• Nem Talált Eredményt

Anno Domini 1472 frater Gregorius fit generalis

Hic bonae memoriae vir erat canonicus Strigoniensis, statura quidem parvus, tamen magisterio magnus. Nam in omnibus scientiis, scilicet liberalibus, naturalibus, moralibus, canonicis et theologicis simul in uno individuo congregatis nulli tunc secundus erat. Tamen doctrinam domini­

cam secutus deseruit parentes, amicos et possessiones ac universi mundi pompas et voluptates, atque monasticae se tradidit disciplinae, ut ibi non solum sibi viveret, || sed etiam aliis verbo et exemplo prodesset in salutem. 146 Qui tandem vaccante generalatu regimen totius ordinis sortitus tam laudabiliter causas omnium agebat, ut merito religionis instaurator dicere­

tur. Nam erat tantae sanctitatis et exempli in abnegatione temporalium, in mortificatione carnis, in contemptu mundi, in charitate fraterna, in efficatia praedicationis, in reprobatione et detestatione vitiorum, in convertendo plures ad vitam spiritualem, ut multi testificarentur nullum in toto regno sibi esse similem. Ipse tantae spiritualis gratiae luce refulsit, tantaque authorita- te ac spiritus libertate officium suum exercebat, et verum monachum demonstrabat, ut non solum fratres ordinis, verum etiam universi fideles sibi gratularentur gratias agentes Deo, qui hanc splendidissimam columnam et fulcimentum inconcussum temporibus ipsorum concedere dignatus est.

Tanta denique in eo erat consolationis gratia, ut quacunque maestitia, quocunque taedio oppressum quempiam videbat, paucis eius sermonibus, alacritate et laetitia et tristitiam mutabat in gaudium, iram vertebat in pacem, maestitiae luctum suo temperabat aspectu, lassitudinem fratrum suo alleviabat vegetatu, adolescentium ardorem suae pudicitiae exemplo

4 pluries: sic e tia m UA; longo tempore vicarius VM, VB 8 Chewth: Chwth VM

11 tamen magisterio: magisterio tamen VM 14 universi: o m . VM

30 laetitia: laetitia replebat VM

121

refrigerebat, variis cogitationibus distractos sopita tempestate serenabat.

Et ut paucis multa comprehendam, divinitus || inspiratus, quo quisque 147

laborabat incommodo, cuilibet vulneri obviantia adhibere norat medica­

menta.

5 Unde suo tempore erant duo fratres novelli, qui diebus prohibitis clam et occulte carnes edere consueverant. Quod quidem factum ipse cognoscens cogitabat, quo pacto malae consuetudini obviaret. Vigilabat enim super eos. Et ecce una dierum iidem combinati unum capponem bene speciebus conditum prae se in una cella habentes comedebant contra statuta ordinis.

10 Tunc ipse superveniens facete ait: Parcat vobis D eus, quod me non invitastis! At illi prae verecundia dare responsum nesciebant, donec et ipse consedit et cum eis manducavit. Unde postea exhilarati et correcti amplius id agere cessaverunt, et hoc modo parsimoniae tenaces effecit.

Duae viduae de Pesth, tenellae et pulchrae ascenderant ad eum. Ex

15 simplicitate rogabant se recipi ad monasterium. Credebant enim quod, sicut fratres sanctorum Francisci vel Dominici beguinas habent, sic et heremitae.

Quibus ille placido vultu ait: Charissim ae filia e , non sunt apud nos vacuae cellae pro vobis. Haec verba quidam iuvenis frater audiens ait: O pater, in cella mihi vicina nemo habitat. Tunc prudens pater haec 20 dissimulans ait ad faemellas, quod nobis non licet habere. Sicque illis abeuntibus voluit hunc iuvenem probare de castitate, atque huiusmodi via usus est. Quodam die || quaedam nobilis faemina ad reliquias sancti patris us nostri visitandas cum suis puellis venit. Tunc dictus pater associato sibi illo fratre iuvene eisdem occurrit et debitam humanitatis gratiam exhibuit, 25 postea valefecit. Deinde idem venerabilis pater coram praefato iuvene

dicebat: Una puellarum , quae inter alias maior est, venusta p ro fec­

to est, sed maximum defectum habet, quoniam m onocula est. Mox ille frater iuvenis oculi sui petulantiam patefaciens ait: Venerande pater, ignoscite mihi, nam ego studiose prospiciens eam, vidi oculos suos

3 0 claros et ignitos. Tunc prudens vir debita correctione emmendavit

errantem fratrem.

