• Nem Talált Eredményt

Matthiados liber II.: Triumphus

In document OMNIA OPERA QUAE EXSTANT (Pldal 174-200)

Hactenus armorum et properatos Martis agonas, Explorata viris qua sors utrinque receptus, Mentitas trucibus spes, dulcia parta quietis, Cantavi atque graveis regnorurn instructa paratus;

Nunc ventum ad palmam conversaque lintea pacis, Gnara tulit quam strennuitas victuraque virtus, Divorum Austriados patriae fide ducere crassa, Rursum heroa animor per barbita nablicus acer, Qualiscumque, tamen citharaedus, victor Apollo, Tu tantae da plectra lyrae; ars capit utraque Phoebum, Seu nervo lunare velit pernicior arcurn,

Laurus adest, hederas seu fila merentia tangat, Auspice Matthia quondam et Cortesius audax

Movit opus, spirans altum aequansque arte Maronem.

Corvinurn urnbravit sua, sed te laurea maior, Ut parvus te digna loquar, tu Corycia wilbra, Tu sis antra meis, dux, Delia Cyrrhaque lucis, Magnum opus artificem ingentem vireisque reposcit.

Magnum animis, victor pretiose, haud mole laboris, Indigno haec virtus nurn comittenda poetae?

Nostra perorata est iam primo in littera caussa, Cur tanto se parva mari det cymbula, quin dux Esto, inquam, adspiraque meis ius altera velis.

Altera Pannoniae spes obtentrixque coronae,

25 Te nempe antiduce et rectore quis alta pavescat?

Nil Scyllam extimeo, transito Ceraunia tutus.

Risus erunt Syrtes, quodcumque Charybdis et ipsa est, Quippe tridentipotens deus immensique patronus Iam venies salis, et votis quisnam aptior alter?

30 Quin adsuesce coli nautis, tua numina poscam, Emotura nefas metuendaque in aequore monstra, Scindo salum, et versa puppe oceano feror alto.

Curvato elisum qua gurgite cumque rudentem Intorquere velis, quibus aut allabier oris

35 Da ventis, pater, augurium coelumque serena, Qui dominus tempestatum rectorque Favoni Audis, et tranquillus amas post nubila dici luppiter, usque adeo classeis aquilonibus arces, Tu Boream evincis, tu carcere, ut horrida fraenas,

40 Bella maris, tu Neptuno ira tridente procellas Exorata piis ultra et hona mentibus aequas.

Haec cura, hoc studium constringere noxia ventis Flamina, securis placidae dare tempora vitae.

Qualis erat, quantusque fuit, Cyclopa, macellum,

45 Et barathrum epoti qui sanguinis ultor Ulysses, Edomuit, seu Vulcanidem qui stravit in antro, Nec tam triste tulit monstrum saevire cruentis Faucibus, horrendum Grais ltalisque iuvencis.

Ex illo Ausoniae celebratus, ut ipse per ignem,

50 Ut per saxa vias gravis affectasset Olympo, Colliso in tenebris Caco, inque Acheronte relicto, Talis es Alcides et tantus, maxime princeps,

Principum honos, evincte bonis modo tempora ramis, Aedituos merite ingenteis, virtutis et orsus.

55 Admirandi orsus, cunctis dignissime lopis, Ad coelum tua facta ferant ut Aedones ore, Facta merent statuas haec, illustrissima facta,

Pyramidum haec miracla merent, quas barbara Memphis, Quod Babylon posuit, Triviae quod templa, quod astris

60 Mausolea suo Cares pendentia honestum.

Qu~dquid ab Augusto Rudolphi ad caesaris annos Erexere pii gratissima pectora cives.

Tu vatum ora meres, tuque artificum aera, colossos Marmore, uti parvum, solidis auroque minanteis.

65 Incutiet vox nulla, manus sibi nulla pudorem, Quae tuamet laudare velint, tam maxima res es.

Et supra invidiam, minus et mordenda vel hosti Late conspicuo iam vertice sidera tangis,

Nec nunc castra, sed astra iuvant, qua splendida divos

10 Mens animusque immortaleis sese inter haberi, Coelicolum applaudente choro, sine corpore gaudent.

Ergo hunc praeteragendus eques, quem gloria curru Sublimem aurato fert infinita. Triumphus

Clamet Io, ter Io, prius urnula ceperit omneis,

75 Oceanus quas magnus aquis absorbet arenas, Et folia in silvis citius munerare Livonum est, Plumigerum pennas, subtilia fila animantum, Natura his quoscumque pilos dedit hirta vel empta, Maxime, quam victor sat idonea dicere possim

80 Virtutique tuae dare convenientia chartis.

Post mortem ducibus vita et spiracula reddunt Saxa, incisa notis aeterno et marmore fingunt, Heroas transire tuos, Proserpina, fineis.

