• Nem Talált Eredményt

P. Gabriel Schemberger, de quo scripsi qua ratione fuerit semel post sacerdotium suseeptum morbo ut

In document P. ALFONSI CARRILLII S. J. (Pldal 75-159)

videba-tur epilepsiae aut comitiali correptus. Nunquam amplius in eum incidit medicus; etiam fatetur nihil faciendum, quod fuerit morbus syntomaticus seu accidentalis, natus nimirum ex colico morbo, quo nunc etiam vexatur usu fere manuum ideo iam privatus, a quo proinde, ait, si liberetur, ut sperat fore, ut brevi liberetur non erit amplius morbus ille acciden-tarius timendus. Si restituatur sanitati, forte remittam illum in Austriam, ne iterum colico morbo, cui obnoxius iam vide-tur, vexetur cum maiori diuturnae paralisis periculo. Sequar hac in re medicorum consilium; nondum potuit celebrare pri-mitias suas. Cum tamen primum convaluerit, cogito sine scrupulo irregularitatis, ut antea fusius scripsi, permittere, eum celebrare.

24 9. írat [1592 máj. 17.

7. Hic praeter patrem Gábrielem ita infirmum, non habeo nisi patrem Gregorium Vasarhelinum semper valetudi-narium, quamvis Dei benificio potest pergere, uti pergit in suis ungaricis concionibus.

8. P. Jacobus non habebat spem fructus, ut mihi in eisdem Uteris scripsit, quod audivisset, Sermum principem non confiteri nostris, sed cuidam simplici monacho. Collegium item Claudiopolitanum monachis, ad quos olim pertinuit, restitutum iri. Utrumque tamen non ita habet. Sermus enim mihi confitetur, neque unquam monachis confessus est, quam-diu nostros habuit; de illa vero restitutione collegii ne per somnium quidem neque Sermo, neque ab alio cogitatur, quan-tum ego scio; puto autem me certo certius hoc scire.

9. Discordia illorum consanguineorum, quamplurimum impeditur bonus princeps et religionis negotium retardatur, in eodem est, quo prius statu, etc.

Albae Juliae, 15. Április 1592.

Dominus Bodoni mittit trecentos aureos fratri Sulyok,1 ut pectori parcat scribendo, commodeque possit, hue reddire.

Trecenti illi talleri, non aurei mittuntur Sulyok per cambium pestilentiorum, qui sunt Viennae.

(Mindvégig sajátkezűleg irt eredetije az exaeteni magán-gyűjtemény

«Epistolae e Germania» 31. kötete 309. lapján.)

9.

[Kolos] Monostor, 1592 május 17.

Carrillo, Aquaviva jezsuita-generálisnak.

1. Ad initium Maii binas mihi literas Vrae Ptis reddi-derunt Illustris dominus Jósika1 et Rmus Amalteus,2 quem eius plane invenio magno meo solatio esse conditionis et

1 Az ekkor Bécsben tanuló Pázmány Péter társa : Sulyok Ferencz magyar jezsuita-novicius.

1 A mikor t. i. hazaérkezett olaszországi követségéből.

2 Attilio Amalteo protonotarius erdélyi nuntius, kit a pápa 1592 már-czius 10-iki utasításával küldött Erdélybe, s május 2-ikán ért Kolozsvárra.

5

10

15

20

25

: 30

35

1592 máj. 17.] 9. írat 25

5

10

15

20

25

30

35

pietatis, cuius Vrae Pü descripsit esse. Huius adventu in Transylvaniam intellecto, Sermus princeps Illustrem dominum Christopherum Keresztúri capitaneum Kűvariensem et me Alba ad regni confinia ablegavit, ut ei obviam procederemus, honesteque deduceremus eum. Coacti tamen sumus, una cum Rmo, Monasterini per quindecim iam dies haerere ; propter lega-tes imperatoris Turcarum, qui Constantinopoli Albam post meum discessum appulerunt.3 Expedientur intra paucos dies, moxque illis abeuntibus, Rmus Albam, ut cum Sermo agat, proficiscetur. Neque enim fűit consultum ut illis Turcis praesentibus Rmus compareret. Porro quoad attinet ad fruc-tum, qui ex adventu Rmi desideratur, is non poterit tam cito haberi, ut saepius iam literis significavi; nihilominus tamen, ea, ut spero, Rmus iaciet semina, ex quibus suo tem-pore colligatur fructus per quam salutaris, nisi peccata nostra fuerint impedimento. Pervenit Rm u s absolutis comitiis partialibus, in quibus de religione nihil fűit tractatum, neque erat tempus tractandi.4 Dabit Deus fortis tandem suo tempore benedictionem, praesertim si Rmus componat et redigat ad concordiam, uti cupit et constituit redigere, fratres B[athorei]

cum Serenissimo. Ista etenim discordia mirum in modum negotium retardat.

