• Nem Talált Eredményt

GEORGIUS MARTINUSIUS,

In document PURPURA PANNONICA, (Pldal 160-200)

S.R.E. CARDINALIS,

Episcopus lAaradi ensis , Poflulaiut Strigoniensis,

/^Eorgius Martinusius cognomen-eo genuino Utisinovichius, jux-taMaseniurn , &Jstvanssium extenui Dalmatarum nobilitate oriundus

<quanquam a Czvittingero gente Croatam fuisse scribatur ) infima ia aula Joannis de Zapolya calefaciun- dis hypocaustis destinatus , ministe- ria exercuerat puer. Pertaesus id ossicii ad majora stimulante ipsa na- turae indole, literaturae se addixit,

& monasticam vitam professus est sub regula Divi Benedicti: vero simi­ lius tamen est, in Coenobio juxtaBu­ dam inter D. Pauli I. Eremitae ryro-nes cum nomen dedisse. Suo tem­ pore sacris initiatus, Aulam Joannis Vajvodae in Polonia exulantis, re- petiit , eidernque fidelem satis, &

prudentem gravissimis in rebus ope- ram navavit, tantumque effecit, ut joannes a Solymarmo, cui se clsen-Cem,

r44 GeoRgiusS.R.E. Card, tem, ac tributarium dediderat, Tran-fylvaniae, Hungariaequefuerit restitu­

tus. Pro adto fideli, & fluctuosa opera,in vicem muneris post caedem Emerici Cibaki, quae contigit Anno 1534. Infula Varadmenfi donatus essi Anno 1540. obierat diem suum Jo-annes Rex, qui Georgium ceu virum idoneum tttelae Isabellae Reginae, &

Filii Joannis Sigismundi praefecit. Et sane nihil in ejus desideratum virtute fuisset, quae bello, ac pace egregia huic muneri gerendo, quam aptissi­ mum effinxerat; si tutoiem pruden- tiorem , constantiorémque magis, quamastutiorem, & fortiorem induii-set; ut colligas, astutiam non valere, si prudenriae sale non condiatur, ipsamque fortitudinem suis cadere viribus, nisiconstans sit. Gecrgius itaque tempori se commodans, levi rerum momento, nunc Reginae, nunc Solymanni, nunc Ferdinandi partibus adhaerebat, magna.semperfelicitatis, quo se verteret, inclinatione. Tan­ tum nimirum in agendo consilii, vi.

riumque adserebat, ut fortuna co­

mite, gratia apud omnes potiretur.

Princ-pio quidem, cum Ferdinandus amor.

GeorgiusS. R.E. Card. 14$

i morte Joannis Budam, quaedamq;

alialoca ex pacto repeteret, impen­

sas refusurus, Reginae assentienti Ge­

orgius obstitit, Budamque copiis So­ lymanni tuitus (Regina cum pupillo in Tranfylvaniam ablegata) quoad in hujusmanibus politamvidit,cum do- lore querens non sibi,sed Turcisope­

ram se navasse, séque spe sua delu­ sum esse. In Tranfylvania deinde ita rem gessit, ut Reginam simul cum re­ liquis inservitute possideret, Regina indignam pertaesa servitutem ad Soli­

mannum confugit; cujus favore, vi­ rilis animimulier, praesidioque freta, dimisso cum muneribus Cliausio ar­ ma parare non dubitat. Antonius itaque Losonczius, & Franciscus Pa­ tocsius clientes suos, & subditos ar-tnant, centuriantque, equites con-scribunt, ac cum Petrovicsio, qui ex Thracibus equitum alas, & cohortes evocaverat , Albam castra promo­ vent, Alvinciumque oppidum, quod exiguo Gcorgii praesidio tenebatur, primo impetu capiunt. Unde Petro- vicsius partem copiarum ad

Chana-dinum occupandum duce Nicolao Cserepovitio,Thracum Praesecto mie-

K tit,

i4fi GeorgiusS.R.E.Card, tit, ipse Albam ad castra revertitur.

