• Nem Talált Eredményt

CARDIN: PATRIARCHA

In document PURPURA PANNONICA, (Pldal 126-160)

CONSTANT1NOPOLITANUS, Arcbi-EpifeopusStrigoniensis.

’T'Homas Bakacsius Ungarus, in-gressus in vitamapud Erdódium, quod etiam Titulium appellatur, op-pidum Bertholdi Dragssii ditionis, unde & cognomentummutuatus est.

Prodiit is quidemloco humili, ut vult Istvanssius;, cum fratribus Joanne, Valentino, & Benedicto; parentum tamen cura, ac docili praeprimis in- dole, fertilique ingenio suffragante, ea tumvirtutis, tum litcrarum funda-menta jecit; ut natales abunde resti- tueret. Positis in patria rudimentis latinitatis, Viennam Austriae Metro­

polim delatus, ad excipiendas reli­

quarumartiumdisciplinasanimum ap- plicuit;quibus aprima juventute im.

butus, eos mox progressus fecit; ut vir summa postmodum eruditione conspicuus, in paucis egregius eva­ serit, & propagata virtutum ejus, ac

doctrinae fama, totalate Ungariain-

cla-no Thomas S.R.E. Caro. claruerit. Absolutis itaque Viennae magna cum laude, pro praecellentis ingenii magnitudine , severioribus tum Philosophiae, tum Theologiae studiis inpatriam redux, ea probita­

tis, atque prudentiae indiciadedit,ut Praeposituram TitulsensemCanonico- rum Collegio , & Archivo Regni in­ signem , aetate provectiori adeptus suerit. Deingrandiornatu, atque ad­ auctis in dies magis, magisq;meritis, a Matthsa Rege ad Zagrabsensem Ca­ thedram promotus; ubiindustria, ac laboribus assiduis, obsequiisque Mar-thiae regnanticharus,mox ab eodem Jaurinensi Sacerdotio donatus est.

Quo in munere cum omnium expe- ctationi, atque conceptae de se opi-nioni largiter satisfecisset, Cancella­

rii simul munere fungebatur.

Extincto Matthia Rege, evcctoque in soliumRegni Uladislao II. ab hoc quoque omnium consiliorum parti- ceps, atque arbiter factus, Ludovsci pariter filii» & Regni curator exti- tit; cumque Hippolytus Estensis, qui

ea tempestate Sedem Strigoniensem tenebat, Summi Cancellarii, ac Se-cretarii Regii munus tantae

praefectu-r«

ThOMAS S.R.E. GARD. 111 rae impar, obire nonvaleret, Thomas erepto e vivis Urbano de NagyLucze^

quaestore duorum Regum, Episcopo"

Agriensi, & Episcopatus Viennensis, administratore , Praesul continuo <

Agriensis dictus, eosimul gradum fe ’ cit, ut Hippolyto adolescenti Anno

I49a. sublectus. Regi eiset a secretis, fummúsque Cancellarius nominare-tur.

Maximis id genus Regni magistrati- bus magna omnium satisfactione re­ cte, sapienterque administratis,ob exi­ mia, quibuspraeditus erat, virtutum, ac doctrinae ornamenta, insignémque praeprimis prudentiam,ac religionem, in Strigoniensi Metropolitana Sede collocatus estAnno 1427- Hippolyto Estensi in Thomae locum suffecto; quo dein etiam in honore Thomas la-bente eodem adhuc anno , ad preces Uladislai Regis a Summo Pontifice ri-te stabilitus, & confirmatus est.

Tribusannis Ecclesiam Strigonien- sempraestanti instituto regens, cum fe se infimis aeque, ac summis Regni Proceribusjipsique Romano Pontifi­ ci magnopere probaffet, amplissimis- queaccumulatis divitiis in amicitiam

na THoMAs

S.R.E.

Card* Veneti Senatus venisset , hujus de-mum, ac Uladislai commendatione in vicempraemii, & gratitudinis ab Ale- xandro VI. absens Romano ostro in­

dutus est. Quo ut beatius, & ple­ nius perstrueretur, totoque orbe cla­ rius effulgeret, eodem adhuc anno Cardinalitii Galeri accipiendi gratia Romam contendit, ticulumque Car­ dinalis S. Martini in Montibus acce-pit.

