• Nem Talált Eredményt

Anno Domini 1460 frater Joannes Macer fit prior generalis

Iste postpositis scholis et amicis carnalibus derelictis factus est in bona aetate frater humilis et Christi discipulus, pietate praecipuus et in omni officio sibi commisso fidelis, cunctisque in necessitate positis erat consolati­

vus amicus. Tempore pestilentiali curam gerebat infirmorum, paratus cum fratribus aut vivere aut mori ex obedientia et charitate fraterna. Dum alicui loquebatur, stabat serena facie, oculis ante se fixis tanquam agnus innocens, non attendebat facies astantium. Posteaquam ordinis nostri curam guberna­

vit, extunc suo exemplo multis profuit ad renuntiandum seculo et servien­

dum Christo. Tradebat semetipsum ad humiliora omnia opera facienda non parcens corpori propter animarum salutem, nil proprii commodi quaerens in praesenti. Mirabantur multi quod in corpore tam macilento potuit quaeque laboriosa exercere, praesertim quia in seculo talia nec didicerat, nec facere || consueverat, sed amor Christi et fraterna charitas 132

valens ad omnia bonae voluntati(s) vires ministrabat, ut merita eius amplius crescerent, qui plus omnibus laborabat. Ob eius beneficia singuli fratres per omnia sicut Christo charitative obediebant, non despici­

entes eius despicabilem personam, sed Christum in eo, eius praecepta tanquam in caelo edita complere festinabant, non cogitando illa fore infructuosa vel devotionis impeditiva, nec meditando se esse tam senes, tam expertos vel tam doctos et sapientes, sicut ille erat. Idem accinctissimus et ad omnia bona expeditus homo in suis exortationibus pronuntiare solebat, quod si quis fratrum vellet habere exceptiones de aliquo officio, dicens se

6 est: est 1444 VM, VB

11 et Christi discipulus: o m . VM 12 officio: o m . VM

12—13 consolativus: consolationi VM 29 sicut: ut VM

30 expeditus: expeditissimus VM / exortationibus: exhortationibus VM

velle acquiescere in omnibus, sed ad hoc vel illud nolle deduci, talis non esset privilegiandus, sed a communi fratrum societate eiiciendus. Nam alio tempore, quando sua propria voluntas aliud deliberaret, etiam in illo fieret rebellis. Subnectebat quoque saluberrimum verbum dicens: Fratres, 5 simus tanquam membra invicem , et sustineamus nos mutuo, quod

si noluerim us, nostrae res cito peribunt.

Anno Domini 1461 idem prior generalis praesidio dominorum Czwdar fecit fieri ambitum de Laad. ]|

Ambitus et cellae decorantes Ladhia claustra 133

10 Structurae Simon sunt Czwdarin ( a ) e tuae.

Eodem anno rex Mathias invasit Bohemiam, et eius magnam partem igne conflagravit, et Victorinum, filium regis Bohemiae occidit, quamvis anno praecedenti sese accinxerat. — Item dominus Emericus de Debre testamen- taliter legavit hoc anno monasterio de Weresmarth possessionem Wassan.

15 Anno Domini 1462 idem generalis erat, qui magnam habebat sollicititudi- nem de vestitura fratrum, et faciebat emi per fratrem Michaelem Dorman, qui cuncta negotia ordinis prudenter expediebat. — Idem rectificavit metas possessionis Echek cum dominis de Kompolth, quando videlicet erat prior de eadem. Erat quidem laicus, sed multos praecedebat literatos.

