• Nem Talált Eredményt

Anno Domini 1488 frater Petrus de Zalonkemen electus est in generalem

Frater Petrus praecentor ecclesiae Sancti Petri martyris Budensis habitum 20 heremiticum apud Sanctum Laurentium accepit, ubi pluribus degens annis non libenter moras trahebat cum vanis et lubricis, ne periculosis se iterum exponeret ventis et undis, sciens quia levis animus et necdum in virtutibus bene fundatus, si mundanis libenter iungitur, aut peccatis involvitur eorum, aut tentatus refrigescit ab incaeptis bonis. Propterea praesens seculum 25 venenatis laqueis plenum ubique habebat suspectum, proponebat omni die vitam suam ferventer emmendare et novum certamen contra vitia arripere, et quae amplius eum molestabant, fortius ea nitebatur vincere et violentiam

2 Ebes: Ebez VM 6 poterat: potuit VM

11 multae domunculae: multa domus VM 14 Kapolna: Kopolna VM /m ultos: o m . VM 15 magnae: magna VM

17 Zalonkemen: Zalonkw VM

18 in generalem: in priorem generalem VM

20 heremiticum: heremitarum VM; eremiticum VB, AR 21 se iterum: iterum se VM

25 plenum: plenum et VM

141

5

sibi propter Christum inferre. Studebat enim proprios defectus recognoscere.

Sicque se profunde humiliabat, superioribus suis perfecte obediebat, nemini se praeferebat, cum omnibus pacem et concordiam tenebat, timorem Domini in mente semper gerebat, ac sic demum || ad arcem charitatis et iso divinae speculationis in brevi tempore ascendit, ut mereretur fieri non solum multorum monasteriorum pater, sed totius religionis summus praela­

tus.

De eius sapientia

Quamvis autem non erat in seculari scientia valde doctus, intellectus tamen Sacrarum Scripturarum velut quidam caelestis radius in eo luculenter resplendebat. In variis etiam historiis Veteris et Novi Testamenti exponen­

dis mysticus sibi sensus ad unguem occurebat. Nec mirum, nam Spiritus Sanctus per eum loquebatur ad consolationem gregis pusilli.

De eius gestis in praelatione

In praelatione positus saepe per se vel per alium idoneum fratrem domus suae faciebat collationem devotae exhortationis pro mutua charitate et pace servanda. Reverendus et charus erat, et quare reverebatur a mundanis, honorabatur a magnatibus, et a bonis et devotis tenerrime diligebatur, quoniam vita sincera, charitas perfecta ad Deum, pietas ad proximum, largitas ad egenos, affabilitas ad afflictos et honestas ad omnes fecerat eum eximiis laudibus commendabilem. Humanam tamen gloriam non attende­

bat, nec multum ponderabat, II immo vilipendebat tanquam scoriam villem isi et abominabilem. Veridicus erat, per specialem spiritum discretionis sciebat, quid cuique respondere deberet. Per donum vero consilii tam sapientibus, quam indoctis, variisque necessitatibus occupatis, salutaribus subveniebat remediis. Nil tamen terreni commodi pro his requirebat.

Consilium quoque suum sapientibus quasi semper bene succedebat. Custo­

diam suorum verborum habebat. Nunquam sermo suus fuit palpans adulatio, sed veritatis clara protestatio et morum informatio. Cum simplici­

bus autem liberior erat sermocinatio eius. In salutationibus magnarum personarum non tam benevolentiam suorum obsequiorum exhibebat, quam suam et suorum fratrum orationes commendabat, subsequenterque commo­

nebat, et precabatur singulos praestare patrocinium et adiutorium suum in omnes domos, quae sub tegmine eorum ponebantur. Admodum perseque­

batur fugitivos. Et quia pro maximo lucro reputabat, si alicui aut iter salutis ostendere poterat, aut ab ovili sanctae religionis exorbitantes revocare aut reducere posse concedebatur. Ideo cunctos apostatas tantisper persequi

24 quid cuique: quod unicuique VM 25 variisque: variis VM

26 terreni: interim VM

32 suorum fratrum: fratrum suorum VM 34 tegmine: regimine VM

5

faciebat, donec apprehenderentur, ut saltem vexatio daret eis intellectum.

Dum fuit necesse aliquem arguere, his timebatur, ut nemo auderet ei contradicere, nec se excusare || propter reverentiam suae sanctitatis, quam i8 2 nullus praesumebat offendere, metuens eius indignationem, si non humili­

ter sermonibus eius obedisset. Contemptum mundi melius persuadebat paenitentiae laboribus, quam placitis et pulchris sermonibus.

De cura domestica

Omnem curam rei familiaris per alios magis quam per se agebat tam expedite, ut de nullo posset conqueri, licet enim secularibus erat fulcitus astutiis, mundanorum etiam negotiorum callebat ingenio. Tamen ipse potius erat deditus solitudini et quieti ad vacandum propriaeque tum subditorum suorum saluti. Temporalia quippe in aliquo tempore deputato tractabat, et post ad spiritualia redibat quasi omnium oblitus. Raro loquebatur cum secularibus, quando confortaret eos secundum statum eorum ad bonum. Non permittebat fratres alte cantare, quia, inquit, altus cantus conturbat caput et sensum, devotionem extinguit. In orationibus suis potius desiderabat gratiam et misericordiam Domini, quam magna praemia, accipiens in exemplum sibi Beatam Virginem Mariam, quae reputabat se indignam salutatione angelica, et repleta Spiritu Sancto ascendit cito ad montana, et serviebat Helizabeth. Missas suas peragebat tractim, quia, ut aiebat, ex nimia festinatione perditur devotio. In omni denique opere cavebat importunitatem, sed cuncta faciebat cum attenta consideratione et non ex consuetudine. Libenter || festinabat ad cellam sicut ad amicam, i8 3

quia securum se ibi contestabatur.

Eodem anno suae electionis, scilicet 1488 finita est capella in latere australi ecclesiae Sancti Laurentii impensis fratris Martini fabri de Buda, qui per totam vitam vinitor extitit, et in claustro eiusdem Sancti Laurentii

19—20 ad montana: ad montem VM / Helizabeth: Elizabeth VM 24 securum: securus VM

28 est: o m . VM

29 Perechkwth: Perechkut VM

143

reformatus, ut nec ego amplius quippiam commedi sine licentia, praeter­

quam infirmus et peregrinus aut aliqua rationabili causa coactus. — Idem generalis per regem Mathiam obtinuit anno 1489 ab Innocentio papa bullam Caenae Domini, ut videlicet singuli fratres orantes quinquies Orationem 5 Dominicam et Salutationem Angelicam coram tribus altaribus per continu­

os quinque dies, consequantur omnes indulgentias Urbis. Quam quidem gratiam anno 1525 Clemens VII extendit gratiosus, ut scilicet fratres, qui interessé monasteriis non possent, nec tria altaria reperirent, ex tunc sufficiat orasse dictas orationes coram unico altari. ||

io Anno Domini 1490 rex Mathias feria tertia post Dominicam Palmarum i84 obiit. Eodem anno praefatus generalis mandavit perpetuo celebrari missas pro Nicolao de Koromplian. — Anno Domini 1492 in festo Purificationis Mariae idem generalis dedit quitantiam priori de Sambok pro solutione debiti XII florenorum, quos sibi mutuaverat fratres Joannes Kamanczy 15 artium liberalium magister, viccarius de Sancto Ladislao in Baranya. De

isto generali vide plura circa annos 1496.

(Caput 69)