Ad excelsum ergo Cardinei Ordinis fastigium elatus, ejusdemque insigni-bus omnibus exornatus, quam bene comparati in CatholicamReligionem, Sedemque Apostolicam animi esset, luculente ostendit, quandoTureis dii-Tensionibus mutuis commotis, ad con­

citandos,adversus hos Asiaticos Ty­

rannos , Christianos Principes, Sum­ miPontificis ope, & auctoritate ani­ mum adjecit. Patiebatur enim ea tempestate BajazetesTurcarum Prin­

ceps , devictis, & pulsis Sahocule, aliisque Turcicaesuperstitionis pertur-batoribus, ex Asia reversus bellum in­ testinum, ambitione, & truculentia Selyrniminoris filii repenteexortum.

Quod quidemeo fine, ac eventu ter-

mi-TH0MAS S.R.E.CARD. 11 J minatum est ,ut Selymus praetoriano milite , ac purpuratis, qua metu, qua largitionibus, & ingentibus promissis suas in partes adscitis, Bajazeti jam senio j morbisque gravato, imperium una, ac thesaurum omnem nefarie ex- torqueret, eumque ad natale solum Didymosichum secedere volentem veneno pharmacis indito tolleret; fratrcsque Achomatem, qutm pater successorem destinaverat, & Corcu-thum majores natu, eorumque libe­ ros omnes, & nepotes impio bello persecutus , crudelissime interficien­

dos curaret, solusque imperio per summum scelus potiretur.

Opportuna sane haec erat occasio potentissimisChristiani orbisRegibus, ac Principibus ad a-ma, contra bar­ baros, mutuis inter se odiis collisos unanimi voto arripienda, vscesque,

& opes suas adversus diram eam ,&

immanem belluam consocianda;;

quae ex eodem tempore in tantampo­

tentiam, & imperii amplitudinem ex*

crevit, ut jamcultissimae Europaepar.

ti, terra, marique summe formidabilis immineat. Thomasergo Cardinalis, ut erat ingenio acri, & magno

judi-H cio,

ii4 ThomasS.R.E. GARD.

cio , animadvertens, quod extinctis fraternis Turcarum odiis , & bellis, omnis tempestas in Pannoniam irru-ptura fit, remedia in tempore quaeren-da, & impellendos contra barbaros Christianos Principes Pontificis ore,

& auctoritate censuit. Rege igitur convento,se iterum Romamiturum, operamque diligentem navaturum proseffus est, netaminsignis, tamquo commoda hostis invadendi opportu- nitasnegligeretur. Adornata proin- deprofectione, & rebus ad iter neces-sariis sumptuose comparatis , magna etiamassumpta equitum, & domesti- corum caterva, petendorum pro bel­ lo auxiliorum gratia urbem Romam versus iter fecit Anno i; 13.In Vene.

torum ditionem delatus, e Senatus mandato, quod multis officiorumge­

neribus ei devinctus esset, splendide admodum , & laute ubique habitus est, Triremis quoque expetenti, re- bus omnibus apprime instructa, qua Anconam, &inde ad aedem D. Virgi­

nis Lauretanae veheretur, oblata est*

In ingressu Urbis exceptus est hilari fronte a Cardinalibus, Matthaeo Lan- go Gure ensi, aMaximiliano Caesare par

THOMASS.R.E. CARD. IIJ pacis tractandae in Urbem legato, &

altero Anagnino honorisergo obviam missis; ubi Julium de more venera- tus, in aula Pontificiamagno splendo-re, & munificentia sere ultraannum vixit. Nicol. Istvanssii, & Petri Re-vae sententia est, Thornam Cardina­

lem etiam eo fine Romam iter susce- pisse, ut se , & divitias suas ostentan­

do , multumque auri largiendo , ad summi Pontificatus fastigium perve- niret. Sednos tanquarn rem incom- pertam in dubio relinquimus.

Dum Thomas Romae moratur,&

susceptum auxiliorum negotium re­ missius fortalsc, quam pro necessitate promovet, Juliusinterim senio, labo­ ribus, morbisque consectus aO. Fe-, bruarii e vita decessit. Cardinales conclavibus de more inclufi comitia habuere, ac his una Thomas Strigo-niensis interfuit , non parva, ut qui- dem tunc inter populares suos fereba-tur,spepotiundae supremaein terradi­

gnitatis. Verum non multo post Joannes Medicaeus, Laurentii

Medi-caei amplissimi, &tototerrarum orbe clarissimi viri filius,Cardinalium suf­ fragiis, assumpto Leonis X. nomine

H 2

Pon-Ii6 Thomas S.R.E. Card.