2. In suis literis fecit mentionem V. Pa s brevis aposto-liéi privilegiorum pro hac missione, ad meas tamen manus nondum pervenit; utinam cito perveniat! Quod si illo brevi non continetur facultas, ut uno eodemque die valeam ego saepius celebrare, aliisque etiam saecularibus sacerdotibus eandem potestatem facere, oporteret earn a Sua Ste obti-nere, cum sit hie non raro necessaria propter sacerdotum penuriam. Hoc ipsum fuerat patri Lelesio concessum a Gre-gorio XIII. Item forte esset quoque cogitandum de admini-stranda confirmatione, quam, ut fatentur iam omnes theologi, potest sacerdos ex delegatione Summi pontificis administrare, uti legimus factum tempore Gregorii I.5 Hie etenim nullus

3 Ez Musztafa csausz volt.

* Ez a fejérvári gyűlés 1592 április 26-ikán végződött, s vallás-ügyekkel tényleg nem foglalkozott.

B Uralkodott 590—604 közt.

26 9. írat [1592 máj. 17.

episcopus est, quo fit ut omnes catholici hoc careant sacra-mento maximé necessario hominibus, qui cum versentur inter hostes fidei, indigent omnibus praesidiis ad robur obtinen-dum et constantiam.

3. Postquam venero Albam, et Rm u si egerit cum Sermo

plenius scribam de omnibus. Tantum, ut tempestive possit cogitare V. Ps adiiciam Serm0 non posse probari, ut semi-narium Transylvaniae, alibi quam Viennae erigatur, quam-diu Albae non instituetur, quamvis enim pauciores pos-sint Viennae, quam Jaroslaviae sustentari, praestat habere pauciores in loco commodiori et celebriori, ubi magis studia vigent, et ad quem magis afficientur nobiles Transylvani.

Hue accedit auram et victum polonicum minus favere sylvanis, quam Viennensem. Unde fere omnes iuvenes Trans-sylvani Societatem in Polonia ingressi sanitatem ita perdide-runt, ut aegre possint earn recuperare.

4. Responsum nondum accepi ad literas, quas scripsi de superiori, ad quem recurrat. Haec missio, quam nullo modo vult, ut haereat in Polonia, sed Viennae, qua de re plenius scripsi, videat nunc V. Pas non posset hoc demandari rectori Viennensi, aut cuicunque alteri, ita ut is utatur in omnibus consilio patris Lelesii.

5. P. Gabriel Schemberg[er] ita a morbo colico iam con-valuit, ut manuum imbecillitás ill! remaneat tanquam reliquiae morbi. Utinam tandem abscedat. Adhuc cogito satius esse, ut ego hunc patrem remittam in Austriam, ne tertio hie simili morbo corripiatur, tunc enim fere certo incurreret in paralysim incurabilem. Deus Vrae Ptis ad regendam cum fructu universam Societatem tribuat suum sanctum spiritum, quem hac ipsa die apostolis tribuit.

Monosterini, 17. Maii 1592.

(Mindvégig sajátkezűleg írt eredetije az exaeteni magán-gyűjtemény

«Epistolae e Germania» 31. kötete 310. lapján.)

1 Értendő Amalteo nuntius, a ki a csausz miatt nem mehetett le az udvarba, s vesztegelt hét hetet a kolozsmonostori jezsuita-házban ; honnan Carrilloról a l e g n ag y o b b elismeréssel írogatott Rómába.

5

10

15

20

25

30

35

1592 jún. 26.] 10. írat 27

5 ' ]

1 ; 10 ' 1

15;

20:

25

1 30

35

10.

Gyulafej érv ár, 1592 június 26.

Carrillo, Aquaviva jezsuita-generálisnak.