Decipitur labor ille suo sed tempore, fractas

85 Detractasque potens testatur Roma columnas.

Quid non sera dies tandem haud corrumpit et auffert?

Primus et extremus verum usque fatebitur orbis.

Fama manet, manet immortalis et omnia vincit.

Fama bonum, quo nil toto praestantius orbe.

90 Non aurigarum plaustris, non Cyllaro et arte Scriptorum dilata procul, penna auspice vatum.

Quantumcumque animet Mars, nil sine Apolline vixit.

Aeneas diis ortus erat, diisque impiger aequis, Haud illi, nisi vate suo nunc spiritus esset.

95 Non pauci heroes Minoia regna subirent,

Obscurasque domos, Agamemnona ut ante frequentes Magnorum fortes precium amisere laborum

(Prudens inficias non iverit ullus) in umbris.

Suscitat et reddit se virtus ipsa sepulcro,

100 Vita gravis levitate sua post fata volucris Daedalum iter consectatur, sumitque superbiam Irrisura pedeis et praemia debita coelo.

Deiphobus sine sole foret, sine luce Camilli, Absque Camoenarum face praepete: dara Pelasgos,

105 Clara Phrygum procereis Latiosque volumina servant (Quale potestatum par?) observasse poetas,

Nempe ad virtutem bina incentiva, feruntur, Iste suum polvinar habens nocturnus Homerum, Praelia facturus suggestum et carmina ftatus:

110 Ille monarcharum censore Marone reservans

96 Agamemnona Mattc Agamenona

(Unde tot heroes, longurnque agitata per aevum, Culmina) ab exequiis vel adhuc se vindicat auctor, Continuat decus Austriacum aeternatque propages.

Quid non pollicear? quid non divina reponat

115 Maiestas? animi respondeat enthea, par est, Matthiam praeter, nullius avara, poesis.

Scribite, maiorique tuba date classica chartae, Classica maiores date vates, classica Musae.

Parcenteis odit dextras linguasque Gradivus

120 Noster Apollineus. Cessarunt praelia at armis Est Bellona suis nunc altera cura, tuemur Haec etiam Pallas Musaeos mascula alumnos.

Nusquam bella viris, nusquam certamina desunt, Semper habent liteis altemaque iurgia docti.

125 Extendat, videamus, utris se longior hasta.

Sim lymphatus ego, nec sanus agmine baccher Carmine, Penchesilea, tuo, perdendus an aestu Victurus, non stricta manus, sed charta loquetur, Pol celata parumper abest ab funere virtus.

130 Ut vivos alii ducant e marmore voltus,

Hic ora, ille ungueis recte exprimat, alter ocellos Corporis effigiem sollers respondet Apelles.

Fragilitas rnetuenda subest, spectata duello Gesta ruent, aulaea suurn simul atque beatum

135 Depositura decus casusve situsve laborom.

Augusti laudeis agnoscere nullibi possis, Virgilio occultante virum vel carmine Horati.

Florentern incolurnernque valet praestare iuventarn Divorum imberbis rectorque novensilis artis.

140 Qui mutum sine voce caput, sine moribus artus, Quidquid et exterius polcri sibi conscia fama est, Penniculis, graphiove animant, sua munera iactent, Ostendantque foris speciosa ernblemata lamnis, Quaeque suis vivat laus artibus, aera Minervae

145 Me postrema merere iuvet, si carmina nil sunt.

Numquarn is magnus erit, cui vates parvus, ut ipsum Hectora iactet avum, pater aut sít Iapetus eidem.

Carminibus qui digna gerunt, nil carmina temnunt.

Ecce, Ladislai quid non lux dia reduxit,

1so Hunnis orta meis? gentem hac miseratus alurnnarn

126 lymphatus Mattc lyphatus

130 Ut vivos alii ... - cf. Verg. Aen. VI, 848

Divus adorantem sua numina, rettulit illud, Longum extorre, viris partum diadema patronus.