20 Huius generalis tempore claruerunt Gallus parvus in diversis monasteriis successive commoratus, qui inter fratres humiliter et devote conversabatur, quamplures libros norat, et in suis exortationibus privatis et publicis sermonibus subtilissimas quaestiones versabat et resolvebat. Tractare cum variis doctoribus et magistris de casibus iuris et theologiae solebat. Habuit 25 multos conflictus contra subversores bonorum morum, et sua disputatione non subvertebat auditores, sed universos et singulos in sancto proposito confirmabat. Ad intelligentiam autem Scripturarum non tam longa exercita­

tio II studii eum iuvit, quam Spiritus Sancti informatio, qui dat intellec- 134 tum parvulis ac mysteria sua revelat mentibus puris. Et licet a sapientibus 30 et literatis pro ingenio sibi collato mirifice laudaretur, tamen ipse pro nihilo

ducebat laudes humanas. Non denique eloquentiae studuit esse sectator, sed bonae conscientiae observator. Ubicumque habitabat, erat quasi columna domus et altera manus in negotiis pertractandis. Unde sui praelati dicere solebant: Benedictus Deus, qui talem virum nobis habere concessit.

10 Czwdarine: Chudarine VM 13 de Debre (re c te : D e b r e w ) : o m . VM 17 Idem: Item VM

23 resolvebat: dissolvebat VM 25 morum: nostrorum VM 2 8 - 2 9 Ps 118,130

8

Gyöngyösi 113

5

10

15

20

25

30

Ante finem vitae suae quasi noviter conversus Speculum monachorum et Profectus religiosorum iterum lectitabat, in quibus spiritum devotionis studuit recolligere, et ad primitivum fervorem se innovare. Atque tali ac tanto zelo accensus non diu vixit, sed in brevi tempore quasi levi somno sopitus spiritum vitae exhalavit.

Gallus magnus eodem tempore, cum venerandus pater frater Petrus Bonefili dictus esset viccarius generalis conventum Sancti Laurentii una cum praefato Gallo parvo incolebat, qui certe statura procerus, scriptor insignis et moribus facetus erat, et habebat tam vilosa supercilia, quod calamum scribendo inibi reponebat. Hic circa tempora Quadragesimae, quando scilicet disciplinae incipiuntur, rogavit dictum viccarium, ut se fortius tangeret. Interrogatus vero quo pacto inter alios denudatos fratres posset agnosci, respondit, iuxta cuius caput || videritis almacium seu 135

capellum, is erit acrius affligendus. Sequenti igitur nocte dictus pater viccarius nil fraudis replicans, eum quem pileus consignavit, videlicet Gallum parvum ibidem provolutum durius percussit. At ille causam huius facti ignorans cum gratiarum actione sustinuit dicens cum psalmista:

Secundum m u ltitu d in e m d o lo ru m m eorum c o n so la tio n e s tuae la e tific a v e ru n t anim am m eam . Secuta autem clara die cum alii fratres id non ignorantes saepefato patri viccario patefecissent, mox veniam petiit, nec tamen prodidit auctorem huius nequitiae. Unde versus:

Dum Gallus Gallo plus iusto verbera fraude Procurat, virgae fert patiensque siletque.

Magnus Gallus saepe secum loquebatur dicens: O tu G a lle , m iserere tu iip siu s, et p en sa cum m agna d ilig e n tia p ra e te rita m vitam tu am , quid fu isti, qu id es, et quid p ro m e ru isti. Cogitabat nempe inaestima­

bilem bonitatem Domini Jesu, quam sibi ultra multos exhibuerat. Pensabat quoque graviter propter tot ipsius beneficia quomodo eum iudicaturus esset, si se non emmendaret. Et ideo stabat in timore eius cogitans, quod forsan eo die vel ad longius moriturus esset. Orabatque: O bo n e Jesu ,

1 noviter: novitius VM 6 pater: o m . VM

17 gratiarum actione: gravatione VM

21 Unde versus: s ic e tia m UA , VB, AR; o m . VM u b i G in d l in m a r g in e in fe rio ri s u p p le v it ip s u m v e r su m

28 quoque: quam VM / tot: o m . VM / quomodo: o m . VM 29 esset: foret VM

30 eo die vel: illo diceret VM 1 8 - 1 9 Ps 93,19

dele numerum iniquitatum mearum m ultitudine miserationum tuarum. Recogitabat frequenter Petrum, Paulum, Mathaeum et Magdale- nam, in quibus non ponderabat, quam multum peccaverunt, sed quam amaverunt et paenituerunt. ||

(Caput 56)

5

(Incidentia)