1° Elapso mense postremas ad Vram Ptem dedi, respon-dique ad eas, quas Rmus nuncius et Illustris dominus Jósika mihi reddiderunt; alias non accepi ab eo tempore, neque breve privilegiorum Suae St i s ad meas manus venit. Utinam tan-dem perveniat. Ego sesquimense comitatus sum Rmum Atti-üum nuncium Suae Stis, quoquidem tempore bonam partem Transylvaniae lustrans sua functus est legatione coram Illm0 cardinali Bathoreo et coram Illmo Stephano Bathoreo. Heri ad vesperum demum Rmum deduxi Albam, quo introductus est per quam honorifice. Crastina die mane audientiam publicam habebit. Vir est profecto nostri amantissimus, prudens ac pius, qui subinde magna aedificatione atque dexteritate hic versatur. Quare non dubito eiusmodi legationem fructuosam futuram. íllmi Bathorei fratres Sermi adeo iam sunt animati ad restituendam Societatem, et omnia promovenda, quae facient ad religionem catholicam, ut omnia bona mihi pollicear iam de illis, nisi daemon suis dolis bonum hoc impediverit.

ín hac re plurimum laboravit Rmus nuncius, cui ego mea tenuitate cooperatus sum. Serm u s vero princeps is est, qui antea fuit, hoc est, qui non indigeat calcari hac in parte.

2° Nunc iam remitto in Austriam patrem Gábrielem Schembergerum propter afflictam plus satis colico morbo valetudinem, qua etiam de causa, inter alias, prius remiseram patrem Nicolaum Martonium, quamvis autem ambo uno eodemque morbo infirmari coeperunt, hunc solum remisi prius, quia tunc medici huic valde timebant; illi vero non item. Iam tamen postquam vidi eundem morbum, maiori etiam periculo saepius, atque hoc ipso mense bis recurisse, cogor, ad hoc etiam adductus a medicis illum quoque remit-tere. Cuius salus nunquam in Transylvania putatur firma futura, in Austria vero firmanda facillime. De colico eius-dem morbo scripsi bis, sed iam vidi nihil fuisse.

Nunquam enim amplius ullum fuit morbi iudicium.

28 11. írat [1592 aug. 3.

Quare potest meo sane iudicio celebrare absque ulla dis-pensatione.

3° Vrae Pü eogitandum relinquo, quam sit difficile, ita manere sine sociis. Duos, quos mecum duxi, iam remisi.

Quare solus maneo cum patre Gabriele Vasarhelino Ungaro concionatore, qui ex Polonia venit amissa omnino valetudine, quam adhuc non recuperavit solide. Omnia tamen, Deo et meis superioribus relinquo. Plura de statu rerum nostrarum perseribit Vienna P. Gabriel.

4° Nondum accepi responsum ad literas de vestium nostrorum forma, de superiore item missionis huius, etc.

Albae Juliae, 26. Junii 1592.

(Mindvégig sajátkezűleg írt eredetije az exaeteni magán-gyűjtemény

«Epistolae e Germania» 31. kötete 311. lapján.)

5

10

11.

Gyulafejérvár, 1592 augusztus 3.

Carrillo, Aquaviva jezsuita-generálisnak.

1. Ante quindecim dies per Rmum Attilium ex finibus Transylvaniae, ad quos ilium deduxeram, omnia acta per-seripsi. A Vra Pte nullás literas accepi. Neque breve aposto-licum ad meas manus venit. Nullum etiam accepi responsum ad petitionem Sermi principis, de qua ter seripsi, videlicet, ne missionis huius superior alibi resideat, quam Viennae.

2. Concordia inter Sermum et Illmos suos fratres hac ipsa hebdomada mirum in modum firmata est figmento quo-dam, quod aemuli excogitaverant: Illmum videlicet Balthasa-rum Bathori cum aliquot millibus Albam contendere, ut absente principe (is excurrerat recreationis gratia ad diversa loca) principis hanc sedem, Albam, scilicet, occuparet. Re-vocatur igitur Sermus Uteris propter hanc causam a domino cancellario1 praecipuo nostrorum expulsore et aemulo con-cordiae Bathoreorum, Sermus, qui una nocte celerrime per postam revenit, revocatur. Vocantur et alii proceres cum

15

20

25

30

1 Ekkor a tanult Kowachóczy Farkas volt kanczellár.

1592 aug. 4.] 12. írat 29

milite, mandat idem cancellarius civitati corripere arma. Ad-venit Sermus perculsus timore, paucis post horis subsequitur Illmus Balthasar sine armis, sine milite, nihil minus cogitans, quam dictum facinus, una cum uxore, ac paucis aulicis, cum quibus convenerat Somlini Rmum Attilium me praesente, a quibus et consilium accepit Albam propere, uti venit, ve-niendi. Deprehensa insigni impostura Sermus et aula universa maximo honore excepit Illmum Balthasarum . . . Authores vero figmenti, qui alioquin mirum in modum se in gra-tiam principis insinuaverant, plurimum authoritatis et gratiae apud Suam Celsnem et alios perdiderunt. Quare in dies maiorem concipio spem de re religionis foeliciter tandem transigenda. Modo serio commendetur Deo.