Auspice Matthia et iusto victore, corona

Cumque paludatis sceptrum exit honoribus arce,

155 Rupe ab saxosa quam Carola nomina signant, Regni illam proceres gentis, quam silva coronat, Adportant, non absque sacro Stephani ense, paventes Quo rex Attilidas, tunc ethnica sacra professos, Ad pia Christicolum deflexit primus acerras.

160 Illius post fata licet recidiva secundum Andreae virtus zelusque reduxit, ut ergo ln clypeo gestare cruceis bino ordine mos est.

Est locus auroram versusque Hyperionis ortus, Unde ingressuris urbem mediam amplius horam

165 Vix opus, haec inter Muldavica labitur unda.

Grande iacet pratum, pulcerrima gramine pubes, Florea progenies, sine nubibus omnis et Eos.

Heic castra Aeneas erat Austrius (iste vocetur Quid non Matthias?) metatus, et ora sub iisdem

110 Cuilibet adspicienda dabat sua pace sequestra.

Nec sese abdiderat post ultima, cemuus armis Ipse in principibus lauro ferroque paratus, Pactum expectabat gemmis auroque decorum.

Hac in parte sali magna accelerante virum vi,

115 Quinque ac triginta rex quam gestaverat annis Hactenus Hungariae, nunc, ecce, corona secundo Matthiae portanda venit, traduntque volentes Chechiadae, sperentque iubent regna altera posthac.

Res subito evulgata volat per castra, per urbem.

180 Omnia conclamant, laetum et paeana canendo Hungaria exultat voti composque recepti.

Qui sociis erat affectus, quum Colchida Iason Aurato dives superavit vellere miles.

Illorum in ritu tripudiare castra movebant.

185 Illuxisse diem sibi, credunt omnia, talem.

Nunc superos, nunc antiducem laudare cohortes.

Iisdem omnes studiis, iisdem omnes moribus usi.

Plausibus attollunt linguasque tubasque canoras, Advenisse rati tempus, quo Pannones olim

190 Flore suo integri veteris per gramina cancri Armis in mediis ad Pesti moenia regem Campestres legere suum redeuntibus annis,

182 Colchida Iason - Hyg. Fab. 24

Conabatur inescatos ceu Turca vicissim Munere Pannonios animare sibique subactos

195 Strigonio rursum erepto addere, ut omnia praesens, Praesens his oculis spectavi ego missus ab urbe, (Me tamen utebatur adhuc exconsule quamquam) Principe ad auroram vergentis tractibus Hunni Regno ín montanis Carponae, ubi praeside coetus

200 Illo ephoro foret extremus, securnque profectis Antistes Budae prope moenia tractus ad ipsa Millibus advenit multis conviva regentis Militiae, iam Strigonio abscedentis adepto.

Vezerius, Turcae parens exercitus uni

205 Cui totus, tum ne qua foret suspicio nostris, Danubii translatus aquas cum milite pauco, Pace super fingens cum Pannone gente loquendum, Accersens ephoron denis octoque secutis

Nostratum ex numero, quos inter et ipse ferebar

210 Regnantis munus Mahometae Othomenide amicum Impositurus erat capiti diadema recusans,

Quod regis titulo Bochkaius, instar honesti Accipiens doni tetulit, convivia nobis Sub dio et pictis sub papilionibus, escis

215 Morem in Turcarum laute numeroque paratis, lngenti exhibuit, donatis vestibus, auro Atque intertextis argento cuilibet ultro,

Tesseram amicitiae, clam risurn et ludicra nobis, Hungariae regem sese ille creasse putabat

220 Turcicanum ductor, ductorem hunc Pannonis olim.

Ad rhombum ut redeam, Hungariae veramque coronam:

Heic oratoreis epulis dux excipit, adsunt Advena qua frater Maxaemilianus et haeres Principe nata palatino proles Neoburgi,

225 Príma Bohemorum quoque nomina quotquot ab aula Missi ab rege coroniferi, gens nuntia pacis,

Adversi immemores quasi bella et nulla fuissent, Sermones de rebus habent ad pocula laetis.

