• Nem Talált Eredményt

CSANÁDI JÁNOS

In document Johann Jacob Grynaeus (Pldal 64-70)

XXIX.

Wittenberg, 1586. szeptember 2.

Kéri, fogadja Grynaeus az ő ismeretlenül írott levelét jóindulatúan. Grynaeusnak igen sok művét olvasta, ezek teljesen lenyűgözték, egyetlen vágya, hogy személyesen is hallhassa egyetemi előadásait. Elküldi Grynaeusnak Beregszászi Péter vitairatát, s a maga nevében két ajándékot: egy törülközőt és egy zsebkendőt, az utóbbit a nővére készítette. Nagyon örülne, ha Grynaeus válaszolna a levelére.

Salutem et summam felicitatem a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo.

Reuerende et clarissime uir, domine et praeceptor mihi obseruande, credo sane mirum tibi uideri, quod ego Claritati tuae ignotus, et tenui admodum, ne dicam nulla, eruditione praeditus manum calamo admouere ausus sum, et tibi summo uiro gravioribusque curis dedito literis obstrepo illiteratis. Itaque oro plurimum Reueren- dam Dignitatem tuam, ut meum qualecunque epistolium scram accipiat uultu, et rationem mei facti benigne apud se perpendat. Non utar scripto in prolixitatem diffuso, sed intra breuitatis (coram magnis enim uiris breuitati studendutti puto) limites coarctato primum de me loquar et sic ad caetera progrediar. Cum quilibet hominum et maxime quibuscum diuinorum dogmatum oµob4av colimus, a nobis sint amandi, etsi, postquam audiui, uir clarissime, quod syncera religione nobis in Domino conjunctus es, te quoque eo, quo par fuit, amore sum complexus: lectis tamen nonnullis scriptis tuis, ut sum, Apologia siue Responsio ad criminationes Jacobandricas, de Coena, Propositiones de Coena, de Sacramentis, de Problemate Augustini, Patrum et nostra Sacramenta etc. et Orationes aliquot Heidelbergae habitae, effectum est, ut te multo nunc amem impensius, suspiciam et tanquam praeceptorem patremque charissimum unice uererer. Etenim ut de eruditione tua

eximia et meo profectu ex tuis scriptis taceam, ne tantillum quidem dubito, quin uita et mores tui scriptis tuis respondeant, et ma in Deum pietas in propaganda coelesti ueritate fidelitas, candor, modestia; patientia, et uitae integritas, quae tanquam in speculo quodam lucido in tuis scriptis conspicatus sum, in Te quotidie scintillent et splendore suo uere amabili quosuis homines ad sui amorem incitent.

Qui enim praesens haec in te uidet, quis est, obsecro, qui non amet, nisi amens sit prorsus et charismatum Domini Iesu Christi contemptor? Ego citra omnem dico adulationem, a qua animus meus totus abhorret, quod etiam absens ita illis delector et Reuerendam Dignitatem Tuam tot coelestibus donis exornatam tanti aestimo, ut prae multis ipsam uidere cupiam, et jamdiu nihil aliud desiderem, quam te tuamque uitam, mores, habitum, incessum et id genus alfa, quae norma sunt uirtutum, intueri ac EX toUtwY µavSaveat4at, µaxaptot Ot ~UV,)xoot TM EX SOU oApovouvto5 aoµato5 tovtwv Xoyov, ut ex proemio tuo Thesibus de Eucharistia praemisso didici:

