• Nem Talált Eredményt

matis ad Transsylvaniae Status data

A.

Sacrae Caesareae Regiaeque Majestatis Archi­

ducis Austriae Domini nostri elementissimi no­

mine, Domini Principis Transsylvaniae ad au­

lam Caesaream ablegato, Domino Paulo Nagy, hisce per benigne significandum.

Relatas esse fideliter altissime nominatae suae Caesareae Regiaeque Majestati diversas in­

stantias, ab eodem nomine praefati Domini Principis et Ordinum scripto factas, quibus se­

quentia pro clementissima resolutione reponun­

tur. Imprimis agnoscere laudareque Sacratissi­

mam Caesaream Regiamque Majestatem, opem et subsidia ab ipsis contra immanen christiani nominis hostem, sub cujus tyrannide tanto tem­

pore gemuit Transsylvania, hactenus praestita, neque dubitare de eorum fidelitate, quin porro pro status et necessitatis exigentia, proprioque ipsorum commodo, paternam Sacratissimae Cae­

sareae Regiaeque Majestatis intentionem, ad securitatem commodaque eorum directam,

mo-53 dis omnibus prompturi sint. Petitam confirma­

tionem seu extraditionem Diplomatis quod at­

tinet, cum Majestas sua tractatibus pacis cum Turca incumbat, quibus et ipsam Transsylva­

niám includi cupit, exitus eorum necessario ex­

spectari debctl, certosque esse cupit Dominos Status et Ordines, se nihil pro ipsorum incolu­

mitate stabilienda omissuram, prouti etiam cle­

mentissime declarat, per verba:

religiones hactenus to lleratae:

Tractatibus cum Do­

minis Legatis Transsylvanicis anno 1 6 8 6 ictis inserta, quorum perfectionis non secutae ipsi Domini Transsyivani causa sunt,, nihil aliud quam religiones de facto existentes intellexisse, omni penitus subtilitatis aut aequivocationis in­

tentione semota, certosque reddi demandavit, circa memoratas religiones nihil innovatum iri.

Ut autem paternam benignitatem promissae sub­

levationis in oneribus hospitationum et contri­

butionum actu experiantur, Commissariis belli­

cis necessaria hun.c in finem dedit mandata. Cir­

ca Comitatum Kraszna vero, Szolnok medio­

crem, aliosque a Domino ablegato nominatos, cum res amplius integra non sit, nec praesens necessitas exemtionem illorum a dicto onere, aut dispositiones factae mutationem aliquam ad­

mittant, cedendum pro hac vice erit, aliis vi- cissim clementiae Caesareae et Regiae argu­

mentis , in his aeque ac postulata privilegiorum

civitatis Varadicnsis confirmatione (cum propu­

gnaculum illud Majestati suae subjugatum f ue­

rit) pro rerum circumstantiis sperandis. Quoad reliqua puncta, cum justitiae materiam spe­

ctent, eoque partes quarum interest audiri con­

veniat, certi quid pro nunc super iis statui aut decidi nequit, congruis tamen locis sqrie de­

mandabitur, ne ullis interim novitatum aliisque molestiis, in juribus et instantiis suis Domini Transsylvani afficiantur. Haec sunt de quibus sua Majestas per Dominum ablegatum certiores reddi jussit Dominum Principem et Status Trans­

sylvaniae. Quibus etiam universis et singulis, sicut et ipsi Domino ablegato, gratia sua Cae­

sarea Ragiaque clementissime propensa manet.

Signatum sub ejusdem suae Majestatis appres­

so sigillo secretiori Viennae Q-a Decemb. 1688.

(L.S.) ■

Stepb, Andr. de Verdenburg mp.

Domini Principis Transsylvaniae ad aulam Cae­

saream ablegato, Dominq Paulo Nagy, consig­

nandum.

B.

LEOPOLDUS

Divina favente clementia electus Romanorum Imperator semper Augus­

tus etc.

Magnifici, Egregii, Strenui et Nobiles, Prudentes et Circumspecti Fideles sincere dile­

cti. Tametsi post oblatam vobis Caesaream

No-55 stram Regiamque protectionem, securitatis pro­

movendae solicitudinem, libertatisque consci­

entiae et religionum receptarum conservationem promiscam, nunquam dubitaverimus de sincera vestra erga Kos devotione fidelitate ac zelo, plenius tamen de iis omnibus literis vestris 8-a Octobris elapsi datis certoramur. Cui declara­

tioni nobis imprimis gratae/ vobisque non mi­

nus proficuae in quibusvis occurentiis actiones vestras responsuras dum Nobis certo pollicemur, vicissim saepe fatam protectionem No.stram pa­

ternam, fortunarumque vestrarum curam, gra­

tiam denique Caesaream et Regiam, prouti ex Paulo Nagy reduce fusius dignoscetis, rursus uberrime confirmamus, flatum in Civitate nos­

tra Viennae Austriae 11-a Mensis Decembris Anno 1688. Regnorum nostrorum Rom ani 31 Hungarici 34 Bohemici vero 33

Leopoldus mp..