De fratre Francisco, qui in Chewth sepultus est, non est silentio i36 pertranseundum, quod ipse frequenter ruminabat istud psalmistae: In m editatione mea exardescet ignis. Utrumque autem complexus est, scilicet lumen in intellectu et ardorem in affectu. Quando communicare 10 volebat, sedens in cella tanquam passer solitarius in tecto recogitabat excessus suos in amaritudine animae eius. Et ut dilecto amatori optimum et pulcherrimum praepararet locum, confessione expurgabat vetus fermen­

tum, et purgabat cordis sui habitaculum. Deinde cum timore et reverentia accedens ad altare, devoto affectu sumebat sacramentum corporis et 15 sanguinis Christi dignantis ad se venire. Finita communione nil aliud habebat ad retribuendum, nisi quod se humiliando et regradando, orationi­

busque insistendo tam diu ingemiscebat et pulsabat, nec desistebat, donec mereretur micam aut guttam gratiae salutaris accipere. Non solum autem ante communionem se praeparabat, sed etiam post sollicitus erat custodire 20 animam suam ab omni inquinamento. Semper esuriebat et sitiebat eum habere, quem totus mundus auferre non posset, Deum. Corripiebat non praeparantes se ad communionem nisi instante festo vel consuetudine compellente. Singulis sacerdotibus dicebat: Non sis, inquit, in celebran ­ do nimis prolixus aut festinus, sed serva bonum communem 25 modum cum quibus vivis, || attente curans ne aliis aut molestiam 137

aut taedium generes, quoniam potius debes servire aliorum utilitati, quam propriae devotioni et affectui. Cuncti de suis bonis moribus et gratiosis

3 ponderabat: ponderavit VM / quam: quod VM 7 pertranseundum: praetereundum VM / istud: illud VM 11 eius: suo VM

17 desistebat: resistebat VM

19 custodire: s ic e tia m l)A ; sustinere VM, VB 20 suam: o m . VM

27 et: vel VM

8*

1 - 2 Ps 50, 3 7 - 8 Ps 38, 4 10 Ps 101,8

115

verbis aedificabantur. Docebat suos subditos non esse curandum de versutiis diaboli neque de phantasiis quantumcunque turpibus et horridis.

Ipse enim malignus hostis sciens fructum et remedium maximum in sacra communione positum, omni modo et occasione nititur fideles et devotos, 5 quantum praevalet, impedire et retrahere, sed omnia eius tentamenta in

caput eius sunt retorquenda.

Eodem anno 1461 dictus frater Petrus viccarius generalis procuravit apud reverendissimum dominum Dionysium cardinalem ac archiepiscopum Stri- goniensem, ut apostatae nostri ordinis infra XV dies redeant, alias excom- lo municentur palam per plébános in solennitatibus.

Frater Thomas erat socius prioris generalis, de quo vide infra circa annum Domini 1477. Per idem tempus fuit frater Paulus Carneolus Thodpal vocatus, usitatus visitator fratrum Polonorum, qui adeo cinna voce canebat, ut in tempore convivii, quod fecerat Budae rex Mathias fratribus nostris, 15 ipse erat magister caeremoniarum singulariter ad hoc ex omnibus electus.

Iste humilia onera fratrum clam agebat, secessum mundabat, || hortos i38 colebat et sic de aliis. — Similiter frater Jacobus Dalmata, aliquando socius patris generalis fuit, et duravit ad tempora patris Nicolai Bodogh, qui vitam finivit in anno Domini 1461. — Nicolaus licentiatus in iure canonico, dum 20 esset visitator in Transilvania, permutavit unam piscinam claustri de

Zentmihalkewe, ut patet in inventario eiusdem claustri.

Anno Domini 1462 frater Michael supradictus doctor theologiae auctori­

tate patrum deffinitorum coram capitulo Agriensi medietatem possessionis Lewrynczy, alias monasterio de Weresmarth legatam, remisit dominis de 25 Czdwar, et Wasan reservavit. Vide in inventario de Weresmarth.

Anno Domini 1463 Czwdar aedificavit in Laad ambitum cum cellis.

(Caput 57)