Serenissimus rex Mathias eundem patrem Gregorium habebat in maxima veneratione et dilectione adeo, ut saepius de Buda ascenderet ad monasteri­

um Sancti Laurentii, nec inde recedebat, donec cum eo plura verba

35 commiscebat, et de eius solatio refocillabatur. Volente rege nonnunquam

12 eis: ipsis VM

13 tenaces effecit: iniunctum elisit VM 16 beguinas: Bigainas VM

19 mihi: nostra VM 22 quaedam: o m . VM 23 illo: dicto VM

ibat ad cellam vinariam, et phalernis reficiebantur. Una dierum caenantibus fratribus in refectorio supervenit rex insperato, et manu pulsans ostium precabatur aditum, sed mensae servitor porta aperta et rege viso mox reclusit ostium, et dicto patri factum reseravit. A t viccarius exiliens 5 obiurgato servitore cucurrit ad regem et veniam postulavit. Nec tamen

dominus rex commotus erat, || quinimo reformatus aiebat ad circumstan- 149

tes barones, utinam et vos talem ac tantam semper exhiberetis obedientiam et fidelitatem mihi.

Idem invictissimus rex magno zelo afficiebatur erga fratres sancti Pauli 10 primi heremitae. Unde in quadam caena sua caeteris dominis unum et alium ordinem praeferentibus, ipse nostrum ordinem summopere commendabat, atque in testimonium sui dicti mandavit tribus famulis astantibus explorare, quid ageretur in claustris Budensibus et apud Sanctum Paulum. Cucurrerunt famuli, et postea singuli redeuntes ad fidem Deo debitam renuntiaverunt, 15 quae viderant et audierant. Primus et secundus dixit, quod monasteria

Budensia fuerunt undique clausa, nec ullus sonitus auditus est. Tertius vero nuntius ait, quod fratres heremitae apud Sanctum Paulum stabant ad Asperges me. Subsequenter inquirente rege, quid postmodum fratres fecerunt, respondit, singuli flexis genibus corruerunt in pavimentum. Tunc 20 ait sapientissimus princeps: Nonne verior est sententia mea quam vestra? Subiunxit etiam, quod quondam rex Ludovicus confitebatur ad fratres heremitas tanquam sibi chariores et mundiores nitidioresque.

Aiebatque, quod sicut ferae silvestres communiter habent pelles pulchriores quam domesticae bestiae, sic puriores sunt homines habitantes extra

25 tumultum mundanorum.

Alio quoque tempore serotino idem rex quasi solus, quia cum ||

paucissimis ascendit ad Sanctum Laurentium, et quia hora erat tarde, 150

nolebat sciri. Sed quidam fratrum videntes eum duxerunt ad infirmariam, et tandem iidem fratres elicentiati et adiurati per regem ne cuipiam suam 30 patefacerent praesentiam, ab eo recesserunt. Tunc rex tota illa nocte vigilans etiam videre voluit de alto choro disciplinas fratrum, quomodo videlicet praelatus per ordinem affligebat fratres. Finita autem prima disciplina, rex ait ad suos, non videtur mihi aequum, quod viccarius (non) vapulat. Qui dixerunt, expectet maiestas vestra, statim non effugiet et ipse.

35 Secunda igitur disciplina peracta cum lachrimis aiebat: O san ctissim i v ir i, v ere Is ra e lita e , in q u ibus non est d o lu s, sed sa n c tita s v itae. Ab illo ergo die deliberavit dare ordini nostro Albam Ecclesiam. Nam licet et antea

2 insperato: insperate VM 5 obiurgato: obiurgante VM

19 pavimentum: pavimentum, et ego, inquit, non potui expectare diutius VM, VB, AR, UA

34 dixerunt: dixerunt ei VM 36 Jn 1,47

123

habuerat hoc propositum, immo iure iurando promiserat se id facturum.

Quandoquidem in praesentia sua et coram se nulla ibidem missa dici poterat. Tunc dixerat: V ere hanc ecclesiam illis conferre volo, qui indesinenter D eo et B eatae M ariae V irgini serviant. Quod et factum 5 est. Nam anno Domini 1484 octo fratres nostros introduxit faciens plébáni­

ám extinguere per Alexandrum papam anno Domini 1493. Ante enim quidam Thomas Kopaz plebanus erat ibidem, vicegerens Ladislai praepositi de Veteri Buda, qui fructus ecclesiae || percipiebat. Huius monasterii isi primus prior fuit Mathias baccalaureus Pestiensis, qui cum aliis fratribus io procurante dicto plebano per unam vetulam inescatus fuit, sed gratia Dei laetum evaserunt. Nec hoc silendum, quod capellam divae Virginis, quae dicitur Alba Ecclesia, fundarat Carolus rex Francorum anno Domini 800.