Aberat Varadini Georgius, quumno­ vos hos motus, novum bellum ad­

versum se concitatum cognovit; co­

actis itaquerepente copiis, quas con­ tinuis stipendiis alebat, in Transylva­

niam non magnis itineribus profici­

scitur, tamque strenue cum Ducibus suis Turcarum vires aggreditur,ut il­ lum Solimannus amicum, quam ho­ s

tem mallet. Pulsis hostibus, &Re­ ginae auxiliaribuscopiis. Comitiapro­ mulgantur, quibus Nuncii publico nomine ad Reginam mittuntur hor­

tatum, ut sepositis armis, & pace cum Georgio facta, filium ipsi, & Petro Petrovicsio ad Rempubl. capessen­

dam educandum exhibeat, ut a te­

neris annis ei administrandae assuefa­ ctus, vergente aetate promptior eva­

dat, se sacramentum in ejus nomen renovaturos. Sed Regina teneram filii aetatem, & vix decem annos su*

pergressam(natusenim erateo anno, quo Joannes Pater debitum naturae solvit) causata, se deeoalienae edu­ cationi committendo excusavit; pa­ cemsi Georgius sincere vellet, se non renuere respondit. Annitentibus po'

strc-GeorgiusS.R.E, Card. 147 stremo nunciis,ac Georgio nihil sub­ esse dolijurante, mutuam in concor­

diam sunt reducti. Verum qui haec concordia brevi sit rupta, priusquam demonstremus, redeundum nobis est ad annum 1549. quo Georgius clan­ destina, cum Perego Ferdinandi Le­

gato consilia cudit. Cum enim in­

ter Isabellam, & Georgium, mutuae, gravesque essent simultates, Petro­ vicsio etiam in tutela Regii pueri so­ cio, Reginae partes tuente; veritus Georgius, ne unus a duobus circum­

veniretur , Ferdinandum Caesarem, ut aliquem ex suis, cui maxime fide­

ret, primo quoque tempore ad se mitteret, oravit. Ivit itaque ad cum

Varadini rebus suis intentus Albertus Peregus, Camerae Praefectus* Hac in legatione quae gesserit, Albertus redux Ferdinando exposuit; nempe Georgium reddendis Regno Panno­

niaeTransylvanis, & Cassovia, ac dia­ demate Regio non esse alienum, fi pupillo, & Reginae de alio Princi­

patu , déque patrimonio restituendo caveretur. Ut hoc consilium effe­

ctum darent, electum est oppidum Bathorum, ubi post declaratam Tur*

148 GeorgiusS.R.E. Card. cae persidiam , Ferdinandi intentio- nem quam optimam dilaudatam, a qua nec Georgius abhorreret, Sal-mensis, & Stephanus Bathorius am­

bo prudentia, & eloquentia singulari, haec pupillo, & Reginae danda no­ mine Ferdinandi conclusere: Oppa.

viensem nimirum Principatum cum idoneis redditibus ; haereditatem, quam Pater reliquerat, amplissimam prorsus ,& plane Principalem Fer di-nandum redditurum, & pupillum in filium adoptaturum. Ac, si eum sir- mata aetas virum fecerit, filiam Jo-hannam, quum adnubiles annos aeta-

tem

produxerit, ei desponsaturum.

Ad quae Georgius: aequa sibi haec o-mnia videri aiseveravit, nec aliud de- siderari, quam ut pacta haec solenni- bus tabellis, ac jurejurando consir- mentur, &certus dies aFerdinando statuatur, quo copiae cum idoneo duce adsint. His peractis Georgius Varadinum, Salmensis Agriamrever- tere, & ea, de quibus convenerant, celerrimis nunciis ad Fereinaadum perserenda curavere. Paulo post Georgius cum Caesare foedera rursus repetenda cenluit, & cum illius Le­

gatis

Georgius S.R.E. Card, 143 gatis in oppido Dioizego convenit.

Quo animadverso Regina, promul­ gato ad Enyedum oppidum conven­ tu , publicam contra Georgiurn cau-fam, plenam querimoniarum instituit;

ab illo immemore beneficiorum tam pupillum innoxium, quam Provinci­

am venisse Germanis lamentatur.

