• Nem Talált Eredményt

Matthiados liber 1.: Agonalia

In document OMNIA OPERA QUAE EXSTANT (Pldal 155-174)

Res postquarn Hungariae tot iam crudeliter annis, Aut fato lacerae, aut sorte adversante noverca, Dirarum aut flictu Eumenidum, clam nocte satarum, Maxima quas princeps Furiarum exsuscitat Ate, Velle apparebant pessum ire, extremaque passos

vivere quadris - Iuv. V, 2 3 Quod penes - quis? ubi?

6 Bavio Maevioque - Verg. Ecl III, 90 / Quid distent - Hor. Epist. I, 7, 23 7 Nemo potest - Matth. 6, 24

tit. Agonalia - v. Ov. Fasti I, 322-325; Macr. Sat. 1, 4, 7-9 4 princeps Furiarum - Hesiod. Theog. 230; Horn. II. XIX, 91

Nulla Themis, nullum ius libertasve tueri:

Turbo omneis vertebat agros, obscuraque nubes Bellona hinc atque hinc varios horrenda tumultus Hoste neque instauret certo, permista fi.deli

10 Trux rerum ac belli comiteis armabat Erinnys!

Viscera civilis propria stringebat Enyo:

Europa plorante, Asia exultante Megaera, Thrax Hellesponti quam praedo invitat alumnus, Lento barbariae collisa neque arma duello

1s ln partem ac praedam socius (laus parva magistris) Turca vocabatur. Furor hoc an suaserit, an mens Declamare, fugit, cui gutta sed una probati Sanguinis, haud istis sese defenderit armis.

Ut fugere alii medios per castra, per hosteis,

20 Obliti Laris et fundi sociumque salutis,

Ipse, pedes quocunque ferant, quandoque parassem, Publica si privis non secernenda fuissent;

Dictus ob hoc discors nostris et proditor oris.

Quidquid id est, discedo volens, nunc altera praesto

25 Nos cantare elementa vocant. Commune malorum Tantorum pelagus regno crescebat in horas, Tam lateque ruens nunc exundaverat agros Proluvies, campis locus ut non staret et agris.

Aut qualis, quum silva cremat, populatur ubique

30 Errat et huc illuc pestis, nil proderit unda,

Necquidquam et flammas cohibent, quicumque resistunt, Quanta et quanta ferant heic flumina, quantus in altum Naturam imber eat contra, vis nulla procellis.

Tum quascunque potest, rapit omnis vita latebras,

35 Vitatura malum, dant propugnacula coelum, Altemasque <lomos, maiestas absit ut aulae, Quavis tuta arti potius habitabilis ora est.

Phlaegra Gigantaeos, Lapithas, Lestrigonas et quod Cumque olim horrendum, nunc aequa mente vorasset

40 Feliceis, quis flagitium non tale timendum, Est rectus virtuti animus, quacumque residat.

Inter inomatos nil perdit casta pudoris Penelope, evexata procis. Lucretia moechum Vimque experta, ideo non fertur adultera coniux,

45 Vento ablata ratis Palinurum haud damnat inertem,

24 Quicquid id est- Verg. Aen. 11, 49

38 Phlaegra ... Lestrigonas - Sen. Here. fur. 444; A. Gell. XV, 21

43 Penelope - Hom. Od. I, 329 / Lucretia - Liv. I, 57; Val. Max. VI, I, 1; August. De civ. D. I, 19; Gesta Rom. 135

45 Palinurum - Verg. Aen. V, 871

Nec sanare potest quosvis Podalirius aegros.

Frustra Orpheo effusus labor Euridice ornnis A vemo Theseus Pirithourn Hippolyturnve haud ipsa Diana Liberet erepturn, quurn Styx ignoscere non vult.

so Quin est ipsa suo quoque digna decore voluntas.

Marte retorquendurn est, non sernper bella neque hoste Quaeritur in quovis laus; inclytus Hectora Achilles, Aeneas Lausurn ac Tumum dignatus in armis;

Sic Lausi genitor fugientem haud stravit Oroden.

ss Vim vireisque suas prudentia ternperat olim.

Saepe iuvant dilata rnagis nam praelia: ömissas Interdum ob pugnas laudavit Roma lubenteis Stultorurn damnare ducurn fas scilicet aestus.

