• Nem Talált Eredményt

Anno Domini 1434 frater Benedictus eligitur || generalis i03 totius ordinis

Qui ex communi consensu patrum capitularium deseruit claustrum de Torpa, unde idem asportavit quendam libellum ad Ongwar, Eruditionale vocatum.

Is reverendus pater posteaquam antiquam vitam suam in novae conversa­

tionis statum mutavit. Talem habuit inter commilitones suos conversatio­

nem, ut merito nomen Benedicti promereretur, tum quia fuit in omni scientia quam maxime eruditus, tum secundo, quia gratia Dei misericorditer praeventus in amore Christi arsit, interius exteriusque ad divinas laudes erat affectus, tum tertio, quia ad Dominum conversus magna et alta gessit in vita, dum sedulo mentem ad caelestia errexit, et multos populos ad emmendationem vitae verbo et exemplo non solum convertit, sed illumina­

vit et accendit. Fuit quippe re et nomine magnus in seculo, divitiis, honoribus, scientiis ac beneficiis locupletatus, sed maior extitit in contemptu seculi et immitatione humilis vitae Jesu Christi. In memoria igitur aeterna erit vir iste, qui sanctae religionis heremiticae statum per devota verba et exempla reparavit.

Is pater Benedictus anno eodem impetravit a domino Alberto rege Hungáriáé, ut molendina in fluvio Chergeteg ad claustrum de Maromaros pertinentia, sed per Wallachos desolata et postea per certos nobiles occupata restituuntur. Quaeritur quomodo Albertus rex Hungáriáé fuit, cum tamen Sigismundus imperator || obierit anno 1437 in festo Conceptio- i0 4 nis Mariae, aetatis suae LXX, regnorum autem suorum Hungáriáé LI, Romanorum XXVII, Bohemiae vero XVII, imperii autem anno V. Respon­

detur ex Cronica Hungarorum, quod imperator Sigismundus reliquerat pro herede regni unicam natam Helizabeth nomine, quam ex illustri regina Barbara, filia cuiusdam spectabilis comitis Ciliae, secunda scilicet consorte

4 o r d in is : o r d i n is p r i o r V M

6 a s p o r t a v i t : a p p o r t a v i t V M / lib e llu m : lib r u m V M , U A 8 Is: id e m V M

1 0 — 11 t u m q u ia f u it in o m n i s c ie n tia q u a m m a x im e e r u d i t u s , t u m s e c u n d o , q u ia : t u m q u ia s c ie n tia f u it q u a m m a x im e e r u d i t u s , ta m q u ia V M

21 a n n o e o d e m : om. V M 2 8 q u o d : q u i a V M

sua genuerat. Hanc ipse imperator Alberto duci Austriae adhuc in humanis agens pro consorte locaverat sub tali conditione, quod sibi post mortem tam gener, quam filia succederent. Cum autem haec dispositio Hungarorum genti displiceret, imperatore nondum tumulato ipse dux Albertus mox in

5 Hungáriám introductus est, et primo die anni 1438 fuit coronatus.

Eodem anno 1437 tempore generalatus dicti patris Benedicti in capitulo annuali fuit deffinitum, prout reperitur in libro constitutionum de Thoron- nalya, quod singuli fratres ad minus semel in mense confiteantur suis praelatis. Item quod sub paena excommunicationis nullus fratrum servet io peccunias apud se sine licentia praelati sui. Item quod dum fratres extra mittuntur, prius salutent hospites suos ex parte praelati et postea communi­

tatis, recommendantes orationes eorum. Item quod ad Gloria Patri profun­

de, ad Pater Noster inclinent se fratres mediocriter. Dum praelati sive subditi fuerint convicti de hoc, quod ad se promovendum || ad praelatio- 105

15 nem literas patri generali mittendas procuraverint, dure corripiantur, et per triennium ad quamlibet administrationem ineligibiles habeantur.

In illo tempore Demetrius prior de Lepoglawa fecit transsumi literas Bonifacii papae in capitulo Zagrabiensi super eo, quod fratres nostri possint studere in studio et ubique praedicare.

20 Anno Domini 1438 idem pater Benedictus generalis Stephanum, filium Pauli de Derechke, quod videlicet de quadam cella claustri Sancti Pauli de Tholna famulum suum per violentiam extraxit, ad hoc angariavit, ut in die sequenti Parasceves ante fores ecclesiae vapulet. Insuper idem Stephanus obligavit se daturum fratribus illis suum molendinum, de quo habes in 25 Inventario.

