam collec­

tam premisso V. Domine apud te est fons uite. Dom. uobiscum. Oremus. Oracio.

Pr. qu. dne pro huius creature aspersione." — (2) „ Qua finita sequitur benediccio frondium et palmarum, que ibi strate inueniuntur et a prelato dicantur he oraciones, premissa salutacione. Dom. uob. Oremus. 0. s. d. qui dominum nostrum." — (3)

„ Alia oracio. D. quem diligere et." — (4),, Deinde subdyaconus qui leccionem legens prosequitur premisso titulo Leccio libri Exodi. In diebus illis Venerunt filij israel in helym." — (5) „Qua finita chorus incipiat cantare: Collegerunt pontifices, clero respondente: Vnus autem ex illis Caiphas, cum repeticione: Ne ueniant romani."

— (6) „D ein dyaconus petita a prelato benediccione et premissa salutacione Domi­

nus uobiscum solenniter legat ewangelium Secundum marcum: Cum appropin­

quaret." — (7) „ Deinde prespiter premissa salutacione Dom. uob. dicat hanc ora- cionem: Adesto nobis o. d. ut quod nostro ministratur o f f i c i o — (8) „ Demum sequ­

untur exorcismi et benedicciones palmarum et frondium, sicut in libro benediccio­

nali continentur." -— (9) „H is orationibus dictis spargitur aqua benedicta super ramos palmarum et frondium et aliarum arborum." — (10) „ Post aspersionem et thurificacionem factam dicatur hec oracio premissa salutacione Dom. uob. Oremus.

D. qui filium tuum unigenitum." — (11) „A lia oracio. Omnipotens genitor qui unigenitum." — (12) „H is collectis dictis distribuantur palme et cantores imponant ant. Ante sex dies pasce sollemnis." — (13) „F inita ant. dicta prelatus: Dom. uob.

Oremus. O. s. d. qui dominum. — (14) „Tunc demum senatus ( ! ) vexillis et cruce imponanturhec antyphone: Cum appropinquaret ihesus. Ant. Cum audisset. Ant. Cepe­

runt. Ant. Turba multa. Et fiat processio ad locum, ubi stacio agenda est, inuenia- turque ibi crux uelata et tepecia ( ! ) strata ante ipsam crucem, super quem pontifex seu prelatus cum ministris debet procumbere." — (15) „Cum autem ad stacionem pervenerint, et tam clerus quam populus reuerervter per turmas in oracione sua stete­

rint, cantores incipiant ant. Occurrunt turbe cum flo (r ibus). Ant. Fulgentibus

;palmis. Ubi pontifex in medio stans cwn ministris cum clero et populo prosternun­

tur dominum a d o r a n te s — (16) „ Tunc accedat custos ecclesie qui denudet crucem uelatam, cantoribus inchoantibus hymnum: O crux aue spes unica. Omnibus pro­

sternentibus silenter, fiat ad alterum versum Te summa deus t r i n i t a s — (17)

„ Deinde duo pueri accedant duas cappas habentes in manibus, incipiant ant. Pueri hebreorum uestimenta, cappas in terram iactantes proni adorent crucifixum, clero inierim eandem Ant. cantante.“ — (18) „H is recedentibus continuo veniant alij duo pueri ramos palmarum in manibus tenentes, inchoetur anty. Pueri hebreorum tollentes, et iactent ramos palmarum in terram, proni adorantes crucifixum, et clerus interim ipsam antiphonam f i n i a t —■ (19) „Pueris recedentibus ueniat dominus episcopus uel sacerdos ante crucem et prostratus adoret crucifixum, choro eadem ( ! ) antiphona ( ! ) cantante: Scriptum est enim percuciam pastorem, tunc archidyaconus astans palma, quam manu prefert, prostratum pontificem leui ictu tangat et cum uentum fuerit ad eum locum, ubi canitur: Postquam autem surrexero, ipse pontifex surgat et finita ant. dicat oracionem:li — (20) „Oremus. D. qui miro disposicionisT — (21) „H is peractis ex scola pueri iuxta crucem hunc himnum cantent inter omnes huius himni versus inclinantes capita ad crucem: Gloria laus et honor, clero prosequente eundem versum eo ordine sequuntur alij versus: Israel es tu rex, respondit scola: Gloria laus et honor et ita a principio repetatur per omnes v e r s u s — (22) „F initis versibus crux velatur a duobus subdyaconibus cum vexil­