Nec semper rnutare decet quadrata rotundis,

60 Utile ubi belli saevas exstinguere ftarnmas, Si, quanturn prohibere nefas, datur ante tueri.

Quisque suis pulchrurn recturnque adiudicat armis.

Aiax de praeda simul et contendit Ulysses.

Et quotus est, causa qui non prior ire laborat?

6S Gratia sis magni genero cum caesare, totus Curnque illis mundus, ceu dissiluere Quirites.

Quern tu laudabis, quem vituperabis? honesto Usque adeo nomen sese defensat utrurnque.

Ast nunc ipsi etiam victores cedere rnallent.

10 En potior fili, te stat sententia, nolo,

Nolo, socer, quid gauderent mihi caede triumphi?

Nam tu iure, pater, venerabilis, et tua crescat Gloria; succurnbant peilis cedentia peila.

Respicere ad civeis refert orbisque salutern

1s Quaecurnque est, fortuna tua est; me tuta reponant Troia potens staret, si non heic laeva fuisset, Pace Phrygum spreta se sparsit in aera regnurn.

Quis longa se morte necet, quurn vivere possit, Sanus et annosam procul armis cemere pacern?

70 fili Mattc fül

46 Podalirius - Ov. Rem. am. 313 47 Orpheo Euridice - Hyg. Fab. 251

48 Theseus Pirithoum - ibid. / Hippolytum Diana - ibid.

52 Hectora Achilles - Horn. II. XXII, 186

80 Iudicio laudata Dei pax alma, rapinas

Et scelerum ornne exosa genus nigra aspide peius.

Pax foecundat agros, pax dat, pax horrea complet.

Pax ignominiam, o castis Mars impius aris Intulerat quam, tollit, amor tunc omnibus idem.

85 Fertque refertque viator iter tutissimus umbris, Vir recubant mulierque suo, par dulce, grabato Non gemitu quisquam testatur et ore dolorem Amissas ob divitias praereptaque grata.

Quodque graveis contra praebent umbracula soles,

90 Id praestare duces, mos est, fortemque senatum, Urbibus ut magnis, casulis et moenium egenis, Res manibus properant aequa sed merce laboreis, Et sudore animant, gaudentque per ardua fabri!

Quidquid et ut quisquis, qua pensa absolvere, curant.

95 Quo descendo, relaturum, rex optime, pacem, Optime rex, virtus, Matthia, quam tua pacem, Indulgente Deo peperit tam fortibus ausis?

Non mensura quibus isthoc satis orbe futura.

Pagina se chartis aut longo aequaverit lstro;

100 Spisso operi latoque decus chorus arroget omnis Scribentum numero innumero, tu retia rumpes Liber et incaptus, surgesque in comua cervus, Cui superi nullo tribuerunt vulnere laedi:

Attollens humeris quem gloria tollat in astra,

105 Qua generis stirpisque tuae se fama recondit.

Tantum adspiratur sceptrum et sine sanguine regnum!

Nemo novum aeterno praetexat honore volumen Moeonides, non aequa meis haec (diceret) orsis Materies. Operi Maro se submitteret ipse.

1 w Ergo mihi pectus tam f ertile tamque recoctas lncalfactat opeis, solumve animavit Apollo, Magna sonaturum? Magnum depingere Apelli Claro et Alexandrum Lisippo fingere, fas est.

Nec me posse cedro, sed scribere digna cupresso

115 Et miserum invita carmen peccare Minerva.

Sunt haec, sunt, fateor, non viribus apta, rubentis Id non pauca tamen rursum haec aptissima fiunt, Si te, rex, moreisque tuos tuor, inclyte, avitos.

Res me eadem terret, eademque animum addit, ut audax

120 More iuventutis tantum arrogem ab arte remotus.

Ille vola regi, quantumvis rusticus, undas

113 Lisippo - Quint. XII, 10, 9

Exhibuit non culpatus. Diis munera quaevis

Quivis magna ferunt et pauca, neque impulit ausum, Me nisi libertatis amor, quem nactus et ipse

125 Auspiciis partoque tuo, sine clade triumpho.

Servatus do civis opeis, quae munera possum.

Immolat hic taurum superis, ille immolat aurum, Qui ligna in silvas et in aequora flumina portant, Respexere preces ac vota fidelia largi.

130 Votis ergo locus precibusque fidelibus, hoc non Dedignaris opus, mihi quod matercula nutrix Auspice dat Musa Pallas nec pollice largo.

His maiora sacrent alii, quibus applicat artem Adspirans numeros animasque in carmina Phoebus.