3. Magnus quidam nobilis in Siculia 2 ausus fuit sclope-tum suum exonerare in crucis vexillum, quod catholici in quaedam supplicatione praeferebant. Hie statim captus, a domino Mindszenti3 optimo catholico, iussu Sermi statim fuit 3apite plexus,4 et bona fisco adiudicata, aegre licet hoc tule-rint consiliari et senatores alienae religionis.

4. Eodem modo quo saepius exposui, maneo cum patre Gregorio valde valetudinario, etc.

Albae, 3. Augusti 1592.

(Mindvégig sajátkezűleg írt eredetije az exaeteni magán-gyűjtemény

«Epistolae e Germania» 31. kötete 313. lapján.)

12.

Gyulafej érv ár, 1592 augusztus 4.

Carrillo, A q u a v i v a jezsuita-generálisnak.

Heri ad Vram Ptem literas de omnibus, quae tunc

occur-"erunt, dedi. Nunc quam vis nihil fere no vi habeam, nactus scribendi occasionem, has adiungo.

2 Ez Pribék Péter udvarhelyi nemes volt.

3 Mindszenti Benedek udvarhelyi kapitány.

4 Ezt Szamosközy is följegyzi (munkái IV. k. 23. 1.) megemlítvén, íogy az eset egy temetés alkalmával történt, jóllehet a keresztet,

^melyet az halott előtt visznek volt az deákok», nem t a l á l t a ; de az :semény dátumát nem t u d j a .

30 12. írat [1592 aug. 4.

1. Heri exposui imprimis, quodam figmento aemularum religionis, quod palam deprehensum fuit, fuisse mirum in modum confirmatam concordiam, pro qua satis laboratum fuit a Rm0 internuncio et a me. Hodie mane egi cum Sermo

et reperi eum optime affectum, et omnino constituisse hanc amicitiam cum Illmis Bathoreis consanguineis suis colere, ut-pote ex qua, videat, pendere religionis progressum.

2. In hoc eodem colloquio matutino Serm u s a me peti-vit, ut alium loco patris Gregorii Vasarhelini constituerem hie Albae, italice addens mihi pro ratione: Ho paura che non faccia qiialche scapata. Me enim absente voluit principis ianitorem excommunicare publice, eo quod filium suum in coemiterio haereticorum sepelivisset. Ut tarnen res sit, cum princeps minime sit erga ilium affectus, et ille sit plane valetudinarius et invitissimus hie maneat, non iudico diutius esse detinendum, sed alium bonum concionatorem mittendum. Quod si ita faciendum iudicaverit V. Pas significet quoque, rogo quam citissime quo debeam bonum patrem Gregorium Vasarhelinum mittere. Is enim a Polonia, in qua sanitatem prorsus amisit, maxime alienus est, non absque iusta causa. Ad hanc rem avidissime praestolabor responsum, atque utinam sit absque mora.

3. Vix ad ullam rem, ex illis, quas pluribus meis Ute-ris proposui, habeo responsum. Num scilicet V. Pasconcedat Sermo, id quod ipse omnino cupit, ne superior huius mis-sionis alibi resideat quam Viennae? Item, cur non mittatur breve apostolicum privilegiorum, quod iam a sesqui anno et eo amplius omnibus meis Uteris effiagito ? Denique de vestium mutatione, pro qua serio urget Sermus, quid sit faciendum?

P. quidem Jacobus Vangrovitius ad me scripsit, se auditis effica-cibus rationibus meis, acquiescere, ut mutentur, sed ego in hoc ge-nere nihil facturus sum, quousque videam literas Vrae Paternitatis.

4. Aliud nunc scribendum non occurrit, nisi ut me et hanc missionem, in qua maior[is] fructus iam habetur spes, sacri-fieiis Vrae Pt i s et orationibus totius Societatis commendem.

Albae Juliae, 4. Augusti 1592.

