• Nem Talált Eredményt

buntur et restituentur: sub spe rati tan

tum admisisse et subscripsisse j quod tamen i­

dem paragraphus a sua Caesarea Regiaque Ma­

jestate pro conditione ipsius tractatus, ac eo pe­

nitus modo quo positus est relinqui desidere­

tur, cura protestatione secus tractatum c o ipso nullum fore, nec ratificationem Majestatis suae, Domino Generali Comiti de Scherffenberg mis­

sam, extradatum iri. Quae de hoc Dominos le­

gatos pro eorum directione atque relatione cer­

tiores fieri clementissime demandavit, iisque in reliquo gratia sua Caesarea Regiaque clemen­

tissime propensa manet. Signatum sub ejusdem Majestatis suae appresso sigillo secretiore. Vi­

ennae 29-a Junii A . 1686.

(L.S.)

Stephanus Andreas de Verdenburg mp.

Dominis legatis Transsylvanicis in aula Caesa­

rea nunc agentibus consignandum.

B.

Sacrae Caesareae Regiaeque Majestatis, Domini nostri elementissimi nomine, ablegato

2*

Transsylvanico in aula Caesarea agenti Domino Francisco Gyulai, hisce perbenigne significan­

dum: Pluribus altissime nominatae suae Caesa­

reae Regiaeque Majestati relata esse bina peti­

ta, ab eodem Domino ablegato in congressibus cum eodem institutis, nomine Domini Principis et Statuum Transsylvaniae, proposita 5 quorum primo, tam Transsylvaniam quam partes Hungariae eidem annexas hyberni3 et bospitationibus non modo non gravari, verum etiam militem eo jam collatum, rursus educi, altero vero, bina lo­

ca articulo 1 9 - 0 projecti tractatus Caesareo- Transsylvanici, Majestati suae certo modo tradi stipulata, ex eodem tractatu evelli et omitti desideravit.

Ad primum punctum, quartiria nempe quod attinet: quum per tractatum, inter Domi­

num Generalem Caraffa cum Domino Principe et Ordinibus interim conclusum, res sopita sit, sua Caesarea Majestas hunc tractatum clemen­

tissime approbat, proinde de hujus anni pro necessitate occupatis hybernis nihil amplius di­

cendum remanet.

Quoad principalem tractatum vero optasset sua Caesarea Regiaque Majestas, Dominum ab­

legatum aptioribus ad eundem plene perficien­

dum mandatis instructum fuisse, aut ulteriora praestolari voluisse. Cum autem se avocatum fuisse prae se ferat, non ex eo filum tractatus

21 abrumpere intendit sua Majestas, clementissime sibi promittens, vel ipsummet Dominum able­

gatum vel alium ejus loco, plenioribus instru­

ctionibus is aula suae Majestatis propediem com­

pariturum ; vel si integra tractatus conclusio pro nunc, ob infestationum Turcarum metum, Domino Principi et Statibus periculosa videretur, attrito magis hoste posthac commoda magis for­

te se offeret occasio ulterius tractandi. Interca vero tam eundem quam Dominos ejus Principa­

les securos reddi clementissime demandavit sua Majestas: ut quemadmodum, ex ratione belli et inevitabilis necessitatis contra hostem in pro­

pinquo hybernantem excubandi, partes Hungariae Transsylvaniae annexas hybernis nunc gra­

vare coacta fuit, ita serio mandabit, ut exacta in illis disciplina a milite observetur, et ab omni pjanc excessu abstineatur, deinceps autem Dominus Princeps et Status, absque necessita­

te aut eorum requisitione , hybernis non gra­

ventur; deinde: neque injuria aut damnum ali­

quod per Dominum Ladislaum Csáky Domino Principi et Statibus inferatur; tertio: Szathmá­

riensium excursiones inhibeantur; quarto: ut tricesimae plus aequo non exigantur; denique, ut bona cum Domino Principe et Statibus co­