T. A- Henricus C. de Strattman mp.

Ad Mandat. Sacrae Caesareae Regiaeque Majestatis proprium Steph. Andr. de Verdenburg. mp,

c . - '

Sacrae Caesareae Regiaeque Majestatis Ar­

chiducis Austriae Domini nostri elementissimi nomine, Domini Principis et Statuum Transsyl­

vaniae ad aulam Caesareo Regiam Ablegato,

56

Domina Michaeli Vay de Vaja hisce perbenigne significandum. Relata esse uberius altissime no­

minatae Caesareae Regiaeque Majestati puncta a Domino ablegato scripto’ porrecta. Quaecum saepius animum propensionemque suam pater­

nam Domino Principi et Statibus Transsylvaniae verbis declaratam opere comprobaverit, non obstantibus dificillimis moderni temporis et re­

rum circumstantiis Dominum Principem et Sta­

tus in eo etiam, quod ipsimet tractatu cum ip­

sis inito polliciti sunt et si non sine gravissi­

mo aerarii proprii onere frustrari et praecibus eorum, qua benignus et solicitus pater, deese noluit j proindeque ex stipulata pro hybernali­

bus portionibus summa, 50 mille florenos cle­

mentissime remittit, quorum 25 mille floreni ci­

vitati Coronensi, praeteritis diebus uti fertur in cineres improviso incendio redactae, cedant, reliquis 25 mille florenis inter residuam Trans­

sylvaniae provinciam ex aequo distribuendis.

Puncta vero a Dominis Statibus Domino Comiti Caraffa concredita quod attinet: postquam de iis Majestati suae relatum fuerit, ita se deter­

minabit, ut Dominus Princeps et Status cogno­

scant eandem ipsis nulla in occasione quoad possibilitas admittet defuturam. Ex eodem Sta­

tuum sublevandorum studio, terminus solven­

darum portionum, quod militiam pro Transsyl­

vaniae securitate ibidem permanentem

concer-57 nit, prorogabitur, vicissim tamen Clementissi­

me sua Majestas sibi promittit, copiis inde ad exercitum Caesareum educendis assignatam de- bitamque iisdem portionum summam, ante abi­

tum rite solvendam fore.

Illibenter praeterea sua Caesarea Regiaque Majestas intellexit, terminos citationum a Do­

mino Judice Curiae contra incolas Transsylva- niae in Hungária bona possidentes, et propter- ca processibus ibidem implicatos, plus aequo coarctarij cum autem, ut ipse Dominus able­

gatus suapte facile judicabit, nonnisi sumpta necessaria informatione ejusmodi praetensis ex­

cessibus modus poni queat, ea propter Majes­

tas sua quid hac in re subsit per Cancellariam Hungaricam indagari demandavit, id quod ae­

quitati consentaneum est de super decretura $ datis etiam seriis mandatis, ne Transsylvani deinceps ejusmodi terminorum praefixione prae­

cipitentur.

Quoad bona, Várad, Jenő, Gyula, Lippa, Temesvár, Zolaka, Lugas, Karán-Sebes, Szent- Jób, Arad, Békés, Csanád, et Csongrád, armis Majestatis suae occupata, ipsimet Dominus Prin­

ceps et Status Transsylvani ac pro sua pruden­

tia dignoscent, nondum sancita cum Turcis pa­

ce nil certi statui posse, interim autem ratio­

nem belli securitatisque ipsorum propriae eli­

gere, ut memorata loco aeque ac

Székellyhi-diana praesidiis Caesareis ( cum Transsylvano­

rum vires iisdem tuendis non sufficiant) munita maneant, et pro dicto milite praesidiario alen­

do reditus inde obvenientes necessario applican­

dos esse 5 dicta vero pace auxilio Dei coales­

cente, ita de praefatis bonis disponet sua Ma­

jestas, ut debita cuilibet satisfactio praestetur.