et tales sumus, qualia sunt quotidiana colloquia, tales euadimus, qualia frequenter audimus, testatum id relinquente magno illo Erasmo: ideoque ardentibus opto uotis, ut aliquando Reuerendam tuam Dignitatem audire passim, et ipsius praelectiones in turba reliquorum auditorum excipere. Hoc mihi unicum uotum. Hoc etsi modo non succedit, nec ad te una cum meis popularibus uenire possum: spero tamen ouv Tew me propediem uoti compotem futurum, et tecum uiva uoce colloquuturum. Nunc occasione commoda oblata, tenere me non potui, quin hoc epistolio Reuerendam Tuam Dignitatem salutarem, et meum erga illam animum beneuolum obseruantiam- que ostenderem, ac quaedam munuscula eidem mitterem. De epistolio supra egi, et ne uidear tibi tuae humanitati diffidere, hic iterum non agam. Salutatio quoque ab homine Christian et tui Amantissimo profecta, non est milli dubium quin tibi grata sit. De xeniolis itaque quanta fieri poterit breuitate aliquid loquar. Mitto Reuerendae Dignitati Tuae libellum ano?.oygttxov doctissimi Domini Petri Berexasij, nostrae nationis uiri et Concionatoris, quem ut uultu accipias bello, et ubi per occupationes licuerit perlegas, etiam atque etiam rogo et obsecro Habes credo bibliothecam optimis quibusque libris instructissimam, uerum pro tua prudentia et aequitate, nisi me mea spes deludet, hoc quoque libello delectabere, et de eo honestissime judicabis.

Hinc enim colligere poteris in alijs quoque articulis fidei inter nos et uos summam esse harmoniam, summumque consensum, et Deo una cum alijs pijs pro nobis gratias ages. Autor praeterea libri non est cur de uentosa ambitione alicui suspectus esse debeat. Ab omni enim gloriolae fame alienissimus est, et licet in stylo felicissimus, nunquam hunc suum partum emisisset, nisi illa, quam in praefationibus commemorat necessitas ab illo extorsisset. Proinde mitto Reuerendae Dignitati Tuae xetpoµaxtpov quoddam grande, et sudariolum minus utrunque nostrate; Illud textoris hoc uero sororis meae opera confectum. Ut utroque, et potissimum minore Reuerenda Tua Dignitas utatur, ab ipsa vehementer peto. Exotica domi natis coniungere nonnunquam volupe est hominibus, unde spero, quod Reuerenda Dignitas Tua meae petitioni subscribet et munusculis a me missis utetur. Habes uir clarissime, et mihi plurimum colende, quis ego sim et cur meis scriptis te interpellarim. Mirum in modum peto, ut mihi ignoscere uelis, et cum intelligas, te a me cob et uenerari, tam epistolae meae uitia quam munerum oUSevtav charitatis Christianae et candoris uelo tegas. Vale

feliciter, et faxit Pater clementissimus ut te saluum et florentem salutare possim.

Dabatur Wittebergae 2 die Septembris. Anno 1586.

Reuerendae Dignitatis Tuae discipulus

addictissimus

Johannes Czanadius Ungarus

Si me aliqua responsione dignaberis, facies rem mihi perpetua animi obseruantia commemorandam.

Kívül: Reuerendo et clarissimo uiro, exintiaque pietate et doctrina praestanti, Domino loanni lacobo Grynaeo, diuinarum literarum professori in celeberrima Heidelbergensi Academia etc. Domino praeceptori et tanquam parenti suo charissimo.

RXR.

Wittenberg, 1587. március 22.

Azért nem tudta meglátogatni Grynaeust, mert patrónusának birtokát a török pusztította, s ezért az nem tudott neki ezen a télen pénzt küldeni. Később akár Bázelbe is elmegy, hogy találkozhassanak. Honfitársai leveleit és ajándékait is küldi, ők még szintén nem ismerik személyesen Grynaeust. Elérkezett ide is a híre a Franciaországban és Svájcban dühöngő éhinségnek, az itt élő magyarok imádkoznak azokért, akiket érint. Újdonságként Johann Maior verseit küldi Grynaeusnak, melyben az csaknem úgy ír Krisztus emberi természetéről, mint egy közülük való. A kancellár magához hívatta ezért Maiort, és követelte a vers visszavonását, de az nem is válaszolt, hanem elutazott Drezdába. Távollétében ezért Polykarp Leyser mindenféle eretnekséggel megrágalmazta, de ő Drezdából visszatérve egy rendeletet hozott a választófejedelemtől, melyben az megparancsolta, hogy hagyják békén őt, s a prédikátorok ne szidják a hozzá hasonló „kálvinistákat" a szentbeszédeikben.