Pontifex declaratus, spes omnesTho- mae elusit. Ejus tamen iolennia Thomas etiam, & quidem non po- stremo inter caeteros loco cum digni­ tate celebravit, iisqueperactis, cum eum tum privata,tum publica Regni, Regisque negotia domum revoca­

rent, haudmagno labore impetravit , ut novus Pontifex , qui exhausto aera­

rio, exercitu, ac pecun-a, remHunga- ricam juvare nequaquam posset, sa­

crorum diplomatum munera imperti- ret, quibuscontra Tuream pugnanti­ bus univerforum criminum veniam ; iis vero, qui pro tuenda religione mortem obiissent, aeternam felicita- tempolliceretur.

His rebus confectis, posteaquam Romae magnam sibi nominis famam comparavit, & Patriarchae Constan- tinopolitani, & Legati a Latere titu- lis insignitusfuit,inpatriam rediit, ra- tionibusque Romani itineris , labo-rumque Uladislao Regi tum Budae degenti expositis, ea, quae a Pontifice auxilia obtinuerat,declaravit. Re­

bus deinde convocato frequentiori concilio prolixe propositis, prolato-que impetrato diplomate. Senatorum

ma-THOMAS S.R. E. Card, r 17 magna pars , qui otio, & avaritia cor­

repti, Regnum praedae loco habe-bant, inCardinalis ivere sententiam ; pauci,quibus nihil in Rempubl. mo­

mentiallaturumvideretur, altius pe- nitiusqueomnia consideranda, nihil-que temere decernendum suadebant, nedumpatriae consultum vellent, vi­ res, opésq; ejus funditusenervarent, plebemque in nobilitatem armarent.

Veium quantumvis himagno .recto­

que animo disseruissent, nequaquam tamen efficere quidquam potuere, Rege ipso, ac Senatoribus caeterisin Cardinalis sententiam certatim abe­

untibus.

Postridie igitur CardinalisBudae in temploD. Sigismundi re divina pera­

cta, indultumPontificis pro concione promulgat; quo publicato convene­ re in unum brevitempore plurimi, va-riaeque sortis homines, quimox prae­

fecto iis in belli ducem Gcorgio Sicu- lo,Doia cognomine (quieo tempo- re turmae equitum Tauruni, seu Nan- doralbae praeerat) in eadem aede D.

Sigismundi vexillum albumcumcru­ ce praegrandi purpurea ad hoc Romae praeparatum, aliamque crucem aeque

H ; pur-

u8 ThomasS.R.E, CARD.

purpuream, sed minorem, una pro altari in genua provoluti paludamen- to insutam de manu Cardinalis acce­ perant, incastra, quae in campo

Pe-sthano sita erant, dimissi sunt.

Congregatis deinde intra mensis spatiumplusquam undecim hominum cruce signatorum millibus, iisquete­ lis, omnique necessario belli appa­ ratu instructis, spes nonnulla de pro­

pulsandis barbarorum copiis assulgere poterat, nisi illi ipsi conversis nefa­

rie in Regem, ac Dominos armis, in ipsa patriae viscera, rapinis, caedibus, populationibus, incendiis,longe, la-tcque desaeviissent; atque adeo equa re potissimum subsidium Hungarsa sperabat, exitiumsibiconscivit. Quam grandia, quamque enormia mala per-petraverint improbissimi mortalium, pluribus recensere animus non est, praesertim cum ab Istvanssio elegan-tissimo scriptore satisexposita, & ple-raque majoralonge, atquedeteriora sint, quam quae salva pudoris lege a nobi» scribi possint. Hoc unum ad­

dendum nonmea solum, sedaliorum opinione,Curuciorum nomen ab hac faece profluxisse.

De.

Thomas S. R.E. Card. i19 Debellatis perJoannem Comitem Scepusiensem improbis Crucigeris anno insequente, qui fuit iyiy. Ma-- ximilianus Caesar, uc erat ingeniosin gulari, animo volvens nihil esse prae­

clarius bono Principi, quam Provin­

cias , & Regnasuasolido quodam ro­ bore firmare, in omnes orbispartes oculos, animumque conjiciens,nobi­ lissimum sibi quemque Regem affini-rate devincite satagebat, ut vel inde

ditiones suas, atque Provincias per­ petua quadam pace stabiliret. Po- steaquam igitur Philippo filio in Hi­

