• Nem Talált Eredményt

Anno Domini 1444 frater Brictius eligitur generalis km

Is Brictius et Deo amantissimus vir, postquam pueriles exegisset annos, ad studium Lacii in adolescentia cum sufficientibus expensis transiit. Nec 25 tunc quidem Christi gloriam studens quaerebat, sed excellentis nominis umbram sequens famam potissime anhelebat et gloriam humanam. Ideoque gradum in artibus et canonibus intendebat, quia finis graduum est lucrum vel beneficia sive inanis iactantia vel mundi gloria. Quae cum ad lucrum non

1 contra: adversus VM, VB, AR 6 contumelias pati: o m . VM 7 lacessitudine: lacessitudinem VM

8 neque malum pro malo reddebat: s ic e tia m UA; o m . VM, VB, AR / tolleranda: o m . VM 16 commissionem: concessionem VM

19 circa annum Domini: anno VM 22 generalis: in generalem VM 6 Act 5, 41

7 Gyöngyösi 97

5

10

15

20

25

30

ordinantur, simpliciter inutiles sunt et supervacuae. In spatio autem quatuor annorum secundum cursum studentium ad altiora nitens magistri nactus est nomen, atque hunc adeptus apicem quandoquidem ingenio callebat, et seculari fastu tumebat, omnem suae scientiae practicam ad hoc exercebat, ut obtenta dignitate aliqua suam dilataret famam. Cum itaque per latas huius vitae vias pervagaret, praeposituram Waradiensem adeptus est, ubi dum aliquamdiu in divitiis et deliciis vixisset, ecce subito in alium mutatus est virum. O stupenda et laudanda nostris Salvatoris clementia! O ineffabilis gratia et virtus Spiritus Sancti, quae facile mutat mentes homi­

num, dum intus visitat et illustrat. Volvendo adhuc scolasticorum libros tandem animadvertit, quod inanis gloria et || percellens fama etiam per 109 philosophos mortales tantopere fuit reprobata, ut vix eam aliquis laude dignus admiserit. Nec etiam hoc ignorabat, quod qui scientiis lucrativis, utputa medicinae, legibus aut decretis inhaeret, rarissime iustus et rectus est. Proinde iam quasi nullum tempus suum terrebat in geometricis, arithmeticis, rhetoricis, dialecticis, grammaticis, liricis, poeticis, iudicialibus et astrologia, sed omnes artes ad mores retorquebat, et in omnibus libris sive gentilium sive nostrae legis, Veteris videlicet et Novi Testamenti, non secreta naturae quaerebat, sed Deum in eis et de eis laudabat atque glorificabat. Sicque de naturali fecit scientiam meritoriam, nam beneficia ecclesiastica respuit, quae multis lapsibus et recidivationibus proxima sunt.

Denique religionem heremiticam suscepit, ubi adhuc in novitiatu suo laborabat pro vitiis extirpandis et virtutibus inserendis, pure et ex toto corde seipsum Deo assignans. Omnia sua negotia agebat cum timore et verecun­

dia. Dum autem altius profecisset in oratione, nonnisi Deo et psalmodiae intendebat, cor pacificum gerebat, a fantasmatibus rerum et a peccatis aversum ac ad Deum conversum. In generalatu verum cavebat omni modo vehementiam, sed omnia deliberato animo atque consulte agebat, sine ostentatione. Nemini dure aut obbrobriose minas intentabat, sed ut charitas poscit, II obsecrabat et commonebat. Si quando turbidi erat animi, 110 patienter et quiete sufferebat ea, quae sibi vel suae passioni videbantur contraria, et protunc nil de hoc vel de illo agitabatur, donec expectaret gratiam Dei et mentis serenitatem redire. Quamvis autem ab initio suae

3 callebat: pollebat VM 5 dilataret: dilatet VM 6 per: o m . VM

11 percellens: praecellens VM 17 astrologia: astrologia etc. VM 22 suo: o m . VM

29 Nemini: Neminem VM, U A / minas intentabat: obiurgabat VM; o m . UA 32 agitabatur: agitabat VM

conversionis mallebat speculationi virtutum vaccare, tamen videns hostem humani generis in proximos undecunque crudeliter ingrassari, ac eosdem per abrupta vitiorum praecipitia multimodis impellere, igitur zelo domus Dei incitatus et eorundem proximorum amore stimulatus deliberavit taliter 5 tentatos accomodis remediis a laqueo venantium et a verbo aspero eripere. Sicque per Dei gratiam cum maturo moderamine, quod assumpsit in finem vitae continuavit. Iste idem magnae devotionis et sanctae simplici­

tatis vir, necnon angelicae puritatis sacerdos, Deo dilectus et hominibus acceptus, omnibus benignus et nulli onerosus in suis exhortationibus hanc 10 publicabat sequentem collectam.