Conventuique fe , donec Solirnanni auxilium advenerit, coisiendat. Ge- orgius non se, sed Reginam violata concordia, turbandis rebus occasio-nem dedisse dictitans, nequaquam vocatus, ultro Regina, ac pIerisque aliis inYitis, ad Comitia Enyedum prosectus, Siculis, & liberarum civi- tatum Legatis, in partes traductis, a Regina postulavit, ut discordiae mo-tores suo juri traderentur; quorum primi fuere, qui singulari perfidia se deserto, ad ipsam desciverunt , &

praeter hos Michaelem Chakium epi­ stolarum Magistrum , & Ambrosium parvum, quorum consilio haec acta erant. Interea vero Ferdinandum edocuit, quo loco res Traniylvaniae videoentur, admonuitque,ut exerci­

tum primo quoque tempore cxpe-dire, &maturam sibi laborantiopem

K

3

fer

­

I$o GeorgiusS.R.E.’Card. ferre meminisset. Nec multum ta-inen abfuit, quin Georgius Regno pelleretur , praevalentibus Reginae partibus, ac Melchiore Balassio, catte-ris audaciore,reliquis animos adden­

te, nisi Ferdinandi duces, in procin-ctu esse , & haudprocul Tibisco iter maturare nunciarentur, quodGeor-gio saluti, Reginae vero, ejusque con­ junctis., haudmediocri formidini fuit»

Erant enim copiae nequaquamin po*

strcmis habendae, vel numero; virtu­ te tamen, & robore, ac fama ducisx rebus praeclare gestis inclyti, prorsus firmae, validaeque. Joannes Castal- duspraeerat exercitui. Eratis olim Magister castrorum Caroli Caesaris , vir valida, viridique senecta; exerci-tus vero constabat ex tribus millibus Hispanorum , Gallicis, Germanicis-que bellis clarorum; legione item Germanica sub Ducibus Felice, &

BaptistaComitibus ab Arco, & equi- tatu Germanico, CaroloSirotinio du­

ce. Adjunxerat Ferdinandus Castal-do, ex Pannoniis Andream Batho-rium, Thomam Nadasdiurn, & Ste-phanum Losonczium , rebus prae-clare gestis , virtuteque haud impa­

res;

GeorgiusS.R. E. Card, i$i

res; sic tamen , ut summa rerum omnium ad Castaldum respiceret.

Castra haec quacunque iverant ,ju­ bente Bathorio, qui Provinciis Pan­ noniaesuperioris praeerat, augebantur militibus. Georgius cum per Alpes tormenta currulia, & carri,impedi­

mentaque castrorum lentius provehe- rentur, antevertendum bellum ratus, Albam obsidionecingit, qua paulo an.

te Regina discesserat, praefecto inea Francisco Bojnicio Croata relicto;

cumque eam 20.dies oppugnasset, &

maeniavetusti operis diruisset, milites ad manucapiendam , diripiendamque succensos cohibuit, ne thesauriRegi­ nae,& cariorsuppellex praedae eorum exponeretur. Quare scriptis ad Re-ginam literis, & Francisco extrema minatus,ni oppidum dederet,effecit, ut illud deditione in suam potestatem veniret. Capta Alba, Reginae, quae ibi habebat,inviolatarestituit omnia, eamque ut securn loqui vellet, roga­

vit. Quod Regina metu Hiipanici exercitus ab omnibus dc stituta, quan- quam invita admisit ; & in oppido Scbesso uno ab Alba milliari dissito, in mutuum conspectum, &

collo-K 4 quium

'iqz Georgius S.R.E. Card. quium ventum est. Ibi Georgius quamvis primo lachrymis, & singulti-bus permista voce veniam precando sit prolocutus ; recollecto tamen animo, adesse ducesFerdinandi cum validoexercitu proponit, rcmque eo deductam, ut Transylvania ceden­ dum, & corona, cum Cassoviahaud cunctanter reddendasit; non tamen suspicaretur sibbpupillóque nullo Do-minio,dignaque Regiae Majestatis do-te provisum : namque ipsam centum millia aureorum nummum dotis no­

mine accepturam: filio Principatum Oppaviensem in Silesia, & patrimo­

nium,quodad 40. arces firmas, opu- lentasque constituat, restitutum iri, quin imo filio venturam in conjugem Ferdinandi filiam minimam natu, dum ambo nubilesaeratis annos attigerint.

Quibus omnibus, ut ipsa subscribat, se plurimum etiam,atque etiam interpo-nere, ac obtestari. Turcarum perfi- diae non fidendum, quam & R eginam,

&setoties lusisse luculenter advertit.