Qui pugileis videre manus, varia arma minentur

230 Ut iurata sibi certamina, gliscat ut acer

Spartacus extremusque furor, quum dividere hostem Romphaea instat atrox, latera aut scissura cerebrurn Vertitur huc illucque agilis gyratque peragrans Athletam, caput ense gravis quod reppulit alter

235 Et vulnus dare cuspide amat, respondet at ictus

Nunc strictim horrendus, nunc caesim, immane recondit

Quamprimus sed uterque animos, perit ira cruenti~, Accumbuntque bibuntque simul, lavat improba dulcis Ora latex, hinc sanguen abit, succedit amicus,

240 Fratemusque intestinus fit protinus hostis, Aemulus huic partos non invidet ille triumphos, Quamvis tangat honos victorem, haud inde superbit Victor ovans sociumque vocat, convivaque victo est, Parto et laetantur pariter pariterque fruuntur.

245 Sic nunc Austricolas, Hunnos mistimque Bohemos Castra pios inimicum et amicos rursus alebant.

Emeritos ventis tradunt fluviisque doloreis.

Discurrunt alii ad portas urbemque cothumis Pannones ingressi, ora truces et calcibus altis

2so Pars in equis ferrata, pedes pars ora ruentum ln se convertunt oculos, miracula volgi.

Temnere caesarei Hungaricos ceu vile merentes.

Hinc eversores regni haydones? hosne tremendos Tu, Germane, fugis, nudos furumque maniplos?

255 Exegere viros isti et stravere dromones?

Spectatum admissi risum teneamus? Iesu!

Me Christo, hanc animam iuro, congressus ego octo Stemerem humi elumbeisque darem solo ense papiro, Semesa quam veste latus! pectus male fultum!

260 Absque sale prandenda phalanx mihi tota voretur.

Hosne impune canes nostris discurrere campis?

Heroes Orco quid non immersimus ausos?

Cottovius magno ore sonat moriturus, ituris Si non in silvis, nil tale timentibus Hunnis

265 Praedae aliqua nocuisset avens vindexque magister Idem auctorque doli dispendia bellica passus, Non rudis armorum de nobilitate Bohema, Et technis melior furtoque audacior unus, Matthia tendente domum diversa per arva,

210 Gambretam hac illac vastos penetrante Sudeteis Turmatim socia victoris gente neque ullo Ordine, placatis nil tale timente Bohemis.

Ille observato vafer Hunnus, ut exeat, Argus, Multa sinistrorsum, dextrorsum excedere multa,

238 simul Mattc simnl

241 triumphos Mattc trinmphos 242 Quamvis Mattc Qnamvis 244 fruuntur Mattc fmuntur 258 papiro Mattc Rapiro

256 Spectatum admissi - Hor. Ars p. 5

275 Agmina Pannonidum per caeca et in invia lapsos Includens variis aggressus partibus, unde

Missilibus plumboque volante reponere possit, Occupat ignaros, hinc turmam errore viarum Arboreo in vallo tutisque tonantibus audax,

280 Hisque parum cautos clausis stemebat in antris, Marte illaudato, neque apertis miles in armis, Non decus aut verum pretium laturus, at illud Quod vel adhuc multis animum est gratissima cordi Fercula in expleto vindicta. Crimine ab uno

285 Insidias (credat Iudaeus Apella Bohemis)

Discite vos etiam Danaum Phryges, Hungara virtus.

Nec paci indignata minus Furiae arma propages Vallonum infrendet pars dentibus, aspera propter Iam nunc compositum sua magna incommoda Martem.

290 ln circo tristes Pragae spatiantur, inulti Et ne plane omnes armenta invasit ut Aiax

Graecorum insanus, quod praedam aufferret Ulysses, Sese in Iudaeos animant, ubi vendere merceis

Illa solent, misere invadunt praeputia soldi.

295 Aurum ac thesaurum discordia facta cathedris Diripit et quosvis in praelia trudit inermis.

Fit strepitus clamorque foro, vicosque per omneis, Res tragice spectanda, malo nisi denique cives Victores armis supra autoresque fuissent.

300 Non currente minus turha unus et alter obiret.

Sic sub militiae ah titulo scelus omne movetur.

0 virtus quam rara viris, quibus arma geruntur!

Ob quaestum ac praedam, spoliis qua nulla potestas Dux, ad signa pigros, cupidos nec mortis habebis.

305 Auscultare patreis renuit quodcumque, magistris lnvisumque fuit, quod scorta et ducere possit, Luxuriem sine lege, sago se involvit et arma Inter furta facit, Themide et mussare coactis Praedonum a minimis patientibus omnia Achivis.