2 s ib i: s im u l V M

3 H u n g a r o r u m : H u n g á r i á é V M 10 q u o d : om. V M

11 p o s t e a : p r a e t e r e a V M

16 in e lig ib ile s h a b e a n t u r : in e lig ib ilis h a b e a t u r V M 19 u b i q u e : u b i c u n q u e V M

2 3 P a r a s c e v e s : P a r a s c e v e n V M

95

Eugenii iussu Strigonius ordinis omne

Ius firmat praesul deinde sequenda supplet.

(Anno 1441 frater Martinus fit prior generalis)

Is postquam per omnes pene annos adolescentiae inter nebulas gloriae 5 secularis versatus non sine grandi periculo fuisset, postea lucrari volens florigeram angelorum patriam, sprevit falsos mundi honores, et humilem vitam Jesu Christi sectari pro optimo ducens, de medio laqueorum carnis, mundi et diaboli sese subtraxit, et ad heremiticae conversationis caulam, quam aliquando recturus erat tamquam pius pater, advenit, ubi suavissimus io divini amoris auster hortulum cordis sui tam abunde perflavit, ut praeterito­

rum malorum reminiscens crebrius ora sua fletibus irrigaret, et animam magna || devotione faecundaret. Et quod maius erat, ad extrahendos alios io6 de sordibus peccatorum pia aemulatione movebatur, efficiebatque, ut quamplures senes et iuvenes retraheret, qui pedes suos in huius seculi

15 vanitatibus fixerant, ac fugitiva carnis lucra sequabantur, sentiensque laborem suum non inutilem, quem pro lucrandis animabus impendebat.

Quinimo copiosum fructum excrescere videns gaudebat, quia salutari eius consilio freti relictis parentibus et amicis, abiecta insuper seculari vita apostolico more socialem in Christo conversationem ducebant, et alacri 20 corde mensam et victum tenuem gloriabantur. Cum autem in generalem fuisset sublimatus, singulos adhortabatur virtutum gradibus proficere, orarae saepius et temporibus debitis laborare manibus, nec non sacris meditationibus et lectionibus praesertim compunctivis insistere. Quoniam talibus exercitiis et maior devotionis fervor acquiritur, et horror continuus

25 contra incentiva vitiorum habetur. Antiquus tamen humani generis inimicus haec intuens studia spiritualis exercitii graviter doluit, et felicibus initiis et piis eius actibus invidere caepit. Non obmittens persequi bene agentem et

( Caput 47)

1—2 Eugenii... supplet: sic e tia m UA; to tu m v e r s u m o m . VM, VB, AR

3 Anno 1441 ... generalis ta n tu m in m a r g in e in fe r io ri m a n u a lte ra : o m . VM, VB, AR 6 sprevit: respuit VM

11 crebrius: exterius VM

12 faecundaret: profunderet VM / extrahendos: extrahendum VM 13 movebatur: monebat VM, VB, AR

15 lucra: iura VM, VB, AR

16 lucrandis animabus: animabus lucrandis VM 18 consilio freti: fructi VM

20 gloriabantur: habere gloriabuntur VM

25 humani generis inimicus: generis humani hostis VM, VB, AR

salubriter docentem, suscitavit contra eum adversarios quosdam ordinis sancti Dominici, qui non solum eius simplicitatem et mansuetudinem verbis asperis et nefandis || dehonestationibus impugnabant, verum etiam ordi- 107 nem sancti Pauli primi eremitae tanquam non fuisset bene confirmatus 5 dictis et scriptis vilipendebant. At vir mansuetus quamvis ad propriam iniuriam immotus erat, studuerat enim pro nomine Jesu contumelias pati.

Ideo nec verborum lacessitudine, nec scriptorum figmentis concidebat, neque malum pro malo reddebat, sed ad omnia obbrobria tolleranda bene armatus, tranquillo corde aut omnino tacebat, aut rationabili verbo impru- 10 dentium ora frenabat. Attamen sacratissimi ordinis eiusdem sancti Pauli primi eremitae iniuriam aegre ferens, perspectis prius erroribus ex incuria seu ignorantia sollicitatorum in bullis summorum pontificum commissis, quia videlicet fratres nostri non vocitabantur sancti Pauli, sed ordinis divi Augustini, caute providit huiusmodi detractionum facibus. Nam anno 1442 15 ad instantem eius supplicationem reverendissimus in Christo pater dominus Dyonisius archiepiscopus Strigoniensis iuxta commissionem Eugenii 4 confirmavit dictum ordinem nostrum, ac omnes domos claustrales nostras, supplendo omnem defectum iuris et facti, si qui intervenissent. Vide plura circa annum Domini 1520.

(Caput 48)

20 Conceptum Mariae Michael defendit in uno Carmine Alexandri sit tibi nomen in a. ||