135 Principe quid laudare loco, quid fine, Camoena, Sumas, ambiguum est, studiosa in corpore parvo Magna levare, loqui immensos tenui ore laboreis.

Nos maiora, cave, ne frangant viribus ausos, Omnia non fas est ut scire, neque omnia fari.

140 Insanire iuvat quoniam, quid possumus ultra?

More poetarum tentabimus ire per aureis

Victoris tuba post Martem. Cane, Musa, receptus, Bellum oblita prius, quod pellax Turcidos oestrum Moverat, imperio vireisque virosque sacrato

145 Sat praestante diu, parva nec laude per annos Bis septem, duce Matthia, plerumque quotannis Adspirante decus, namque impiger ipse Vienna Inter ferratos egressus equester equestreis

Hostilem in terram parmisque animisque paratus

150 Eveniant quaecumque audax perferre, neque obstant, Quem Thrax proiaculatur aquis vel luppiter imber.

Haud sparsere nuceis, corylus quas educat arbor, Sed duro aere globos penetrantiaque aerea plumbo Tela volant et saxa, neque exspectata trucidant,

155 Omnia vel castris sunt tuta timenda profecto.

Nunc balista arcus alios amentaque torquet Altera, totque Ioves aetas fert nostra tonanteis, Rem quotcumque gerunt sclopis bombardigerum gens.

Arma ianitscharum nobis vomit aemula pestis,

160 Inque his una salus Furiae, adquisita tyrannis.

Germani Brontes Steropesque auxere doloreis, Spirant aera tuo procul, Argentina, reperto.

Non corpusculum erat sine pectore ad ardua, eidem

161 Brontes Steropesque - Verg. Aen. Vili, 425

Formidata nihil, quaecumque abs hoste vel alto

165 Numine sunt decreta animos opponere honestos.

Saepe alios stupefecit atrox, ululatibus ut mos Et clamore fero, canibusque lupisque tumultus.

Mens infracta duci adversosque insurgere ferro, Martem haud ore vomit, dant aera crepantia vocem,

110 It sonor, explosisque canalibus altus Olympo, Congressusque viro vir comminus esset in armis, Tanto si dignus quis rege adposceret ardor.

Post cratera videns solitus se texere Rhetus.

Troianos imitate duceis, dux magne, Pelasgosque,

175 Illis cura et cor cognoscere in hostibus hirquos (Magni nomen habe, magni nam nomen habebis) Pectore non tergo, quomdam innotescere suetis, Excepere graveis, ictusque dedere vicissim.

His adiunge aliud maius, post tempore longo

180 Res quum gesta armis speraret ubi otia mundus, Grata quies tamdem bellumque utrique molestum est, Filia confecti paxque exspectata Gradivi,

Quod desiderium prius, id nunc taedia portat, Fumanteis ut sudor equos quoque denique lassat,

185 Ut damnaret onus et praelia formidata Bestia, se rumpens propriis tum viribus intra Hoc metuens illudque minor, properabimus, inquit, Paci adspirandum est, non Teutonis amplius oris, Ipse petam, responsa dedi qui nuper et herbam

190 Porrecturus, ab exitio me frunde tuebor.

Germano imperium sors annuit, aspera nobis Fata Saracenae gentique extrema·minantur.

Vincere qui nescit, maturior arma reponat, Nulla fides Transilvano, constantia nulla.

195 Ludimur abs Hungris, non sic socia arma volebant.

Deceptus toties, cur piscis credulus hamo?

Tam bella ingeniosa viris, Alemaniae alumnis, Praesertim, en, fratri prudentia quanta regentis!

Matthiam agnosco, redivivus an ille tiaris

200 Ferro Othomanniacis tremor? an divinior alter.

Quicumque, incudis metuo tornique cerebrum.

Sumpta cani Turcae rursum eructabitur esca.

Diversa insidiis metuenda subactaque res est.

Perniciem simulata ferunt, nec perdita, quae nos

205 ln miserum ftexere duo, picis offa draconi Obiecta Hungaridis, rumpantur ut ilia Turcis.

Utilium, Germane, sagax volpecula, tu me

189-190 herbam Porrecturus - Plin. Hist. Nat. XXII, 4; Fest. 99, 6

Subvertas adstuta dolis? tua cognita vis est.

Hoc etiam latet error equo: discedere fingis.