latur vicinitas et amicitia, iisque ad requisitio­

nem, in casu turcicae vel alterius cujusdam in­

vasionis, pro exigentia, omni modo efficaciori

succurratur. Neque dubitat Sacra Sua Majestas, quin vicissim Dominus Princeps et Status, ea quam hactenus solemnissime testati sunt obser­

vantia fide et sinceritate, expcctationi Majesta­

tis suae in effectu corresponsuri sint. Ceterum Domino ablegato gratia sua Caesarea et Regia clementissime propensa manet. Signatum sub sigillo Caesareo secretiore, Viennae 16-a Ja­

nuarii A. 1687.

(L.S.)

Stephanus Androas de Verdenburg mp.

Ablegato Transsylvanico, in aula Caesarea a­

genti, Domino Francisco Gyulai consignandum.

c .

Sacrae Caesareae Regiaeque Majestatis, Ar­

chiducis Austriae, Domini nostri clementissimi nomine, ablegatis Transsylvaniae in aula Cae­

sarea agentibus, Dominis Francisco Gyulai, Mi- chaeli Inczédi, et Mathiae Donát, hisce perbe­

nigne significandum.

Clementissime suam Caesaream Regiamque Majestatem desideria Domini Principis Trans­

sylvaniae a Dominis ablegatis scripto proposita intellexisse. Quae sequentia iisdem pro resolu­

tione insinuari demandavit: rationem nimirum belli inevitabiliter exigere ut militi de hospita- tionibus hybernalibus prospipiatur, isque ita in

2 3

hybernis collocetur, quo et in hyeme contra impetus hostiles excubias agat, et primo, vere ad expeditiones militares, praesto sit. Proinde Dominos ablegatos non difficulter judicare posse, dispositionem Serenissimi Lotharingiae Ducis tam in ipsamet Transsylvania, quam in partibus eidem annexis, ab indispcnsabili necessitate contra hostem in propinquo excubandi proveni­

re, ipsiusque Transsylvaniae conservationi et defensioni praesertim utilem atque proficuam fo­

re. Quod autem petitam ratificationem Diploma­

tis tractatus cum legatis Transsylvanicis Vien­

nae 1686-o percussi attinet: rerum statum et fa­

ciem interim ex integro mutatam esse) deman­

dabit tamen sua Majestas, et severe inhibebit, ne ultra conventa cum praefato Serenissimo Lo­

tharingiae Duce quidquam per milites exigatur, et cum supponi non possit eosdem in hoc ge­

nere excessisse, necessum erit casus specificos excessuum commissorum, si qui forent, afferre) quibus, edoctis sua Majestas non solum in. ex­

cedentes pro demerito animadvertet, verum et deinceps exactam disciplinam in memoratis hy­

bcrnis observari curabit) seria quoque mandata datura, ne commercia tricesimae et quaestus, sa­

lis per milites ibi locorum hybernantes impe­

diantur) hostem autem continuis infestationibus pro posse fatigandum esse ratio belli dictat, et sollicite omnem eo convertet, operam sua M4

-jestas, Ac hosti communi aditus ad partes illas devastandas pateat, quin potius omne pericu­

lum ab iis amoveatur. Et quemadmodum per- acccpta habet sua Majestas contestata a Domi­

nis ablegatis devotionis studia ita vicissim gra­

tiam protectionem et clementiam suam Caesa­

ream Regiamque non minus Domino Principi et Statibus, quam ipsis etiam Dominis ablegatis, benignissime offert et confirmat. Signatum sub appresso ejusdem suae Majestatis sigillo secrc- tiori. Posonii die 4-a Januarii A . 1688.

(L.S.)

Steph. Andr. de Verdenburg.

Ablegatis Transsylvaniae in aula Caesarea agen­

tibus, Dominis Francisco Gyulai, Michaeli Inczé- di et Mathiae Donat, consignandum.

V.

Tractatus cum Carolo Duce Lotha-