310 Exactum urbe Praga mox oppida quaerunt, Quae sub caesareis equitarant agmina castris Cuncta hostes audent et poscunt aera rebelles, Pax quum dicta viris, corvos quae illusit hiantes

306 Invisurnque Mattc Iuvisurnque 309 Praedonum Mattc Praedouurn 284 Crimine ab uno - Yerg. Aen. II, 65 285 credat Iudaeus Apella - Hor. Sat. 1, 5, 100 291 invasit ut Aiax - Sophocl. Aias; Hyg. Fab. 107

Hinc saevire novosque movere Valona tumultus,

315 Quidquid et ad moreis horum rabiemque receptum est, Nam paria arma habitusque pareis non pauca videntur, Germanis oriunda plagis, plus Martium ut extet Scilicet ante omneis furor hic insignis equestrum Percussura metum solo vel nomine Turcis

120 Natio Bellonae Gradivi ipsius imago:

Agricolis tam terribiles, quam grando racemis.

Ipse lupus ovibus, tempestas horrida nautis, Agmen erucarum per cultos caulibus hortos.

Hos contra armantur cives aciesque domandos,

325 Instruitur, nihil illa excors sententia, vallo Incurvata sedet, latebrisque adversa moratur.

Cum desperatis raro bene cedere pugnas, Nec laudata geri cum milite bella rebelli, Inventum est multis, prudentius ergo solutos

330 Infestos regni dominis avertere visum est, Missi exin sedare feras, quique aere furorem Et placide dictis turbas compescere gnari Cum nummis veniam sic accepere caballi.

Multa recedentes alibi dant damna colonis,

335 Doctrinam his etiam populis quam dirus acerbet Mars illos, ubi multa dies traducitur armis, Harpyias experta truceis hyemante Celaeno Gente tua id questis, libata Bohemia, terris.

Nunc nosmet potius tacito te iudice habemur,

340 Nec perversum adeo nunc forsitan audiet Hunnus, Culpatusve diu querulis quod vocibus Ister.

Derivata venit quo fonte rebellio pagis,

Regum apiceis tremuere parum qua vomeris unci.

Nondum est luce palam, quis Martem accenderit autor,

345 Indiscreta feros rabies armavit agresteis,

Nullum in plebeia nomen memorabile pugna est.

Interea dum factat iter, parat Austria victori Augusto ac reduci meritos nova praemia honoreis, Exceptura foris pomposa Vienna reversum.

350 Exercet pemix pubem et genus omne decori.

Maturate, viri, noctuma diuma laboreis, Irritat quodcumque animos ad gaudia, surgat, Praxiteleis Phydiasque vocant, variosque tragoedos Cantoresque bonos, pictores atque poetas,

355 Pro se quisque aliquid miri inventrice Minerva,

337 Harpyias Mattc Harpiyas 346 pugna Mattc pngna

Et genio dictante novas cum Pallade fonnas.

Mandatur cuivis sua res, parteisque vocatusque Ingratus tanto nec dignus principe, languent.

Per fora, per plateas, per fana prophana, per urbis,

360 Cuncta inter strepitus diversaque cura movetur.

Omavere nurus concordia paxque sorores, Astrea comite, alma fides non laetior unquam.

Visa toga prius Angelica offert cyclade panda, Orchestram anticipans multa ambitione deorum.

365 Emunctae aedis opus cuiuslibet aethere templo Coelestique suo meditatur fomice laudeis.

Garrulitas fidibus cytharisque intendit acumen.

Correctura sonum aedificant folle organa cannas, Ingenteis cannas et stanni dolia cantus.

370 Sarctor amicitias festinat nactus herileis, Aut vexilla volaturis liquido aere signis, Aut vesteis facit egregias ac tegmina tunnis.

Humescitque dolabra viri madefacta labore, Rorat aquis operata manus, sale vescitur artfex,

375 Temporibus labente udis tabulata daturus.

Mentitos parat ille nihil cultro anxius artus, Responsura sibi membra aemula vivaque formae, Seu divam aligeram, seu tu mirere iuventam.

Nunc homines, nunc saxa deos sollertia ponunt.

380 Profert quisque suas certamine proximus arteis, Parrhasius doctusque Scopas, hunc mannor, imago Illum extollit, opeisque viris et praemia ponit.