De reliquo, saepius insinuarii fecit Caesa­

rea 6ua Regiaquo Majestas Domino Principi et Statibus Transsylvaniae, se Transsylvaniam tra­

ctatibus pacis cum Turcis inclusuram quod et rursum repetit, et in id modis omnibus conten­

dit, nihil pro ipsorum incolumitate et totali a jugo turcico ereptione omissura.

Demandavit pariter dimissionem tricesima- toris Lapossiensis, et Christophori Brassai ne­

gotiatoris Coronensis, aliorumque a supra fato Domino Judice Curiae aresto detentorum, ut tanto magis Dominus Princeps et Statua beni­

gnitatem suam Caesaream Regiamque experi­

rentur, in omnibus possibilibus occurentiis magis magisque semper comprobandam; quam sicut et protectionem suam Caesareo Regiam iisdem uni­

versis, et singillatim Domino ablegato, denuo in omne tempus uberrime confirmat. Signatum sub ejusdem Majestatis appresso sigillo secre­

tieri, Laxemburgi die 11-a Maji 1689.

(L.S.)

Steph. Andr. de V erdenburg mp.

59 Domini Principis et Statuum Transsylyaniae ad aulam Caesareo Regiam ablegato, Domino Mi­

chaeli Vay de Vaja, consignandum,

Leopoldus Divina favente Clementia electus Romanorum Imperator semper Augustus etc.etc.

Magnifici, Egregii, Strenui, Nobiles et Ho­

norabiles, Fideles dilecti. Attentata in patriam vestram Tökölyii irruptio, et clades nostro ve­

stroque militi illata, cujus nuncium cum lite­

ris vestris 24-a A ug, datis accepimus, uti nos merito commovit, ita et de vestra conservatio­

ne et ulterioris mali aversione possibili non tan­

tum solicitos Nos reddidit, verum et serias co­

gitationes suscipere induxit. Sublevavit has non parum superveniens notitia, tantam non esse stragem quantam prima nobis fama attulerat.

Graviter interim, sortem vestram viri Charis­

simi! patriaeque dilectissimae sentimus dole­

musque, et certe magis adhuc adfligeremur nisi expenderemus prospera et adversa a divina dis­

positione promanare, quae infausti casus dam­

na fortunatis eventibus multifariam resarcire potest. Non despondendus proinde vobis est a­

nimus nec salutis spes abjicienda, super est for­

tissima Dei dextera, in hac confidite, hanc im­

plorate in tutamen praesidiumque vestrum, nec vobis affuturam dubitate. Nos certe pro pater­

nil consilii nilque operae pro incolumitate re­

busque vestris omittemus restaurandis, quem in finem Serenissimo Ludovico Marchioni Ba­

densi, cujus iterum directioni commisimus e­

xercitum nostrum in Hungária, priusquam hinc discederet specialiter demandavimus, ut secu­

ritati vestrae praesertim incumberet, et impe­

tum hostilem aut metuentibus aut experientibus, posthabitis etiam quibusvis considerationibus et obstaculis, opem continuo ferre satageretj prouti etiamnum promptiori milite ad manum iiabito, ut primum dictam Tökölyii invasionem, intellexerat, magnis quidem itineribus, in sub­

sidium vestrum ita quidem properasse edoce­

mur, ut Transsylvaniae fines aut attigisse aut iis [proximum esse, magnumque per hoc res vestras allevamentum probaturas, non ambiga­

mus j pro quibus erigendis, hostiumque cona­

tibus quoad fieri potest propulsandis, nihil in­

tentatum relinquite. Adhibebimus et Nos, cum a praedicto Serenissimo Marchione informati fuerimus de statu rerum, reliqua pro consva- sione vestra, qua nihil nobis est antiquius, media quaecumque possibilitas et praesens rerum status admittent. At vero interest maxime, ut eousque resumptis viribus, operi, tutandaeque contra tur­

cicam tartaricamque tyrannidem patriae, ma­

num serio conjuncto admoveatis, ordinatis

Cele-6t riter dispositionibus quas periculi magnitudo et necessitas requirunt; de quibus omnibus, uti quoque de annonae commeatusque comparatio­

ne, institutione vecturae, numeroque militis ad manum vobis conflandi 5 loco item ad unum al­

terumve destinato, universis denique pro por­

tionibus vestris, cum praefato Serenissimo Mar­

chione vestra fideliter conferetis consilia, et di­

ctamina ejusdem sequemini, certi quod pro sua in Nos fide, et Nostro in vos affectu, saluta­

ria svasurus sit, nec Nos da iis quae vestrae conservationi et sublevamini proficua censeri poterunt quidquam intermissuros vobis pollice­

