• Nem Talált Eredményt

Anno Domini 1452 frater Stephanus Furo fit generalis

Frater Stephanus a cunabulis eius, ipsisque, ut ita dicam, crepundiis electus est a Domino, et adhuc puerulus meditabatur parere et placere illi 10 tanquam verus et indubitatus servus eius. Ex utero enim suae matris monachicis nutritus erat moribus. Cumque adolesset, publicam et seculari- um communem vitam abhorens, et patriam suam, videlicet Tolna, nec non parentes et amicos deserens et vitam solitudinis anhelans, nil commune habere voluit cum hoc mundo damnabili, cuius operibus omnino renuntiare 15 condecet. Postea de schola Mariae Magdalenae Budensis civitatis apud Sanctum Laurentium sub viccariatu fratris Laurentii indutus est, ubi tunc quamplures habitantes erant presbyteri, laici et clerici fratres virtutibus et operibus coruscantes ac spiritu ferventes, atque Domino || infatigabiliter 121 servientes. Ex quorum ore psalmodia et divinae laudes non recedebant.

20 Stultum vero verbum ab eis minime procedebat. Iidem quoque dum corporibus necessaria ministrabant, animabus etiam spiritualis eloquia propinabant, gloriam semper Deo referentes, et sibi ipsis charitativum servitium exhibentes. Multis immo omnibus converti volentibus erant in odorem suavitatis. Quorum quidem opera postquam iuvenis bonae indolis, 25 quasi apis argumentosa palpasset et vidisset, aedificatus est valde, profici -

ensque magis ac magis, et animae suae magnum iuvamen colligens

miseri-1 conspirative: conspiratione VM 3 reparietur: reparetur VM 5 quondam: quidam VM 8 eius: suis VM

10 suae matris: matris suae VM 15 Postea: praeterea VM

17 laici et clerici: clerici et laici VM 18 operibus: bonis operibus VM 20 vero: o m . VM

105

5

10

15

20

25

30

cordem Deum glorificabat, de cuius m u n ere v e n it, ut sibi a fid elib u s suis digne et la u d a b ilite r s e rv ia tu r. Accedit ad virtutis suae magnitudi­

nem contuendam, quod postquam iugo regulae divi Augustini colla submi­

sit, iuxta conversationem caeterorum servorum Dei se in multa abstinentia et labore viventium conformabat, et ideo ipsum universi et singuli, senes videlicet et iuvenes tanquam patrem spiritualem observabant, et veneraban­

tur, quoniam cuncta eius verba et facta omnibus complacebant, sibimetipsi autem displicebant. Propterea merito sibi nomen assecutus est iusti. Ut quidem sanctus Poemon ait: H aec sola iu s titia est h o m in is, cum seipsum re p re h e n d it et c o n d em n a t et alios b e a tific a t e t d ilig it.

Dum sibi vacabat tempus et hora ab extremo labore, protinus psalmus || et 122

laus Dei erat in ore. Sciens autem, quia cor non potest quiescere diu, nec lingua tacere, aut enim bona, aut mala imaginatur, aut tristia pensat, aut laeta revolvit, unde ne mala irruerent et se macularent, sacra verba suo cordi inserebat, et ea diligenter revolvendo in cibum convertebat. Cum autem in generalatum fuisset promotus, disponebat duriori vitae se constrin­

gere. Adiuvabat enim eum Dominus, qui nostri causa carnem suscipiens, victoriam corpori contra diabolum largitus est. Ideo tam in se, quam in aliis custodiebat virtutem pudititiae.

Quodam tempore, quando visitationis beneficium exequebatur alibi reperit faeminam in fratrum cella dissuta consuentem, quod perhorrescens et huiusmodi nefariae rei viam praecludere volens tractavit cum fratribus deffinitoribus, ne ulterius quispiam posset celari clam et occulte in cellis.

Unde visum est eis et utile, honestum et salubre, ut in ianuis eorum foramina fierent, prout et facta sunt. Sed non omnibus placuit huiusmodi custodia castitatis. Erant quippe protunc in sacro ordine quidam religiosi veste non vita, habitu non actu, nomine non re, qui ab annis quasi puerilibus pares erant in scelere, in monastica vero observantia valde dissolute nutriti.