210 Nos aquilas et odorari quoque posse, putandum est.

Utcumque incolumis tacite corrector abibo, Nave reservandus, trux mercem absorbeat aequor.

Haec secum Mahumeta catus, mox nuncia legat, Id pathice adfectare iubens: rimabimur aulam

21s Germanosque duceis, patiantur ut ire serena Austriaca rex fronte Lareis sedemque gubemi.

Et pacem petere et discedere cogat ab armis, Germanus rerum dominus victorque Tomitas.

Parque imploranti supplex agere incipit, astu

220 Quae tanto atque aestu prior infamisque secutus Frigora post brumae tranquillus quaeritur hostis, Digna pati indigna ergo iuvat, Marte aequo et iniquo.

Caetera fortunae mandare Deoque ignoto.

lmperium et praecepta omen dant spesque futuri.

225 Quin hac sine etiam desederat Hunna Celaeno, Aut iam praeda satur, sibi vel diffisa potestas.

Crediderim ducente Deo tranquilla parari, Bacchatosque inter sese ire ad foedera Coros, Infraenari animos et corda ferocia poni.

230 Arcta reluctanteis insania possidet Euros, Mussandum at numero victis, queis altera cordi.

Triticeas inter zizenia crescit aristas, Et loligo effrons ad honestos farris acervos It, mansura tamen melioris digna potestas.

235 Utque senatoreis raptat symphonia discors, Haud sensu uno omnes, una ceu sede locantur, Altera vicinis mens est aliquando duobus, Luctandum ergo diu, ut parilis sententia claudat.

Pars absumta cadat minor, adsensa ore, supersit,

240 Inconcessa licet quaecumque receperat alter.

Sic fama carpente viros, quorum una voluptas, Armorum et reditus, quod metam in Marte vocari.

Praecipue archiducem concedere velle quieto, Auditur, non dulce animis ad classica promptis,

245 Adversum Briareus Harpaxque Rapoque ruentes, Ductoresque alii in contraria vota, cruoris

Humani bibula, haud rata, nec placitura volebant, Defessosque negare animos vireisve minores.

Verba volant vocesque: aequomne reponere bellum?

2so Exspirantne viri, neque habet marsupia caesar, Urbes imperio atque duces populique supersunt?

Macta animis opulentaque sat Gennania frustra est.

Quis nam adeo mucronis iners expectorat excors?

Fornaci adsuetas vetulas puerosque trementeis

255 Larvam umbrasque suas, vel quod vesica pepedit, Desperata quis hui tam foemina, credit, abire Gennanos, propi us non tunc accedere, Turca Vel daemon quicumque vorax, quum proximat oris Tcutoniae. Spectent sedeantque ad terga revinctis

260 Et manibus, tam degeneres pavor arguat olim.

Summa potestatemque mihi, Gennania, credas, Solus ego, per sacramenta elementaque iuro Omnia, ego solus tot strageis, totque trophaeis Millia sufficiam: capitum ipse papavera dextra

265 Hac casura (ait accipiter) lacerabo columbas.

Numquam Harpum expavit noster muliebriter ensis, Nunc primurn annigeri me cemant vana timentem?

Ferrum in vagina durum, non molle gero ius, Turpe toral nostris, polvinar et otia contis.

210 Gennanum est, leporeis agitare in retia Turcas.

Sclavorum quid nuda phalanx, quid lignifer haido?

Hungrorumve manus valeat iunctique Croatae Austriadis, misere miseros metuentibus Hunnos Perperam et ab nostris discedere partibus ausos?

m Perfidus est, mutare sagum quicurnque laborat, Bellum pace sinistrorsa. Sibi dissidet hostis.

Parte alia nos Persa iuvat sociumque professus Iam fidei amplexae toties ad praelia missis Ducendum usque monet legatis Christica bellum.

230 0 miles, miles, numquid stipis aera petamus?

Hactenus impigros nunc vertere terga? laborum Quod pretiurn infractis? cur nos ultricibus armis Inque rebellanteis non expergiscimur illos?

Ecce bipartito spoliis locus. Anna decori,

285 Anna velint tax tax, non pax pax, anna recusent Ignavi: nos pro patria moriamur equestres.

Aut si crure decus, pedes ibitur, ibitur, heroes.

Quid? calami? haud: querceta sumus, nec pectora fungi, Martia sed nitro perrurnpere polvere muros,

290 Invia non Rhodope, vel Athos, vel Caucasus istis.

Illi agris insueta suis et rustica buris.