Ferdinandum Monarcham potentiffi- mum patrisofficio functurum, subsua.

que tutela secure protecturum,idque Legatos interposito sacramento sub-

feri-Georgius S.R. E. Card* 15j scripturos. Ad haec petere, ut qua-tuorillius Ministri, uti antea publico nomine petitum effet, arbitrio suo plectendi sibi tradantur. Haeret Re­ gina inops consilii, &Turcarum auxi-lio non appropinguante, & Petrovi-csio,inquo aliquidspei suberat, solita cunctatione moras trahente, contra Georgium & suis, & alienis copiis rem urgente, quidnam diceret, aut faceret, non habebat. Itaque in fie- tus,& lacrymas conversa, se quidem pactis affentiri respondit, ac Regno ,

Cassovia , coronáque cedere, sed DEUM Opt. Max. superosque omnes testes invocare fe , ut tantum unico fi-lio praejudicii faciat, ab invita, coacta-que extorqueri: ipsi ad hujusmodi foedera, contra herilis jurapueri mini­

me descendendum suisse, inter singul- tus queritur,quibus Regno privatus, inexternas regiones relegandus exu- laret. Sed eundem Dominum im-mortalem,qui hominum ingratorum sceleribus, mira aequitate puniendis invigilat, hujus etiam enormis piaculi vindicem futurum, & ut exemplum in cum statuat, quicunque horum est

i54 GeorgiusS.R.E. Card. causa malorum, se dies,noctesqueat siduis precibus imploraturam.

Habito hoc colloquio Castaldus exercitus Imperator paulo post,eae- te'ique Legati Claudiopolim tenue­

re , ac castra in suburbanis locavere.

Caeterum Regina, & Georgius eo­ dem Comitia indixore, ipsaque dio statuta, adducto filio adfuit Anno ifSO. ac cum Castaldo, & Legatis juncta dextra. Ministros, quos Geor-gius dediad poenas poscebat, quósve ipsa salubriori consilio secretioribus in locisabdiderat,venia impetrata peri­

culo simul, &latebris exemit. Dein­

de cum ex ordine Nobilitas, ac Sicu­ li, & Saxones frequentes convenis-ient, majoriin aede sacrisoperatum est praesentibusRegina, filio, & Georgio cum Ferdinandi Legatis: peracto sa- cro, adhibiti aris sacramento seob- strinxerunt: Castaldus, Bathorius, &

Nadasdius pro Ferdinando Imperato, re , próque pactorum conditionibus adimplendis: Regina eodem modo, ac filius, postremo Georgius sacra- mentum dixére. Quo dicto tubae, ac tympana concrepuerunt, &faustae acclamationes sublatis vocibus repe*

Georgius S.R.E. Card. iqf titae Regina demum coronam, &

sceptrum, caeteraque tolpectantia, in arca vetusti operis , sed ferreis re­ pagulis tene munita, deprompsit,

& ad Proceres, qui longo ordine ad- stabant, brevi sermone haec intulit:

En prae fient ibus vobis, atqueintuenti­

bus, viri Pannonii coronam, & sce­ ptiumRegni Hungariae insignia,Ferdi­

nando Regi mittenda do, atque trado, Faxit DEUS Opt. Max. ut id vobis, universoque Regno, Reipubl. Chrissea- naefelix, faustumque sit. Verum ani­

mus mihi praesagire videtur ( atque utinam falso praesagiat ) vos hoc diae, demat e neminem deinceps vestrae gen-iit, dr sanguinis Regem ornaturos.

Equidem hoe in meam,siliiqueinjuriam vergere haud ignoro; siedmefacere, quod alii velunt, oportet: magna ta-men spes metenet, fore,ut filio quoque meo aliquando melius prospectum sit;

utquanquamnunc mutatisfedibus, alio migrandum esi; tameninspem Regni educato, DEI Opt. Max,ope, & vobit annitentibus, prisiinamfortunamrecu­

perare liceat, Consignata Ferdinandi potestatiRegni insignia, Castaldus ei­ dem per Legatos PoIonii Comitiis

per.

i f 6 Georgius S.R.E. Card, peragendis vacanti transmisit. Regi-nae vero ex Transylvania exceísurae propter sinistram filioli valetudinem , aliquot dierum (Patio fuit morandum Claudiopoli; qua ubi primum suble­ vatus est, iter Caffoviam aggreditur.