Anno Domini 1473 idem magister Gregorius erat generalis, et habebat socium fratrem Joannem Waaczii, qui apud regem Mathiam charus habeba- 15 tur, et obiit apud Sanctum Laurentium. — Eodem anno idem generalis commisit fratri Stephano viccario de Thold, ut libros fratris defuncti sibi reportet ad Chatka. — Ordinavit in Ongwar perpetuo celebrari certas missas pro anima dominae Agnetis de Rozgon, quae donavit certam summam florenorum datam Wiennensibus pro solutione annuali ob interes- 20 se lucri cessantis absque repetitione capitalis summae. — Eodem anno

civitas Waradiensis per Tureas desolatur secundo die Dorotheae virginis.

Anno 1474 idem pater Gregorius ordinavit in capitulo generali, quod in dedicationibus ecclesiarum nostrarum fratres possint carnes comedere, similiter etiam in festo sancti Marci evangelistae, si evenerit die Dominica.

25 Item quando duo fratres fuerint in una cella, non claudatur, sed ostium pateat per medium. Quod serae magnae non ponantur ad cellas fratrum, nisi ad cantinas et || promptuaria monasterii. Quod scissas tunicas habentes 152 aperturam ab interiori parte non deferant fratres praeter infirmos, qui stricta vestimenta assumere vel induere non valent. Quod tempore rasurae 30 vel lotionis capitum scapulas non denudent fratres sive praelati sint sive

subditi.

Incidentia huius anni

Rex Mathias cum exercitibus suis invasit et spoliavit regni Poloniae magnam partem. Eodem anno quarto die Assumptionis Beatae Virginis 35 Mariae in Hungáriám venerunt multae locustae devastantes omnia virida arborum et herbarum. — In illo autem tempore ego frater Gregorius Gengyesinus puer eram duorum annorum.

7 vicegerens: vicemgerens VM 19 ob: ab VM

24 evangelistae: o m . VM / evenerit: venerit VM 25 Item: o m . VM

32 huius anni: o m . VM

34—35 Beatae Virginis Mariae: o m . VM

5

Anno Domini 1475, tempore anni iubilaei et generalatus eiusdem patris Gregorii serenissimus rex Mathias donavit ordini nostro claustrum de Sambok, ubi praeposituram extinxit Sixtus quartus. Huius monasterii primus prior fuit frater Joannes Waciensis, nuper socius patris generalis.

Eodem etiam tempore claustrum Chewth dedit nobis dictus rex Mathias, cuius primus prior fuit frater Emericus Budensis, vir magnarum virtutum.

— Eodem anno Alibek incursabat Moldáviám et strages plurimas commite- bat, praedamque ingentem secum ducebat, quem tamen omnipotens Deus una cum suis Tureis miraculose percussit in festo divi Pauli || primi 153 eremitae meritis, ut creditur eiusdem, cuius intercessioni piissimus princeps unice solitus erat commendari.

Claustrum in Zlaynik vulgo Zolonok construitur per comitem Andreám Pankeher. Is dicebat tria aedificia se fecisse, primam videlicet claustrum Deo, secundo scilicet civitatem mundo, tertium scilicet castrum diabolo, hoc enim castrum maiori in parte prius erat de ligno.

Rex Mathias quendam apostatam in veste abbatum debachantem adiura- vit, ut veritatem fateatur de religiositate fratrum eremitarum. Qui quidem ait: Ex quo maiestas vestra interrogat me ad fidem D eo debitam , veniens intravit Budam, quam rex Mathias honorifice suscipiens accepit in coniugem.

Dictus generalis per medium fratris Clementis impetravit a Sixto papa iubilaeum pro omnibus fratribus heremitis. Idem generalis quendam Paulum apostatam suis literis praemonitum ad redeundum infra dies novem, postea excommunicare velle, comminatus est. Idem admodum

2 Domini: o m . VM 4 quartus: IV VM 6 Chewth: Chwt VM

11 ut creditur: ut per creditur VM 12 solitus erat: solebat VM 14 videlicet: scilicet VM

15 secundo: secundum VM / scilicet castrum: claustrum VM 16 castrum: claustrum VM

17 abbatum: s ic e tia m UA; dealbatum VM, VB, AR 24 Luciae: sanctae Luciae VM

25 intravit: ivit VM

125

5

persequebatur detractores et falsos accusatores, nemini credens nisi produ­

centi plures II testes, et omnibus iniuriantibus paenam talionis imponebat. 154

Habebat pro consuetudine frequenter visitare officinas temporibus suis.