Fortunam ex manibus ferrumque extorserit alga

252 Gennania Mattc Gennania 274 partibus Mattc partibns

Vilior, invidia atque odio erga Teutonas, Hunni Colluvies et praeripiant, quae debita nostris?

295 Militia hoc pessum nunc ibimus omnis aperte, Dedecus! Heroes, grave dedecus! ito latebras Tu, virtus Germana, subique ingloria. Caesar, Caesar ades, dignum et quod caesare, corrige, caesar.

Corrige, thesaurumque tuum resera, optime, tandem.

300 Talia cors labraxque duces et satrapa et omnes Talia quaerentes divortia longius armis

Atque his plura crepant, quisque argumenta fremebant.

Praelia qui damnant, bello et potiora sequuntur, Contra haec spiramenta boni ulterioris amore:

305 Prospera quaerendum est (referunt) nec prospera citra Laudandum, neque inulta sumus, victoria nostra Occultisque adfert laudem ingens gloria pennis.

Ultro offert hostis, quod nec dubia arma, neque aetas.

Ad nos confugiunt, pacemque ab Teutone poscunt.

310 En Turcam exanimem! Clarae en virtutis honoreis!

En sceptrum imperiique novos, Germane, triumphos!

Victus adest hostis, nostro nec sanguine victus.

Vidimus his annis alacreis in Martia turmas, Amborumque acies, amborumque inde receptus.

315 Nos illosque diu tempestas dimovet atra, Immo alias non parva suo discordia saeclo.

Stant utrinque ardente metus vicinia amicis, Secta animis mensest, Mars intestina minatur.

Nota ignota nefas, cuicumque potentia, volvans

320 Pellaces nocitura piis, irasque sub atra Occultare toga docti, insidiasque, labascat lmperio ne nostro, illi quod demitur, urit.

ESt heic, estque salus ibi non postrema, quod ad rem Et summam, spectare viri procul omnia debent.

325 Adspice rectoreis currentis in aequore pinus, Quam cauti moderantur opes, quam sidera coeli Oriona, Hyades pluvios geminosque Triones, Ursarumque faceis, Helicen, quam caetera pronis Transfigant oculis, qui spiritus, unde resurgat.

330 His aptare rateis, saepe et concedere transtris, Ventorumque minas male ni! contemnere, curae est, Spernere dum Thetyn fas Neptunique furoreis.

Res bello varias nauclera industria vincit.

Hinc nos incolumes certamina pendere praestat.

295 ibimus Mattc ibimns

335 Bellandum est, ut sint res sanae in corpore sano.

Quidam isthaec procerum grandaevus et optimus heros.

Hoc studium Austriacis, haec vota extrema Moravis, Pannoniae indulgere suam cum foedere pacem.

Nec minus in stabulo Augiae contra orbe moneri

340 Hungaro, opes aestate solent ut rege carentes.

Bella quibus lucra spoliis, pervivere rapto Gavisis, queis bella labor, queis somnia Mavors, Bellonae suboles correpta furore tueri.

Hos quoque castigans ductor meliora reponit.

345 Compellatque bonos et patricio ore vitesos.

Obvius amplectar, non adspematus, olivam.

Solvo latus ferro, franea et sat cuspide gessi, Solaturus agros, habeant nova gaudia vites.

Parturiant armanta foris, curasque resolvant.

350 Hactenus utque annis nunc laeta operentur agellis.

Improba vox dirumque loqui: mihi pectora Mars est.

Proiecitque simul galeamque harpumqlie locutus Aspera maturo ore senex, iuvenum unde furoreis Increpet, Amentem, Trucem, Aselgea, Barson, Omasum,

355 Haidonem et Hussarum, Magnum Longumque Budaeumque, Hinc ambos Nemetes, Pastorem, Arulom, Capribacum.

Grande malum paci Turium, ipsum ignobile Varga Nomen et Aurigam, insanum valde ore frementem:

Hungaridae, quos nil fatum aut mortalia terrent,

360 Non casusve Deusve malos, non fama remotas Tangit apud genteis; hanc barbam incanaque testor Tempora, ad occasum venientem ac proxima mortem:

Inconsulta animos stulta et fiducia vestros Occupat exsorteisque thorique forique: paterni

365 Non adsertores, non arae cura neque orae.

Quos quam praeda nihil furiat: subscribite, summa est.