De conformitate servanda

Apud temetipsum semper immotus permanens, tene faciem communem cum ceteris sine ostentatione nimiae austeritatis vel serenitatis, iuxta apostolum flendo cum flentibus et gaudendo cum gaudentibus. Et quando- 15 cunque ab hac forma mutatus fueris, cito reformari cures. ||

De assidua exercitatione u a64

Fuge interim frequentiam fratrum et elige ad tempus solitudinem, semper autem aliquid de Deo aut Sacra Scriptura rumina, quod ad amorem vel timorem Dei, aut horrorem vitiorum vel virtutum desiderium inflamment;

20 interim manibus labora. ||

De studio vano vitando ni

Nunquam debes studere aliqua, quae non reficiunt animam. Radix autem studii et speculum vitae sint evangélium Christi, Vitae et Collationes patrum, epistolae Pauli et canonicae ac Actus Apostolorum, deinde libri 25 devoti, de quibus habes in Directorio meo circa normam novitiorum. Qui non propter scire et docere, non denique curat libros devotos sed vanos, talis non nutrit animam, quinimo facit eam insanam et generat vanam

1 mallebat: maluit VM / virtutum: veritatis VM 13 serenitatis: severitatis VM

14 apostolum: apostolicum VM

16—20 D e assidua exercitatione... labora: to tu s a r tic u lu s d e e s t in UC s e d le g itu r in UA, VM, VB, AR

26 non denique: qui denique non VM 5 Ps 90, 3

7* 99

gloriam, elatum cor, incompositos mores, vanas cogitationes, instabilitatem mentis, Dei oblivionem et contemptum, applausum hominum, turbatam conscientiam, tenebrosum intellectum, et magis exinanit animam, quam reficit.

5 De cavenda longa locutione

Omnis occasio vitiorum cavenda est maxime tamen longa locutio, quae hominem a se rapit, et ducit in ignorantiam, item praemeditationem aufert, facitque inordinata proferre. Necessarium est ergo homini multa dicere volenti frequens meditatio et interpolata pausatio, et tunc cogitet, si 10 secundum Dei beneplacitum loquatur vel non, et si declinat ad iactantiam vel vanam gloriam aut laudem humanam. Ergo necessitatem, pietatem et utilitatem attende in verbis, et praesertim Dei voluntatem. Disce parum loqui, et verbis paucis || ac cum meditatione. Et expecta alium loquentem, 112 sed time audire, unde laedi posses. Discute etiam, an sint verba vera, an 15 detractoria. Et firmiter praepone de malo nullus dicere, nec libenter audire

debet.

De humili sentiri suiipsius

Quanto magis infirmior tibi videris, tanto te faciet fortiorem. Restat ergo aliis magis credere et in teipso trepidare. Semper cogita te a Deo respici et 20 opera tua ab angelis sibi praesentari, quid boni ommisisti et quid mali

commisisti.

Antedictus generalis donavit monasterio nostro de Maromaros librum Constitutionum et Regulam, proprioque scripto inhibuit alienari ab illo loco sub anathemate, ut patet ibidem. — Item limitavit censum iobagionum 25 claustri de Chadka degentium in Repcze, ut videri potest in suis literis sub

minori sigillo emanatis.

9 cogitet: cogita VIM 13 ac: o m . V M /E t: om. VM 14 vera, an: ut VM

15 nullus: nullius VM 16 debet: o m . VM 23 alienari: alienare VM 25 Chadka: Chatha VM 26 minori: nostri VM

(Incidentia)

Anno Domini 1447 idem pater Brictius dedit in feudum Valentino Nemeth quandam domum monasterii de Thold in Alba Regali existentem pro quinque florenis.

5 Anno sequenti idem generalis cum patribus deffinitoribus definivit, ut fratres inebriati prima vice disciplinam sustineant, secunda vice ieiunent in pane et aqua, tertia vice paena carcerali plectantur. || — Eodem anno 113 omnia literaria instrumenta monasterii de Beregh per latrones combusta cum praelatis totius regni fecit generaliter reformari. — Idem obtinuit, ne 10 infra vel supra molendinum claustro subiectum in spatio unius miliaris aliud construi possit per quempiam. — Eodem anno 1448 statutum est, ne fratres sartores faciant vestes secularibus personis et maxime puellis ac faeminabus.