lis progrediantur ad ecclesiam, cantoresque imponunt responsorium: Ingrediente domino, prosequente omni clero per iter et versum: Cum audisset; finita repeticione, responsorium a principio repetatur et sic chorus ingrediatur, — (23) ibique sacerdos dicat oracionem Oremus. Adiuua nos deus. — Tunc ministri deponunt dalmaticam et subtile, quibus usi sunt in processione et rubeis casulis induantur et sic ad offi­

cium misse ingrediantur. “

f. 71’—72: „In cena domini altaria, eciam templi parietes siue pauimenta ecclesie lauentur et vasa domini sacra purificentur. Eadem die in cena domini hora nona, quando longiores sunt dies, seu hora quinta, quando breuiores sunt, excudatur ignis de silice ante in loco foris basilicam et benedicatur hoc modo.“ (1)

„Oracio. D. qui per filium tuum angularem scilicet lapidem . . . festa pertingere.“

— (2) „A lia oracio. D. d. p. o. lumen indeficiens . . . peruenire mereamur.“ — (3)

„alia oracio. D. s. p. o. e. d. benedicentibus nobis hunc ignem . . . illustra gracia celestiT — (4) „Post incensum lumen alia oracio. Veniat qu. o. d. super hoc incen­

sum . . . maiestatis assistat.“ — (5) „D e quo igne illuminato candela ponatur in arundine et a mansionario ecclesie populo portetur, et de ipso igne lampas vna serue- tur usque in sabbatum sanctum, ad illuminandum cereum, qui eodem die benedicen­

dus erit. Illuminata autem ecclesia usque ad vigilias permaneat et sic ingrediantur ad missam, de cuius ordine in loco suo plenius dicetur. Sed ministri hac die utuntur vestibus solennibus, scilicet subtili et dalmatica. Signa eciam campanarum ad mis­

sam festiue consonant, quod usque ad sabbatum sanctum diff erunt. “

f. 73’—78: „Sequitur nunc ordo misse feria sexta in parasceuen. — Nona dicta conueniant ante altare sancte crucis et illuminentur due candale ad officium misse peragendum et preparent se sacerdos cum ministris quadragesimalibus vesti­

bus induti, planetis fuscis, non nudis pedibus procedentes ad altare cum silencio.

Et mittatur paruum lintheum super altare nudum. Ante ewangelium vero non por­

tentur candete, uel incensum.“ — f. 74: „Quo finito legatur Passio d. n. J . Gh.

secundum Johannem, absque titulo et sine benediccione et salutacione, ita incipiens:

Egressus ihesus. Et sint due syndones inuicem sibi coherentes super altare sub ew(angelia)rio. Et in eo loco ubi legatur: Partiti sunt sibi vestimenta mea, scindant

eas duo accoliti in modum fur ardis ei secum a u fe r a n t— F. 77—77’: Adoratio crucis: „F initis oracionibus portetur crux velata de sacrario a duobus sacerdotibus indutis sacerdotalibus uestibus et rubeis casulis et procedentes cantent versus: Popule meus . . . quibus tres scolares induti cappis purpureis greco sermone succinunt:

A gy os o theos . . . choro respondente: Sanctus deus . . . Hoc fiat tribus uicibus genua flectentes ad quidlibet Sanctus . . . Cum autem uenerint ante altare, cru­

cem videlicet eleuent eam cantando anty. Ecce lignum . . . adoremus. Ps. Beati immaculati in uia qui ambulant in lege domini. Finito versu iterum leuatur crux cantando: Ecce lignum ut prius. Interea ueniat pontifex cum ministris et adoratam crucem deosculentur. Deinde presbiteri, dyaconi, subdyaconi, accoliti ac ceteri per ordinem, demum populus cum genuflexione. Salutante vero clero et populo crucem, chorus cantet anty. Dum fabricator mundi . . . et alia anty. 0 admirabile pre­

cium . . . Idem sacerdotes qui velatam crucem apportaverunt, cantant hunc himnum:

Crux fidelis inter “ — Post missam praesanotificatorum sequitur locatio sepulchri dominici f. 77’— 78: — „Communione completa et sepulchro preparato et decenter ornato sint in promptu tria thuribula cum incenso thure mirra et thimiamate, et quatuor candide ardentes, et pontifex siue presbiter cum alijs sacerdotibus et ministris portent imaginem crucifixi uersus sepulchrum lugubri uoce cantando hoc responso­

rium: Ecce quomodo moritur iustus. V. In pace factus, et repeticione finitis colloce­

tur in sepulchro et liniheaminibus et sudario cooperiatur. Demum lapis suppona­

tur. Quo facto clerus imponat responsoria ista: Sepulto domino. V. Ne forte, cum repeticione. B. Recessit pastor bo(nus). V. Ante cuius conspectum cum repeticione sequitur versiculus: In pace factus est locus eius, et habitacio eius in syon, quo versi­

culo omnes sequentes hore clauduntur.“

f. 78— 85’ : „Sequitur ordo misse sabbato sancto ac solenissimo. Primo mane ornetur ecclesia cum utensilibus suis et uestiantur altaria. Ipsa die ad horam nonam pontifex uel sacerdos et ceteri ministri induti uestibus sacris precedentibus et thuribulo et sacro fonte et duabus candelis non accensis, que postea in fontem baptismatis tingende sunt, procedant ad locum aptum, ut inueniant ignem in quinta feria de silice excussum. Sequitur omnis clerus cantando septem psalmos penitencionales ( ! ) absque Gloria patri, et finita tetania benedicitque ( ! ) pontifex siue sacerdos ignem humili uoce hoc modo. D. mundi creator, auctor luminis, siderum fabricator. . . religio Christiana non ambigit. — D. s. p. o. e. d. . . . benedicimus hunc ignem et eum cum cera et omnibus eius alimoniis . . . fidei calore clarifica. Benedicto igne imponitur de ipso in thuribulum et inmittaturque ( ! ) incensum et thurif icetur, et aspergatur sacro fonte ignis. Tunc accendatur ex eo cereus positus in arundine et deportetur ab archidyacono necnon duo cerei staturam hominis habentes reporten­

tur et procedant omnes sil(ent)er de loco benediccionis in ecclesiam cum ipsis cereis cantantes himnum prudenti): Inuentor rutuli ( ! ) . . . Finitis uersibus illuminentur ex eodem lumine septem lampades ante altare que tunc prius sine lumine erant.

Cereus vero magnus, qui benedicendus in candelabro ponitur ante altare, habens inscriptum annum incarnacionis dominice scultamque figuram crucis xpi, ubi post ea archidyaconus inmittit frustula incensi, (f. 79) Congregatosque ( ! ) hinc inde omni clero seu populo ueniens archidyaconus et humiliter inclinatus rogat pro se arari atque ut se erexit completur ab eo benediccio cerei a beato Gelasio papa instituta: Exultet iam angelica turba celorum . . . Cereo benedicto illico illumi­

nentur ab eo duo cerei staturam hominis habentes et de ipso nouo et benedicto igne accendant in omni domo, quia ignis anterior, qui tunc ardebat, extingui debet.“ — f. 79— 85: duodecim prophetiae, ut in MRom. — f . 85: „Deinde pontifex seu presbiter procedit cum ministris precedentibus seu vexillis et thuribulo et cereo magno

et duabus candelis staturam hominis habentibus et duobus subdiaconibus erisma et oleum sanctum portantibus, habeantque uas aureum, cui mittatur postmodum de erismate, oleo sancto et ad locum, ubi dicendum est: Fecundetur et sanctificetur, intra fontem in modum crucis inmittatur. Sequitur autem chorus cantoribus preci- nentibus letaniam septenam circumeundo atque pontifex cum predictis ministris fontem baptismatis septem uicibus. Finita letania agitur benediccio fontis. Deinde pontifex seu presbiter baptizet vnum uel duos pueros, uel quantum ei placuerit, masculos primum deinde famellas ( ! ) , liniatque eos erismate et oleo sancto. Interim autem dum baptizantur infantes, incipiatur trina letania et ita chorum ingrediantur.“

f. 85’— 108’ : „In die resurreccionis. . . Ad summam missam.“ Temporale usque „in die corporis cristi.“ — f. 86’— 92: hebdomada paschalis cum sequentiis propriis pro unaquaque die. — f. 93— 94: „D e lancea domini.“ — Post f. 99:

desunt f. „C. CI.“ antiquae numerationis (ascensio). — Post f. 100: deest f. „C V “ ant. numerationis (pentecostes).

f. 108’— 111’ : Ordo missae. — f. 108’ : Gloria; Gloria B. Mariae V. — f.