spaniam milso Regem Aragonium sibi obstrinxit, ipséque Philippus nume- rosam post seprolem reliquit, Caesar arrepta denuo occasione, e quatuor filiabus secunda post Leonoram, cui Isabellae nomen, Regi Daniae jam an­

tea desponsata, qua ratione proge­

nies ejus exseptentrione in orientem propagata undequaque coalesceret, cogitavit. Videns proinde pientissi- mum Hungariae, ac Bohemiae Regem Uladislaum,nobilissimis liberis Ludo-vico, &Anna aDEO Opt. Maximóq;

donatum, eos sibi devincire,suásqí Provincias firmissimo quodam praesi-

H 4 dio

120 ÍTrtOMAas S.R.E. CARD.

dio munire constituit, LudovicoUn- gariae,& Bohemiae Regis filio tertia nepte sua Mariain uxorem data, An­

na veroLudovici sorore uni ex nepo- tibus,Carolo,aut Ferdinando despon­ sata. Consilium ad id,operarnque pri-mam attulisse videbantur Matthaeus Episcopus Gurcenfis Cardinalis, &

Joannes Episcopus Varadienfis Ord.

S.Francisci, quorum potissimum la­ bore, ac industria negotium luit in-choatum, a Thoma vero Cardinali feliciter confectum.

Acccfiére dehinc non pauci Ora­

tores, per quos Caesar ultro citróq;

saepe missos,inter caetera negotia,du- plicia simul haec matrimonia solicita-bat: donec tandem & ipscUsadi laum Regemconveniendi causa, acde cae- teris Regnorumsuorum, ac Provin­ ciarum necessitatibustractaturus.Au- gusta Vindelicorum redux omnem moveret lapidem , ut concepta, ac meditata jam dudummatrimoniafau­

stum exitum sortirentur. Quod ut facilius, atque ex animi sententia ce- deret, neptem quoque suam Mariam destinatam Ludovico Regi sponsam ex Flandrsa inAustriam evocavit;quae

Vien-Thomas S.R.E. Card. 121 Viennam 12. Junii 1514. delata, ibi­

dem honorificentissime excepta est.

Indicto itaque per Oratores Caesaris, atque Regis conventus tempore, &

loc o, cum illic etiam de eoncordia Caeiaris, & Sigiimundi Regis Polo- niae ( qui ea tempestate mutuisinter se oaiis dissidebant) intercaeterane­

gotia agendum esset, vilum est Ora-toribus. dissidia illa haud sacise com- poniposse» nisi Caeiar,& una duo Re- ges germani in certum locum coi-rent. Id quo pacto factum sit,fuse, latcque traditur aCuspiniano.

Postquam nimirum Uladislaus Rex Hungariae, & Ludovicus filius ejus Sigismundum Poloniae Regem incre­

dibili pompa, ac splendore Posonium ingredientem fraternos inter ample­ xus , magno Pontificum, atqueOpti­ matum comitatu exceperunt, & Lu- dovicus mirae indolis juvenis, patru­ um exosculatus benignissime adfalu- tavit: rebus antea suis septem dierum spatio ordinatis,unacum Annasorore Ludovici Viennam contenderunt.

Priusquam vero Urbem ingrederen- tur, constitutus erat primum con-ventuilocus, inplanitie quadam apud

H y vetus

122 THOMAs S.R.E. Card.

vetus Carnuntum,five juxta sylvam, quae Germanica lingua Dura deno­

minatur. Collis hic erat intumescens aliquantiiper, a dextra sylvam, a parte autemlaeva vepribusjmodicisq; asper­

sumvineis monticulum prospectans, ideo praesertim electus , ut ex eo commodum Caesar a Polonis juxta, &

Hungaris eminus conspici posset.

Caesaremigiturcum omni suo exer­

citu ex Urbe in locum constitutum magnificentissime advenientem Re-ges cum catervis suis,ac militum in-numerabili multitudine, qui vestibus, atque armis more suo ornatissime in­ structi procedebant, sonantibus un­ dique tubis, ac tympanis accessere.