ri potestis. In hac tempestate perturbata de eo nobis prima solicitudo esse debet, ut omni cer­

tamine hostem prae foribus stantem vel penitus arceamus, vel ingressum collatis viribus et con­

siliis ejiciamus, quo obtento caetera facilius omnia procedent $ nam quod famem quam me­

tuere videmini attinet medelam huic rei adfe- ret frumenti ex superiori Hungaria convectis, quam ad hunc finem dirigere ex nunc cogitare et ordinare applicamus 5 de vestra fide et con­

stantia eo minus soliciti, quanto magis vestra interest ea quae toti Christianitati sunt neces­

saria, vobis utilia, et Nobis intolerabilia, non negligere sed promovere, et animo constanti a patria vobismet charissima profligare, cum nec Christianitati hoc antemurale suum deperdi;

efficere, nec vobis denique conveniat vestrae libertatis et regionis jactura in barbarorum do­

minatum et servitutem incidere.

Quod juniorem Apaffi in vestra guberna­

tione, declaratione Nostra, firmari petitis: si priora in memoriam revocaveritis deprehendetis Nos hactenus'nihil negasse, sed per insuffici­

entem subjecti aetatem cogitationes nostras hac de re conceptas propterea in animo nostro sus­

pensas reliquisse, quod turbulento hoc statu minus conveniret ab aliis adhuc regendum vo­

bis praeficere) ne quid tamen hic temeraretur, constituto interim regni regimini a vobismet ipsis delecto ita acquievimus, ut satis intelligere potueritis tempus et rerum momenta declara­

tioni a vobis expetitae hactenus nobis potius defuisse quam intentatam status vestri immuta­

tionem, quam cum Turca sua T ökölyii in Prin­

cipem declaratione perfide ut solet violaverit, dignoscetis facile quae esse possit Tökölyii de juniore Apaffio intentio, et quod vestrorum ju­

rium privilegiorum et libertatum periculum, ni­

si junctis nobiscum viribus hostem imminentem propulsaveritis. Eo sane Nobis serio incumben­

dum est, quod ubi assecuti fuerimus caetera suapte ad votum profluent. Constantia et fide­

litate hic opus est, denique et hoc animo pen­

sandum, quod majoris lucri causa

temporane-63 um aliquod malum ferre curandum non sit;

nam si pacem quam libertatem habere malue­

ritis, ncc hanc nec illam obtinebitis; non il­

lam ob rationes jam dictas, nec hanc quam si­

ne deditione vestra sperare non potestis, con­

stituto theatro belli in dilectissima patria ves­

tra, collisione armorum et virium misere lace­

randa.

Quod autem confirmationem religionum re­

ceptarum ac toleratarum hactenus, jurium item, privilegiorum, et libertatum vestrarum spectat:

nihil certe a sanctimonio fidei Nostrae vobis dubitandum superest, cum has sartas tectas- que vobis fore saepe saepius declaravimus, et declaratas verbo Nostro Regio denuo firmamus;

vestrum erit reputare Nobis, et si volentibus, non esse integrum turbulento hoc patriae sta­

tu editis Diplomatibus porro nos oppignorare, cum ea propter, nihil attenta sumtuum magni­

tudine, cum hostibus vestris totis viribus de­

certemus, quae proinde tanto studio vobis ser­

vare nitimur certe auferre vel alterare non in­

tendimus; securos itaque voS hac in parte vi­

vere, et constanti ac virili animo pro patriae libertate, spretis temporaneis in commodis, No- biscum pugnare convenit, vobisque aestimare gloriam et decus gentis vestrae fortitudine ve­

stra comparatum, et cum omnipotentis Dei be­

nedictione ejectis hostibus vindicataque

liber-I

Christianitatis applausu et nostra nunquam de futura gratitudine,. cujus effectus, ut posteris temporibus constanter percipietio, ita et de iis­

dem gloriose et fructuose gaudebitis 5 quod pa­

terno optantes affectu, gratiam clementiam et tutelam nostram Caesareo Regiam vobis iterum iterumque promittimus et offerimus uberrimam.

Datum in Civitate Vienna die quarto Septem­

bris, Anno millesimo sexcentesimo nonagesimo Regnorum nostrorum Romani trigesimo tertio Hungarici trigesimo sexto, Bohemici vero tri­

gesimo quarto.

Leopoldus

mp.

T.A. Henr. C. de Strattman mp.

Ad mandatum Sacrae Caesareae Regiaeque Majestatis

proprium Stepli. Andr. de V erdenburg. mp.