Petrus de Reva vult Georgium ad Ducatum usque Oppaviensem Regi­

nam prosecutum fuiffe ; istvanssius tamennec Caffoviam usque perrexisi fe comitem, sedambos millenis dona- tos aureis , & puerum exosculatum apud Silahum oppidum, ad radices al-pium Mczcssiarum situm , dimisiffe;

adjuncto tamen iuas partes obeunte Ladislao Udenssio. Ferdinandus memor operae Georgii, & industriae in promovendis sibi Hungariaeinsigni­

bus , eidem Archi-Episcopatum Stri-gonsensem cum amplissimis reditibus confert ,& a Julio III. Pontifice Max.

Purpuratorum Patrum Collegio in-fertum nunciat ; quanquam, ut aic Istvanssius , moderato Georgius hosa ce honores tuleritanimo, quasi prae- sentiret non diu hac dignitatis acceff sione se f-uiturum : namque eodem hoc An. 1551. ut paulo post videbi-mus , crudelem in modum e medio

fub-

Georgius S. R. E, Card, ip sublatus est. Visus enim est Geor-glus Castaldo rursum cum Solimanno tractare, & de Transylvania Ferdinan- do eripienda cogitare. Suipicionis origo fuit, obUlamanem Turcarunx Ducem libere ex arce Lippa dimisi*

sum cum mille trecentis sociis; quum tamen eas in difficultates adductus fuerit, ut de deditione cum quibus- dam sibi notis ducibus, & praefectis agere coeperit,& sicum suis copiis di­ mittereturChanadinum,& Lippam se dediturum polliceretur. Castaldus licet cum reliquis tribunis resisteret Georgio dicenti, non else Solyman-num per nimiam ducum ejus tracta- tionem provocandum, urnen persi­ stentis vocis cessit, dissimulata inte- rea,& pressa inpectore vindicta, quae brevi postinapertum prorupit, rnaxi- me cum Georgius militem bybernarc juxtaCastaldiedictum in Transylvania non voluisset, verum in praesidiis limi-tum, finitimarumque arcium colloca- ri, eo quod ob exactiones, castren- sesquenecessitates oneri ferendo non essent. Ab hoc itaquetempore quae-rebat, qui ei vim, & manusinferret»

Militibus tandem, interventu Batho- rii

ijS Georgius S.RE.Card, rii animis mitigatis, bono rnododi- stributis, eis, qui in oppugnationibus substitere in urbibus, & suburbanis;

caeceris in arcibus hosti propinquiori- bus. Castaldus cum Georgio quasi animi gratia ad Binsium , seu Alvin-cium castellum loco amaeno ab ipsu Georgio aedificatumvenit. Ibi Ca-staldo honoris causa in majori, &

commodioriaedium parte hospitium Cardinalisassignat; ipse sibi cubicu­ lum quoddam ad meridiem , in quo ejus diei reliquum, ac,quae imminebat noctem, quiesceret, delegit : nec multopost futuriignarus,copias sere omnes dimisit, paucis ad carrorum custodiam relictis, praecedcréque Va-sarhelinum jussit, eo adComitia celc- branda venturus. Castaldus matu«

ram occasionem nactus , Siortiarn Pallavicinum, cum quo antea consi-lium communicaverat, isque operam,

& studium suum prolixe erat pollici-tus, ad sevocatum, utrem aggredia- tur, simulque perficiat, hortatur. An-dreae Lopejo Hispanorum peditum cohortis Praesecto, quid sacerein ani-mo habeat edocto mandat,utcum se­

lectis ex numero militumante

auro-ram.

GlöRGiusS.R E.CARD, If9 ram , dum currus Georgii oneraren-tur, ac caetera ad iter pararentur, ad se ad castellum veniat , portamque quo majori possit silentio, absque tu­ multu occupet. Ssortia totam no-ctem insomnemducendo, ac consul-tando transegit. Hacveroarte con­ jurati in Georgii cubiculum irrcpse-runt: M. Antonius Ferrarius Castal-do ab Epistolis, homo prostitutae au- daciae , jam ab aliquotempore Geor- gionotus,ac muneribus, & pecunia ab eo donatus, nuntiat dubiaadhuc diei matutinae luce per cubicularium puerum,sehabere arduum, magnique momenti negotium cum eo commu­

nicandum. Admissus inconclave li- teras profert adFerdinandum Regem scriptas, quasut nomine suo digniores faciat, rogat. Sumpto calamo cum prono vultu in literas se inclinasset Georgius, ille pugione, IethaIi ictu jugulum ejustransfixit. Strepitu si-mul, & clamore exorto, Ssortia, &

caeteri decem numero irrumpunt, strictisque gladiis eum Christi DEI, Divaeque Virginis Matris opemincla­ mantemcircumsistunt,crudcliterque repetitis ictibus enecant. Hunc exi­ tum

i6o

GeorgiusS.R.