Caesar utappropinquasse Reges vidit, e lectica , qua cooperiebatur assur­ gens, dataque Regibus, & Reginae dextra, perquam concinne inquit:

Haec est dies, quam fecit Dominus, exuite mus, & laetemur inea. CuiRex Poloniae: Utinam, inquit, felix, ac faustus sit istenosier conventus, uni-versu Reise Christianae, Paucula in similem sententiam Rex Hungariae prolocutus, prae gaudio, animique, quibus affluebat solaciis,vix a lacry-

mis

ThomasS.R.E. Card» 12;

mis temperavit. Ludovicus vero fi­

lius, ut erat probe institutus, summa cum veneratione , ac reverentia ex equo procumbens, Caesarem ceu pa­ tentem latino sermone salutavit; ipsa demum Regina Anna e curru sese erigens, nam nonnihil sublimis, ac p aeakuserat, vultu, verbis. ac ge­

stu , suam in Imperatorem observan­

tiam , piurnque animum palam con- testata est.

His celeriter peractis, cum ad ur­

bem procedendi tempus advenisset, nonnulli inani metu,atqi timore cor- repti, ne fortasse urbe cinctis quid­ dam mali accideret, aliquam proces­

sui moram injicere videbantur; sed Sigismundus Rex Poloniae fidei pu­

blicae Caesarissecommittens, utpro-grederentur , dux, & auctor fuit.

Principibus Viennae appropinquanti-bus mille quingenti selectissimorum peditum obviam iere. Ad portam urbis Sacerdotum chorus, parviquo­

que literarum studiosi civium Vien- nensium liberi, tum immensa multi­ tudo Academicorum in suas classes distributa, opifices quoque suis ordi- nibus distincti, plebs denique omnis>

ac

t2q. Thomas S.R.E. Card.

ac populus festivos inter applausus, Caesaris,atque Regum ingressum prae- stolabantur.

Erat sane ingressus hic celeberri- mus, ac vere regius, qualem a me­

moria hominum eo loci nemo un­ quam viderat, spectatu certe dignis-simus, ipsiusque Caelaris, ac Regum

Majestati conveniens. Ordo autem erat talis: Post horam circiter quin-tam pomeridianam ante alios longo ordine procedebat familia Cardina- lis Gurcensis, hanc pone sequeban-tur Wilbelmi Ducis Bavariae centum fexaginta viri scutis, telisque ornati, post equites Ungari, quos Hussaro-nes dicunt, tum tibicines, & Casi- mirus Marchio Brandeburgicus cum Comite de Hennenherg, ac suis fa­

miliaribus. Haud proculerant equi-tes lanceis armati, aliíque, qui ab ob- sequiis Principum erant. Exiguo in­

tervallo ii, quos Comites Caesaris id temporis appellabant, gradiebantur:

qui gemmis, aureis torquibus,atque monilibus ante alios elegantissime culti, omniumin se oculos conver­

tebant. Horum vestigiis insistebant jubiles Au striae, numeroso trecen- torum

Thomas S. R. E. Card; 12j torum quinquaginta equitum corni-tatu,aliique cum equis compluribus.

Rursus Hussaroncs cum equis grada-riis coopertis: & Moschi sagittarii, Tartarique suis tibicinibus raucum quiddam sonantibus stipati,tum Hun-gari Iub suis vexillis, aliique habitu Turcarum, rubeisque tunicis induti;

famulitium denique utriusqueRegis, Principum, ac Episcoporum, quorum numerusinirihaud facile potuit. Vi-sebantur etiam multi pueri, ac juve­

nes, quibrachiagemmis, ac unionibus onustagerebant,multi quoque Polo-niGermanorum more ita vestiti, ut ab his dignosci non possent. Exinde magno tum Germanorum,tum Polo-norum equitum, suorumque comita-tu inequo vehebatur Ludovicus Dux Bavariae , consequentibus equitibus,

& tibicinibus Hungaris,equisque Cae- sareis : mox Caesareanarumcopiarum

ductor equo cataphracto insidens in urbem serebatur5 cui proximi suere Varii Arehi-Episcopi,& EpiscopiHun- gariae : tum Summi Pontificis Orato­

res , Cardinalesque Thomas Strigo-niensis, & Matthaeus Gurcensis ( qui­

bus crux argenteadeaurata praesere-

ba-116 ThomasS.R.E.Card, batur) undique suis popularibus, ac ministris cincti. Praecedentibus dein primoribus , caeterisque Principum Consiliariis magno apparatu ingredie­ bantur urbem duo Reges, e quibus Sigismundus Poloniae dextram , Lu-dovicus Hungariae laevam tenebar.

Caesar autem, & Uladislaus senior Rex Ungariae binis lecticisportaban- tur, circumfusa undique lectissima no-bilitatc, vestibusauro distinctis, gem-misque, acmonilibus adluxum ador- nata. Currum inauratum , cui Anna Regis Hungarorum filia insidebat, al­ bi trahebant equi, latera ejus stipanti- bus Marchione Brandeburgensi Geor- gio , & Petro Comite Basiniensi.