Magister Antonius de Thata, longo tempore praedicator apud Sanctum Laurentium, qui dedit primus ad imprimendum Breviarium et Missale ordinis et post obiit ibidem. Gaspar Strigoniensis mellifluus praedicator, alias socius patris generalis Valentini Zegended dicti, postea prior Sancti Stephani Rotundi de Urbe. Magister Clemens postea viccarius de Laad, qui dum visitandi gratia ad Sanctam Annam venit, ibidem defunctus est.

Magister Brictius, postea viccarius de Diosgewr, Joannes Zondi postea successive multorum monasteriorum praelatus, deinde temporibus patris Gregorii organistae prioris generalis erat viccarius de Sancto Laurentio.

Emericus Pestiensis postea longo tempore viccarius de Laad, apud Sanctum Laurentium diu fuit corrector accentuantium. Erat enim artium liberalium magister illuminatissimus et bina vice visitator fratrum de Polonia, sed secunda vice sepultus in Czenstochowa.

Hoc quoque notandum, quod apud Sanctam Annam posteaquam fuisset Clemens viccarius praefatus sepultus, quidam frater clericus post eum infirmatus obiit, et dum vellent eum deponere in fossam, resedit et ait:

O ra te pro p a tre C le m en te . Ecce sub ligno cerasi leg it in quodam m agno lib ro in h o rto . Et hoc dicto sepultus est. ||

Frater Joannes Scotus nunquam aut parum caenabat. Is obiit in Ztreza, 155 erat enim Sclavus. Vincentius Niger, qui claustrum de Laad regens in multis ipsum reformavit. Frater Franciscus Chanadinus, aliquando prior de Urbe, postea viccarius generalis obiit in Chewth.

Item alibi unus viccariorum flectendo genua frequenter importune suppli­

cabat exonerari. Huius itaque viccarii inobedientiam hoc modo correxit.

Commisit namque uni ex fratribus clericis, ut si viderit iterum suum praelatum abiurare officio suo, mox et incontinenti ipse flexis genibus dicat:

R ev e re n d e p a te r , ego p u to me dignum et id o n eu m ad hoc officium v iccariatu s s u p p o rta n d u m . Ig itu r am ore D ei d a te m ihi. Hoc viso et audito suus praelatus confusus repulit illum verbis iniuriosis. At prudens pater ait: Q uae est ista in d is c re tio , quod novelli o ffe ru n t se p a ra to s

1—2 producenti: producantur VM

6 et: qui VM / Gaspar: Et frater Gaspar VM

7 —8 postea Clemens: s ic e tia m UA; o m . VM, VB, AR 10 Diosgewr: Diosgwr VM

16 sepultus: sepultus est VM / Czenstochowa: Cheztako UA; Czeztakow VM, VB, AR;

19 resedit: rediit VM 20 cerasi: ceraso VM

23 Vincentius: Frater Vincentius VM 25 Chewth: Chewt VM

29 officio suo: suo officio VM

ad onera supportanda, seniores vero assumpta servitia excutere volunt. Ab illo ergo die dixit: Paratum cor meum D eus, paratum cor meum.

Eodem anno floruit frater Stanislaus Polonus, qui claustrum de Gwozd

5 reparavit, et Glagolitis fratribus in eorum vulgari exponens conscripsit Regulam, Constitutiones et Sermones beati Augustini ad heremitas. Blasius conversus, alias capitaneus domini archiepiscopi Strigoniensis, qui obiit in claustro Sancti Laurentii, cuius corpus || stetit incorruptum multis annis. is6 Item Mathaeus Faber, socius patris custodis sancti patris, sed postea ad

10 Albam Ecclesiam absolutus, ibidem obiit. Item Valentinus Pistor in bona senectute transiit ex hoc mundo tempore patris Stephani de Lorandhaza.

Item Paulus Faber gnarus faciendi instrumenta ad pistandum oblatas vel panes sacras.

(Caput 62)

Induti Palkó atque Joannes bis generalis

15 Buda Zalonkemen quos genuere viros

Horrida languentem perterret visio fratrem, Quem pater eripuit demonas inde fugans.