Gratandi studio calet omnis, vulgus hiatum Et magno desiderio expectatur ad urbem,

385 Matthias victor, Matthias victor o adsit, 0 adsit, proprius tandem ac sua numina sistat, Ocyor absorbent repetitas ora salivas.

Praevortunt rumore diem sollemneque festum Aurora omnis habet; pueri patresque revincti

390 Fronde comas passim sertisque recentibus halant, Ambrosiam, neque deterius spirabat amomum Aula Iovis, faceret sua quum convivia luno, Dat nardas cristallus aquas pateraque propinant Aurata liquidum polchri Ganymedes honorem;

395 Quidquam indignatus reprehendi luppiter infans Vultu observat, ubi clam torva et luce ministros.

361 sorores Mattc sororos

394 Ganymedes - Verg. Aen. 1, 28; Hyg. Fab. 224

Si praestat species terrestre et gratia coelum, Coelurn oblita Vienna soli turn tota beata Sorte videbatur tanta excelsoque paratu.

400 Magnos rnagna decent et gloria dia triurnphos.

Quarn digne Augustus Rornarn, Traianus et urbern, Ille triurnphato spectacula praestitit orbe,

Orbis arnor quondarn ingressus Capitolia et auro Splendida rnagnificis rutilarent tota superbis.

405 Vox clarnabat Io, laudato et caesare divo, Palrnis ornabant fora, litibus orba et olivis Addebant nernorurn frondeis et thura, benignis Diis votiva, iuvencorurn aut non rara crernabant Tergora, taurus erant laurusque sacrata beatis,

410 Florurn heic strarnentis caernenta et saxa iacebant Obruta, ab opresso rneritarn dux hoste coronarn Nornine crescebat titulis laus rnacta praealtis.

Maxirne, non laudeis, Matthia, pompa rninoreis Urbe rninabatur patria, spargentibus aururn

415 Civibus et custoditas reserantibus arcas, Sub claustris quodcumque fuit potioris, aprico Produxere pii, sua corda et quisque dedissent Luce palarn, rnedioque die cernenda fi.deles.

Maiestas hoc vestra rneret, rex optirne, virtus

420 Vendicat, et pietas sibi propria flagitat alturn, Nil parvurn aut hurnile illa volunt sublirnia pensa, Quae genti adscripsit generique Polhyrnnia coeles, Rernque aliis rauco rivalibus ore negavit,

Reclarnans votis tacite poscentibus, extra

425 Et metarn et sine fi.ne dedit decus huius honoris Regnum Habspurgiadis: ringatur ut orbis et Orcus, Te Germana rnanet, Tiberis quam larnbit et orarn Hunnorurn et bellax, Cechorurn et Vandala tellus, Marcomana dicat propriarn se foedere, Teuto

430 Te suspirat avetque parens Germania rnagna.

Si nescis, iarn te captant suffragia regern

Pannona, et hic vertex habilis dignusque corona est Vos, Hunni, date responsum! tacuere probantes.

Come caput, quod fata volunt, quod vota regentum.

435 0 stirpem acceptarn superis! aequandus Olyrnpo, Gentern animis, divum genus, aurea secula condes,

420 propria Mattc proprta 424 tacite Mattc tacide

400 Magnos magna decent - cf. Hor. Epist. 1, 7, 44

Matthia speciose, reses dabis otia mundo, Desuetusque acies nullas strageisve videbis.

Utque infecta velint iarn quidam facta deinceps

440 Caesareas trituri aureis, rescindere pacta Restitui ut repetitor amet, quod dividat istum Rursus concentum, servari indigna boantes.

Tu possessor eris, summos et adire dynastas, Teque sequi, coges Romam ex caesaris aula,

445 Sorte prior caussaque bonai cortina loquuta est, Quin longe his temet Deus ad maiora reservat.

Vaticinor, quarnvis miserum ne speme poetam.

Tu quoque, solve metus, bello genua aegra trahens vix.

Austria, tu Magiar, vicine exhaustaque Panno.

450 Sanguinis et satis est lacrymarum aerisque profusum.

Victores redeunt Austri, pacemque reportant.

Obstructas aperite vias et pandite portas,

Regnorum, ecce, venit dominus, prostemite gramen, Panes et herbarum date pulvinaria plantis

455 Mollia quadrupedum, curru victoria praesto est.

Forgachi, donate rubro meritoque galero,

Forgachi, donate rubro meritoque galero,

In document OMNIA OPERA QUAE EXSTANT (Pldal 174-200)