Hi filii Belial retribuentes mala pro bonis et odium || pro dilectione, 123

subsecundo sequenti capitulo generali seorsum epulis vaccantes atque risibus et iocis exultantes et suis insolentiis plurimos turbantes, dum una dierum horis neglectis et divinis omissis iuxta eorum consuetudinem

7 omnibus complacebant: placebant VM

9 sanctus Poemon: s ic e tia m UA (re c te : P o im e n); primorum VM, VB, AR 11 extremo: extraneo VM

12 potest: o m . VM

16 duriori vitae: duriore vita VM 17 causa: gratia VM

28 observantia: disciplina VM / nutriti: enutriti VM

1 —2 ex oratione Dominicae duodecimae post Pentecostes veteris Missalis Romani

poculento ore ad voraginem inhiarent, extunc etiam linguis suis dolose agebant, quia venenum aspidum latebat sub labiis eorum, et sepulchrum patens erat guttur eorum. Ideo sese elevantes contra solum generalem, quasi solus fuisset huius negotii institutor, fetorem teterrimum exhalarunt, 5 diffamarunt, et vilissimo vocabulo Furo Istwan nominaverunt. Alii vero

gaudebant et cachinabantur magistrum virtutum hominem, et inter primiti­

va devotorum luminaria non mediocriter fulgentem tam congruo nomine vocitasse. O laudandae humilitatis et patientiae virum, qui cognito tanto opprobrio, non impatienter accepit, nec fuit conturbata anima eius, sed 10 iudicabat digna factis recepisse, et seipsum reprehendens aiebat: Iuste patior quotiescunque et a quocunque vituperor, quoniam multa sunt peccata mea, m ultaeque negligentiae m eae. Si, inquit, Jesus, qui nihil mali gessit, nec quidquam morte dignum fe cit, tamen usque ad mortem crucis se hum iliavit, cur ego in peccatis natus et is semper reprehensibilis dum increpor, quaeram excusationes aut

redargutiones? O virum ineffabilem, sicut non || tumebat ad honores, 124 sed pro amore Christi eos parvipendebat, ita ut non deiciebatur ad convitia, neque rumpebatur ad contumelias.

Mirentur alii illos, qui mundo relicto heremi vasta secreta rimati sunt, 20 ubique per terribiles rupes et in formidolosis antris excubantes esuriebant,

sitiebant et noctes insomnes ducebant. Stupeant caeteri dira verbera nonnullorum, qui prae nimia afflictione et cruentatione suorum corporum stupidos fecerunt sensus. Glorificent omnes fidem et conversationem sanctorum patriarcharum, prophetarum, apostolorum et martyrum, quos 25 certe et Deus pro viribus eorum certaminibus glorificavit, et nunc in regno suo gloriosos habet. Ego vero non minus miror, stupeo et glorifico illum, qui seipsum vincit, iram continet, et nullis illecebris emollitur, et qui toto corde psallere potest cum sancto David ego in flagella paratus sum.

Iam redeo ad eum, unde digressus sum locum. Hic humilis et patiens 30 frater Stephanus expleto praelationis suae curriculo conventum Sancti Laurentii elegit ad commanendum, cui deputatus erat ad serviendum frater Paulus de Veteri Buda, Palkó nuncupatus, et ibidem vita felici finita sepultus est post annorum XXVII tempore generalatus fratris Thomae. ||

1 suis: o m . VM 5 diffamarunt: o m . VM 8 virum: virtutum VM 13 fecit: gessit VM

20 in formidolosis antris excubantes: s ic e tia m UA; informia antra degentes VM, VB, AR 25 certaminibus: certantibus VM

33 annorum: anno VM 1 - 3 cf. P s l3 ,3 28 P s 3 7 ,18

107

Incidentia huius generalis tempore

125 Eodem anno claustrum de Nova Civitate fundatur per Fridericum imperatorem, cuius primus prior fuit frater Valentinus Zegeended, post paucos annos prior generalis. — Item claustrum sub Novi per Martinum 5 comitem de Frangepanibus iuxta mare Adriaticum construitur et dotatur.

— Item claustrum Busan per nobiles eiusdem provinciae aedificatum est et dotatum. — Item quidam frater Georgius pro maiori parte fundavit monasterium de Jenew, qui hoc anno oppetiit.

Item civitas Constantinopolitana per Tureas capta est. Anno Domini 10 1453 idem Stephanus prior generalis circa festum sanctae Margaritae virginis retractavit acta fratris Nicolai viccarii de Sancto Petro, qui obligave­

rat colonos illius monasterii ad insolitam solutionem annuam de Sancto Paulo fiendam, ut patet ibidem in literis conventus de Zalawar. — Item Nicolaus quintus pontificatus sui anno quarto concessit fratribus Sancti 15 Pauli primi eremitae illius temporis certas indulgentias.

Anno Domini 1455 mandavit idem pater Stephanus generalis libros defunctorum deferri ad Sanctum Laurentium, prout vidimus in suis literis.

(Caput 52)

(Caput 53)