E.

Card» tum vitae habuit Georgius natus an- nos 70. circiter. An. Cbr.lyyi. diem caedis Petrus Revaius 18. Decembris, Zvittingerus vero 15 contigisse re-sert. An vero Ferdinandiimperio , nec ne illa facta sit? incertum man­

sit , plerique thesauris Georgii id ad- scribunt, quorum possidendorum cau­ sa tantum scelus Castaldus praesum-psit; qui tamen admodum modici pro fortuna tanta reperti, omni ea pecunia, quam sepositam credebant, in publicasnecessitates impensa, alen- dasque copias militares ab homine li-berali; cui exacta fides, acdiligentia in administranda Rep. potiori curae, quam privata suit charitas. Et quam-vis Pontifex idcirco execratus sitFer-

dinandum, eique diem dixerit, nil opi- tulante Epistola, qua Imperator se purgare adnisus est, quamque recitat Istvanssius; tamen ut scribit Mase-nius, cum probatio sceleris manif esta non esset, eundem rursum absolvit»

Sed quamvis ea caede indignus fuissec Georgius , sive eam promeritus (utrumqueenim vulgi sermonibus ja­

ctatum est) authores tamen caedis , vindicante DEO scelus, partimsutn-

mas

GeorgiusS.R.E.Card. 161 mas in calamitates proruerunt, partim sceleratam vitam tragica cum morte commutaverunt. Sfortiaenim, non toto vertente anno, a Turcis caeso exercitu captus, ac apud eos virgis,

& fustibus exceptus, multo auro se redemit. Marcum Antonium Ferdi­

nandus Gonzaga Mediolani Caesaris Caroli Praesectus, alterius noxae capi­

talis crimine convictum , in praealta furca latronum more suspendendum curavit. Carnpegio Augustae Vin­ delicorum dextra manus ( nempe caedisviri amplissimi rea ) primo no­ cturna in rixa detruncata est : nec multo post, dum Viennaein Ferdinandi comitatu venaretur, ab apro terribili dentis ictu laniatus, ac effusis visceri­

bus intersectus fuit. Scaramuccia autem in Gallia Narbonensi a militi, bus quibusdam in frusta dissectus , foeda morte animam exhalavit; cae­

terique,ut habet Zvittingerus, inulti ab insamis lethi casibus non evasere.

£t haec sunt, quae de Georgioapud scriptorescomprehensa, ex nostrisin.

stitutishuc inserendafuere. Pro co­

ronide Gasparis Bruschiimetra adjun­ gimus : quibus Georgii praeclaram

IS2 GEoRGlus S.R.E, CARD.

virtutem depraedicat. Sic enim ca­ nit :

sidam postquam Ausonio Mona-cbusjuitense peremptus, Qui columen Regni totius hu­

juserat,•

Turcica tota manus > Segeditii moenia cepit»

Innuere volens ejus robore, & indu- stria,prudentiaque plurimum Turca- rum vires detentasfuisse, quominus in Tranfylvaniaeurbes liberum, facilem-que habuerit ingressum ; eo verovita functo, velut rupto aggere facilem fluxibus calamitatumalveum, &Tur- carurn ferocitativiam apertam fuisse.

Quod alii laudi, hoc nos eivitio da­ mus ; quod nimirum haeresibus in Tranfylvania ubertim crescentibus, faverit; nos tamen istud inmedio re- linquimus. Narrant praeterea, quod pridie quam interficereturGeorgius, Sacerdos coram eo sacrificans,calice propane in manus sumpto, vinum es- fuderit: quod ipsum sanguinem Car­

dinalis effusum iri portendisse, multi postea interpretati sunt.

Zacharias

S.R.E,

Card» i6;

ZACHARIAS

DELPHINUS , S.R.E. CARDINALIS,

Episcopatus Jaurinensis Guberna-nator,

Z

Achariae DelphinoPatritio Vene- to primus dies illuxit 29. Maji,

Z

Achariae DelphinoPatritio Vene- to primus dies illuxit 29. Maji,

In document PURPURA PANNONICA, (Pldal 160-200)