(Mindvégig sajátkezűleg írt eredetije az exaeteni magán-gyűjtemény

«Epistolae e Germania» 31. kötete 318. lapján.)

5

10

13

20

25

30

35

1592 aug. 22.] 13. írat 31

Gyulafejérvár, 1592 augusztus 22.

Carrillo, Aquaviva jezsuita-generálisnak.

Ante paucas horas mihi, una cum exemplo brevis, apostolicae literae Vr a e Ptis tertio Maii conscriptae redditae fuerunt. Gaudeo sane quod tandem aliquando ad me, si non ípsum breve, quod esset tamen necessarium ad ostenden-dum aliis, saltem exemplum privilegiorum fuerit perlatum.

Dabo operám, ut alii et ego non nisi ad aedificationem scclesiae, uti aequum est, utamur eiusmodi privilegiis. Inter haec tamen non pauca desiderantur omnino necessaria, idque V. Ps percipiet ex memoriali, quod Rm0 internuntio, brevi isthic adfuturo tradidi, quare non est cur hie illa percenseam.

2. Concordia inter Sermum et Illmos Bathoreos, quam Rmus Amalteus et ego promovimus, utpote ex qua sola tota religionis catholicae promotio pendet, Dei munere in dies ma-gis ac mama-gis firmatur. Hac durante, omnia bona sunt spe-randa. Omnia tamen fusius ex Rm0 Attilio intelliget.1

3. Oppidum est vulgo Fenes 2 vocatum prope Claudiopolim,

Libi suam fixerat sedem pseudo-episcopus calvinistarum.3 Hoc tamen magna Dei Providentia inde partim sponte, partim vero :oacte abscedente, ego nomine Illmi cardinalis Bathorei, cuius 3st oppidum, patrem Valentinum Lado tanquam parochum intro-duxi, magno consensu omnium, etiam haereticorum. Spero autem Dpera boni patris totum oppidum brevi catholicum futurum.

4. P. Gregorius Vasarhelinus concionator ungaricus, ad quem V. Pas dedit etiam nunc literas, adeo fuit valetudinis afflictae, ut coactus fuerim principis bona venia ante duas hebdommadas in patriam mittere.

5. Patrem Gábrielem Schemberg[er,] pro quo dispensabat V. Pas, consilio medicorum iam manuum usu hie privatum in

1 A mennyiben t. i. befejezvén küldetését, 1592 július közepén visszaindult s augusztus elsején már Krakóból ír.

2 A három szomszédos Fenes k ö z ü l : a legnépesebb Szász-Fenes értendő.

3 Az erdélyi reformátusok püspöke ekkor Toronyai Máté volt.

32 14. írat [1592 szept. 27.

Austriam remisi. Quo fit, ut in tam difficili missione solus maneam. Deus novit quantum hac solitudine patiar, et quidem pro Deo et Societate libenter patior. Sed cupio

pernecessa-rium auxilium ad animarum salutem.

6. Patrem Gregorium Vasarhelinum vix contentavit V. Pa s

si reliquerit ilium in Transylvania. Detinetur hic invitissimus.

ge rm u s etiam princeps ante quatuor hebdomadas obnixe me rogavit, ut alium in illius locum darem. Bonus enim pater, ut pluribus Uteris dixi, principi non adeo piacúit ab initio, nunc vero valde displicet. Ego quoque iudico aptiorem esse pro collegio, quam pro hac missione. Ita tamen est fractae valetudinis, ut illi ex animo compatiar.

7. De superiori missionis, qui Viennae resideat pro Sermi principis voto, resolutionem, quam Uteris ultimis indicat praestolabor.

8. Iam scripsi aliquoties, principi Sermo non probarí, ut qui venerint, aliter nunc quam mutatis vestibus veniant, etc.

Albae Juliae, 22. Augusti 1592.

(Mindvégig sajátkezűleg írt eredetije az exaeteni magán-gyűjtemény

«Epistolae e Germania» 31. kötete 319. lapján.)

14.

Gyulafej érv ár, 1592 szeptember 27.

Carrillo, A q u a v i v a jezsuita-generálisnak.