Exsuperent votis, superant qui stirpe, profecto, Est quodcumque mihi, permox ni ponitis arma, ln vos convertam, et quo quisque modove viave

310 Arreptus dabitur, pro Turca ac Tartaro habebo.

Quos ego! sed properate domum et migrate rebelles.

Parcendum et generi, parendum est denique vestro.

Illum adspectabant adrectis auribus omnes.

Ne saevi, venerande pater, responsat Amilcar.

335 Bellandwn est - luv. X, 356 339 in stabulo Augiae - Hyg. Fab. 30 371 Quos ego - cf. Verg. Aen. I, 135

375 Sit modus in rebus, certa et stipendia passis Dura diu nobis frustra: in castella reponas Membratim et spatiosa viris, quae debita, solvas.

Aequa rogo et socium totus quod flagitat ordo, En macies, en quanta meos deformat egestas!

380 Nuda manus, pectus nudum et pes cortice tectus.

Nil famam extimuit paupertas. Ipse feroci

Quantum ore exsuperas, tanto me impensius, aequum, Poscere. Si servare potes, ne perdere malis.

Austria vel quaesita mihi aut Burgundia solvet:

385 Ut possis revocare gradum et tum solvere, cura.

Profuit audaci sua quid fiducia Bastae?

Quid Barbel Ianos facit Hungaris ora tumultus?

Efferus haec pestis ductor, cui rursus Ulysses, Pannon fide, tuus: patriae damnosa propages,

390 Ignoras, quid amurca crepes vanissime, bellum Nos serimus pacemque viri, tu sceptra colonus Pastorale capras et olenteis natus ad hircos, Glandivoros desuete sues regere imperii imo.

Equid Aloidas, Salmonea et illa reducis

395 Pondera, diis et vincla lovi minitata Cyclopas?

Ecquid Zeckelidas? cruce crux suffixa Georgi, Quod framea et fortuna dedit, contentus id aufer.

Nos, quibus est virtus et rerum vera potestas Armorumque fides (agnosce in utroque sequestros)

400 Viderimus, quo stare queat res Hungara pacto.

Sternitur, exspiransque metu succumbere discit, Tot responsa ferens animis inglorius Harpax.

Paullatimque alii cupientes vertere ab imo Pergama, clara Vienna tua et tua Praga residunt,

405 Aequor aquis tumidum ceu ponit pace vicissim.

Praesertim aera solum quod eis promitteret Hunnum.

Monstrarentur item quod pabula primitus armis.

Interea super Hungariae regnoque coronaque Ardua agunt proceres; cum rex ignoret habenas,

410 Maximus et caesar toti haud simul et semel orbi Absens sufficiat, non viribus respicere Hungros Evaleat, classemque iuvet rectore carentem Praesentique Deo ad portum et redducere littus, Consilium de rebus habent, cui vertici honorem

415 Et decus imponant, qui praesens omnia firmet,

375 Sit modus in rebus - cf. Hor. Sat. 1, 1, 106

394 Aloidas - Hyg. Fab. 28 / Salmonea - Hyg. Fab. 60; 61

Omnes qui nosset prudens expendere casus, Se monstrare oculisque suis dignetur ut Hunnos, Viribus est ratio potior et robore virtus.

Ingenium atrocem saepe exit et exuit hostem.

420 Quo ferrum et sanguis veniens cum gloria portet Laudem ipsa et claros cedat sine Marte triumphos.

Sceptra potestatem atque minas invita sequantur.

Pars haec magnateis dum maxima provida volvit, Matthias subit, Austriaco splendore pyropus

425 Ille, suis decus omne, novum et Laris ornamentum Commodus insanos Martis cohibere furoreis.

Pro patria qui saepe mori non pallidus armis Ante animatus erat, Geticas contra ira pharetras, Terga caballorum quibus et convivia, turmas.

430 Ecce pater quoque Danubius caput extulit undis, Sic tunc ad socios Dravumque Saumque locutus, Hungariae hoc primos banosque movete Croatas:

Queis mecum ah miseris Xanto et Simeonte malorum Pius exanthlatum est duo lustra rubente Pelasgum

435 Troianumque cruore, amnes, tardante ftuenta Corporibus late et procul exundantia campis

435 Troianumque cruore, amnes, tardante ftuenta Corporibus late et procul exundantia campis

In document OMNIA OPERA QUAE EXSTANT (Pldal 155-174)