Erat & alter currus; cui albi itidem juncti erant equi, portabatque vir­ gines , nobilésque matronas Regi- nae pedisequas, caterva octoginta equitum Marchionis Georgii circum­ datas. Agmen denique claudebant multae quadrigae, variique equites, quicrescente sensim pluviahinc inde dilapsi turbato ordine processum ab- rupere. Principes recta ad D. Ste-phani progressi, audito Ambrosiano hymno, insuas quisque domos, &

ho-ThomasS.R.E. Card. 117 spitia concessere. Atque haec de magnifico hoc Regum congressu, qualem ab hominum memoria, Vien- na non viderat, eruditionis gratia di-ctasufficiant; plura qui volet, consu­ lat Diarium Cuspiniani, urbis Vien­

nensis ea aetate Praefecti, & quater, ac vigesies in Ungaria Oratoris. Nos brevitati consulentes ad Thomara Cardinalem regredimur.

Huic ergo,ut diximus, celeberrimo Caesaris , atque Regum conventui Thomas Bakacsius interfuit, & eximia prudentiaesuae, ac dexteritatis monu­ menta reliquit. A summis juxta, ac infimis omnibus humanitatis officiis excultus , aLudovico vero Restione Vordingano florentiflimaeUniversita­

tis nomine appositaoratione salutatus est; inqua primum ab eximiis fortu­

nae, deinde animi dotibus magnopere dilaudatus, sequentes etiam versus in benevoli animi testimonium, ut Pa­ triarcha Constantinopolitanusaudiit: Non prius ad superos redeat fer-

ttsissuiusHeros

Qtsum reparet aram Sancta So-phiatuam.

ii8 ThomasS.R.E. Card,

Offerat &victor tibi N.atimaxsa ma sucra,

Exoriietque aras lumine, thu­

re sacras.

Quae modii proh facinus! inho-neflos servitad usus.

Tumsibiperpetuumsietsinela-be decus.

Tertio ab ingressu dic cum Caesar ad congregatos Reges, ac Principes de communi univeriae Reipubl. Christia­ nae commodo , & tranquillitate, dé-que sumenda adversus Turcas expe­ ditione sermonem habuisset, Thomas nomine Regum elegantissime, & dif­ fertissime respondit. Sequentibus duobus diebus consultatum est super negotiis,pro quibus convenerant, in-terquaeprima erant gemina matrimo­

nia. Quibus de sententia communis consilii decretis, vicesimo secundo die, qui erat D. MariaeMagdalenae sa-cer, in Basilica D. Stephani primum Anna Uladislai R. filia, totCaesarum ,

& Regum deinparens, Ferdinando I.

Imperatoris Maximiliani nepoti, Maria vero Caesaris neptis Ludovico Regi Hungariae faustis auspiciis desponsata

Thomas S.R.E. Card. 129 est per Thomam Cardinalem. In­

terfuerehuic celebritati ex Antistibus Hungariae; Gregorius de Frangepani bus, Archi-Episcopus Colocensis, &

Regni Cancellarius, Georgius Sak­

marius Episcop. Quinque-tcclesien- sis,Stanislaus Thurzo, Episcop.Olo­ mucensis, Ladislaus Zalkanus, Epi­ scop. Vaciensis , Michael Kesserö, Episcop. Bosnensis: ex Magnatibus Petrus Comes deS. Georgio,&Ba-finio JudexCuriae, Michael Palocsius Magister Cubiculariorum, Franciscus Orlzagus de Guth, Banus Nandoral- bensis, Emericus Orszagus Mag. Cu­ biculariorum Regis Ludovici, & An­

nae , Stephanus Perénius, Joannes Bornemisza ComesPosoniensis, Moy­

ses de BuszlaiMagister Janitorum cum filio Ladislao, GeorgiusComesSce­ pusiensis, Joannes Banffius de Lindva Magister Pincernarum,Joannes Do­

csius, Ladislaus de Kanila, Petrus Korlatkovius,Petrus neposCardina­

lis , Georgius Thurzo Camerarius montium, & plurimi alii. Eodem die paratum est publicum instrumen­

tum de his matrimoniis, quod edidit

tum de his matrimoniis, quod edidit

In document PURPURA PANNONICA, (Pldal 126-160)