Item huius generalis tempore claruerunt viri doctissimi, videlicet frater Michael professor sacrae theologiae, doctor certe illuminatissimus, qui ad 15 studium Parisiense cum sufficientibus impensis ordinis nostri et Jacobi Chwdar de Laad transiit, et post spatium octo annorum Hungáriám rediens elegit stare in conventu Sancti Laurentii supra Budam. Nec tamen quae digna sunt monacho faciebat. Multis namque se familiarem faciens regis quoque Mathiae notitiam assecutus semper pronus erat ad exitum, ut 20 solatium quaereret foris, sed segnis ad reditum, laetus ad convivia, sed tristis ad ieiunia. Raucus ad orandum, sed canorus ad disputandum. Surdus ad obediendum et claudus ad laborandum. Et quia verborum curiosa argumenta impediunt profectum devotionis et virtutum, ipse nimiae familia­

ritati applicatus canonicae synaxis officia per distincta horarum spatia aut 25 omnino negligebat, aut deambulando et interrumpendo || decurrebat. 114

In illo tempore quidam frater Anthonius ordinis praedicatorum doctor in privata disputatione coram dicto fratre Michaele praesumpsit Virginem Mariam originali peccato subiacere. Quod quasi nefas, licet ipse detestaba­

tur audire, tamen contra eum tunc nihil molitus attendit praesumptionem w argumentis adeo, ut cogitaret ipsum inscium et ignarum. Fiducia igitur accepta non longo post tempore publicam intimavit disputationem de eo, utrum Beata Virgo fuerit originali peccato subiecta. Quae quidem intimatio ad aures usque regis Mathiae pervenit, atque dictum fratrem Michaelem

(Caput 49)

12 faeminabus: faeminis VM 18 Multis: multum VM

21 canorus: sonorus VM, VB, AR; UA

29— 30 attendit praesumptionem argumentis adeo, ut cogitaret ipsum: praesumens in argumentis cogitabat illum esse V M , V B , AR; nihil attentavit argumentis adeo, ut cogitaret adversarius inscium, vel penitusque ignarum UA

101

huius questionis decisioni interessé voluit. Cumque disceptationis dies utroque paciscente fuisset statutus, et hinc inde multorum sapientum agmina convenissent, conglobatis etiam diversi ordinis fratrum cuneis, accessit eremita sagacis ingenii non tam spe potiundae victoriae, quam ut 5 regiae pareret voluntati. Et motam quaestionem non per rationes subtilissi­

mas, sed per insolubilem magistri Alexandri clausulam, videlicet sit tibi nomen in a, sed excipe plura etc. resolvit. Sicque nigrifellisblasphemia, quam adversarius contra intemeratae Virginis conceptionem vomuerat, cessavit, et lingua eiusdem || more gladii bicipitis vibrata confusionis 115 10 supplicium pertulit. Ex quo autem iuxta senis cuiusdam dicta, sicut fieri non

potest, ut simul herba nascatur et semen, ita impossibile est, ut laudem et gloriam secularium habentes faciamus fructum caelestem. Immo qui ab hominibus amplius honoratur et laudatur, non parvum damnum patitur.

Hinc est, quod dictus frater Michael, postquam ex hac sua disputatione 15 magnam undique consecutus erat gloriam, caepit insolescere, et famulos ac equos multiplicare, ac in seipso confidere, tamquam esset amicus regis.

Proinde semper et ubique nitebatur sequi proprium, quod dum et quando facere nequibat, pietatem praelati sua impietate commaculabat. Insuper suis suggestionibus prioris generalis studia depravare non erubescens, 20 aliquos ex doctoribus et magistris ordinis nostri professis ad hoc induxerat,

ut ipsi eligerent generalem contra ritum constitutionis nostrae. At patres deffinitores, tantam elationem incurvare satagentes deliberaverunt amplius pro aliquo fratre erudiendo nolle facere expensas, ut vel sic taceret querella et indignatio superborum. Nihilominus importuna sollicitatione dictus 25 frater Michael obtinuit, ut || denuo mitteretur ad pristinum studii locum 116

causa addiscendi sermonis Hebraici, ubi ultimum complevit diem non sine magno dispendio librariae Sancti Laurentii, unde multi libri fuerunt exportati, et Parisiis remanserunt.

Circa eadem tempora floruit frater Nicolaus doctor utriusque iuris et 30 magister Martinus de Veteri Buda, qui sepultus fuit in Thall. Item magister Valentinus, postea paenitentiarius papae et prior Sancti Stephani Rotundi in Celio monte de Urbe.

3 diversi ordinis: diversorum ordinum VM 6 videlicet: videlicet ut VM

7 Sicque: Sique VM

11 impossibile est: fieri non potest VM 19 erubescens: erubescebat VM 22 deffinitores: o m . VM 28 remanserunt: remanentes VM 30 Thall: Taal VM

(Caput 50)

Turea gubernantem Rigocampo stravit Ianum, Celia Romana cessit in Urbe domus.

Anno Domini 1448 frater Stephanus electus est