108’— 109: P r a e p a r a t i o o b l a t o r u m a n t e m i s s a m : „Infundendo vinum dic: In nomine patris et filij et spiritus sancti benedicatur hec creatura vini.

Ad aquam dic: In nomine p. et f. et sp. s. benedicatur hec creatura aque. Ponat hostiam cum patena super calicem dicens: In nomine p. et f. et sp. s. sacrificetur hoc sacrificium omnipotenti deo offerendum. Ad ewangelium dicat. . . Consequen­

ter dicat simbolum compositum a niceno.“ — f. 109—109’ : O f f e r t o r i u m .

„Finito offertorio sacerdos manibus simul compositis ante altare inclinet se dicens:

In spiritu humilitatis . . . Deposita custodia faciat crucem super calicem et hostiam dicens: In nomine p. et. f. et sp. s. Deinde tolle patenam cum hostia vtrisque manibus in altum et dic: Tibi domino deo creatori meo ego indignus famulus tuus offero tibi hostiam pro salute et remissione omnium peccatorum meorum et cunctorum fidelium viuorum et mortuorum. Per . . . Fac crucem cum patena et depone hostiam super corporale et dic: In nomine p. et f. et sp. s. Fac crucem super hostiam et dic: Sancti­

fica qu. d. hanc oblacionem panis et pr. ut nobis vnigeniti tui corpus fiat, per eun­

dem . ... Similiter fac crucem super calicem: In nomine p. et f. et sp. s. Tolle calicem ambabus manibus et dic: Offerimus tibi dne calicem salutaris . . . Locando calicem faciat cum eo crucem: In nomine . . . Fac crucem super calicem dicens: Sanctifica dne hunc calicem et presta: vt nobis vnigeniti tui sanguis fiat. Per . . . Leud manus et benedic vtrumque dicens: Veni creator et sanctificator . . . Coopere ( ! ) calicem.

Deinde inclinatus ante altare compressis manibus dicas: Suscipe sancta trinitas . . . Deinde osculetur altare, conuersus ad populum dicat: Orate pro me peccatore fratres et sorores, vt meum ac vestrum sacrificium acceptabile sit omnipotenti deo. Per . . . Domine exaudi . . .e t clamor . . . Sequitur secretum vnum uel plura et in fine conclu­

sit: Per omnia secula seculorum.il — f. 109’— 111’: Praefationes. — Post f. 111:

desunt f. „O X Y II— CXXXIIP* ant. numerationis (Canon et Dóm. I —VI. post Pentecosten.)

f. 112— 119’: Proprium de tempore: Dominicae post Pentecosten. — Post f. 119: desunt f. „C X L II— C L X X V III” dominicae a X III. post Pent. et pars Sanctoralis a 1. Jan.— 23. Jun.

f. 120— 159: Proprium Sanctorum (a die 23. Jun.— 20. Dec.) — f. 124’ :

„Deposicio sancte Erndrudis vg.“ — f. 128: „H ainrici imperatoris.“ — f. 134:

„Transfiguracio domini. “ — f. 141: „Infra octauam et in octaua sci augustini per totum ut supra in die eius.“ — f. 141: „In translacione s. Erndrudis v.“ — f. 143’ : (8. Sept.) „Eodem die s. Corbiniani epi. Require supra in deposicione s. Rudberti“

— f. 145’ : „In translacione s. Rudberti“ —- „Eodem die de scis chunibaldo et

gysla-rio.** — f. 148: „Oct. transl. s. Rudberti.** — f . 156: ,,In deposicione sci Virgilij.**

Collecta: „D . qui 6. Virgilium confessorem tuum atque pontificem qui uirga uigilans pro nobis uigilauit in terris uigilibus angelicis associasti iri terris, quesumus, ut eius meritis sibi suisque conuigilibus in eterna patria nos annumerare digneris. * ‘ f. 160— 173’ : Commune sanctorum. — Post f. 170’ desunt f. „C C X X X I—

C C X X X II“ antiquae numerationis.

f. 173’: Incipiunt misse uotiue per ebdomadam in priuatis diebus. ** Dein statim lacuna, desunt f. „C C X X X V I— CCLII“ antiquae numerationis,

f. 174— 174’ : Missae pro defunctis.

In tabula posteriore, alia manu: „ Officium de 14 adiutoribus.**