1. Respondi postremis Uteris, quas a Vr a Pte accepi una cum uno exemplari privilegiorum. Breve nondum ad meas manus pervenit. Nunc habita fuerunt partialia, ut vocant, comitia,1 in quibus quidem de religione consulto actum est nihil. Cum negotium hoc exigat generalia comitia, pro quibus tempus et rerum status nondum est omni ex parte acco-modatus, in dies tamen Dei munere omnia melius ad hoc negotium perficiendum disponuntur, postquam ad concor-diam adducti sunt Illmi Bathorei cum Sermo principe, atque nunc etiam cum cancellario regni, qua quidem ratione haud parvum obstaculum sublatum est. Ita autem iam est

con-1 Ez 1592 szeptember 25-ikén fejeződött be, s vallásügygyel tényleg nem foglalkozott.

5

10

15

20

25

' 30

35

1592 szept. 27.] 14. írat 33

5

10

15

20

25

30

35

cordia confirmata, ut iam non vereor amplius, illám non futuram solidam et diuturnam. Est iam omnino deprehensa innocentia et fidelitas Bathoreorum in omnibus, in quibus traducebantur et in capitis discrimen adducebantur; depre-hensus item impostor et autor omnium tragoediarum, vir quidem alienus a nostra religione et dignitate magnus, cum quo subinde male agitur. Apparuit autem Sermus IUmis B[a-thoreis] cum omnes habuissent adversarios, me unicum ha-buisse defensorem, idque verissimum est. Unde hoc nomine et Sermus et Illmi saepius nostris magnas agunt gratias, sunt-que adeo omnes ad unum nobis devincti, ut nesunt-queam iam meliorem erga nos animum exoptare. Fatentur etiam com-plures, de quorum bonis et pelle quoque agebatur, nostros Ulis fuisse angelos custodes ac tutelares. Deo sit laus et illi ascribatur tota gloria, qui me miserum in re plena periculo ita direxit. Ipse novit, quanta cum animi anxietate vivebam, quamdiu rei eventus fuerat anceps.

2. Aliquoties scripsi, Sermum male esse contentum cum concionatore patre Gregorio Vasarhelino, adeo ut me roga-verit, alium in illius locum sufficere. Neminem tamen habeo.

Hic tamen necessarii omnino essent duo concionatores Ungari mecum. P. Valentinus Lado Fenesini, ut scripsi, pastorem agit.

Est bonum oppidum, quod hactenus habuerat pastorem cal-vinistam, qui pseudo-episcopus omnium calvinistarum erat.

Miro tamen modo inde abscessit et P. Valentinus suffectus fuit; a quo brevi, ut spero, fient omnes catholici.

3. De superiori missionis iuxta principis votum nullum accepi responsum.

4. De seminario pro Transylvanis, mea quidem sen-tentia in Polonia non instituendo scripsi plenius. Nunc ideo supersedeo longiori informatione. — In Moldavia bellum geritur inter duos, qui pro principatu pugnant. Hinc missa sunt aliquot millia in subsidium Aroni, qui a Kosacis fuit expulsus, etc.2

Albae Juliae, 27. Septembris 1592.

(Mindvégig sajátkezűleg írt eredetije az exaeteni magán-gyűjtemény

«Epistolae e Germania» 31. kötete 320. lapján.)

2 Az Áron vajda megsegítésére küldött erdélyi seregek vezére Sibrik Gáspár udvari hadnagy vala.

Carrillo levelezése és iratai. 3

34 15. írat [1592 okt. 12.

15.

Róma, 1592 október 12.

Ximenes Péter atya Carrillónak.

Non dubito quin grave sit Rtiae Vrae, quod ex aliquot eius epistolis cognovimus, P. Nri responsa rarius ad eam et serius perferri. Et sane ad omnia ferme iam dudum reseriptum erat de quibus nunc denuo interrogat R. Vra in iis, quas misit per dominum Amalteum. De superiore quidem missionis, quum ita placebat Serm0, ut is Viennae potius sit, quam in Polonia, scriptum fiierat sub fine Junii designatum ad id munus esse provincialem Austriae, qui idem iam semel atque iterum monitus fuit libenter; ut speramus, eam curam suscepit, uti semper se ostendit erga istam missionem optime affectum.

De habitu per mittebat P. noster suis Uteris, quas ultimo Maii dedit ad Rtiam Vram ut eo pergat uti cum suis, quem iudi-cat adhuc necessarium ad evitanda incommoda suspicionum, in

De habitu per mittebat P. noster suis Uteris, quas ultimo Maii dedit ad Rtiam Vram ut eo pergat uti cum suis, quem iudi-cat adhuc necessarium ad evitanda incommoda suspicionum, in

In document P. ALFONSI CARRILLII S. J. (Pldal 75-159)