Ezt nem tartották be teljesen, Maiort ugyan nem szidtáka prédikációban, de (óvatosabban ugyan) a kálvinistákról továbbra is minden rosszat elmondtak. Kaspar Peucer március 14-én átutazóban megpihent wittenbergi házában, a magyarok üdvözölték őt, jó lenne, ha ez az életerős és nem túl öreg férfiú visszakerülne ide az egyetemre.

Salutem et summam felicitatem a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo.

Re ipsa comperior, Doctor eximie, et quasi manibus contrecto, uerum esse illud Pindari dictum zwv µr)<?`ovrov ZetUtplvwvrat tppaSat. flo).)<a SE avi4pwnots napa yvwµav anaoev'. Quae enim mihi euentura putabam, imo quadantenus diuinabam in literis meis proximo semestri ad te dads, minime euenere, nec juxta animi mei sententiam jucundissimo et optatissimo tuo conspectu frui potui. Quod etsi me non parum discruciat, et amaris ferit punctionibus: uideo tamen ferendum esse, et

patientia mitigandum, eo quod causam habet arduam et necessariam, Generosus siquidem Patronus meus 2 , cujus munificentia nunc operam do studijs literarum, ex repentina ac clandestina Turcarum eruptione magnum fecit damnum in sua posses- sione et mei cura aliquantum seposita nihil sumptuum potuit hac hyeme huc transmittere, quibus iter fuissem ingressus. Probe tenet ilk, quam sit enitendum et omnibus modis curandum, ne quid simile iterum audeant facere uicini hostes nostri, et hactenus, ut audiui in eo efficiendo collocauit operam, ut sui deinceps incolumes et extra peruculum esse possint. Hinc est itaque, quod nec ipse porrexit mihi manum auxiliarem, nec ego locum mutaui. Alioqui iam res meae optatum haberent cursum, et te, uir clarissime, non tantum ex fama et scriptis, uerum etiam de facie cognitum haberem. Si Deo optimo maximo ita uisum fuerit, uestram claritatem etiam Basileae requiram; sin minus, ut meus erga te syncerus animus, quem literis ante testatus sum, tibi sit acceptus etiam atque etiam peto. De magnis certe uiris semper optima quaeque mihi sum pollicitus, et apud me persuasum habui ac habeo nihil esse magnum, quod non etiam sit humanum, ac propterea de tua in me humanitate et beneuolentia, ne tantillum quidem dubitare possum. Quin imo de te perinde sentio ac si una tecum et familiariter vixissem, et non potest mihi non esse gratum, quod nostratibus ad te (quamque ne ilfts quidem contigit, ut Heidelbergae conspicereris) literas dedi adjunctis illis qualibuscunque munusculis. Unus es (si ne assentatione loquor) ex istis principibus uiris. Ego sat scio, quod spes mea de te concepta minime me deludet. Oro propterea, uir clarissime, ne dedigneris meam erga te beneuolentiam literis tuis ad me datis fouere, firmare atque adaugere. Quod iterum mei erit officij, annitar sedulo, ne possit a me desiderari. Ad haec de annonae caritate, et indiuiduo ejus comite, fame, quibus affliguntur Galli, Heluetij et uestra quouqe Basilea, huc etiam Rumor aduolauit, et certe nobis omnibus, qui sumus Ungaricae gentis homines (de aliis enim pronunciare nihil possum) non minimam attulit tristitiae messem, qua potuimus ratione uobis opitulari, opitulati sumus, et ad thronum gratiae confugientes ardentibus uotis petijmus, ut ex hac calamitosa egestate uos omnes Christo Iesu addicti eriperemini. Idem deinceps sumus facturi sperantes per Christum, non fore Manes preces nostras, sub hac autem cruce constitutis, qua sit opus constantia, qua spe et patientia, ego nube silentij tegam, cum hoc tuae claritati magis notum, quam mihi. Porro loco nouitatis mitto tuae claritati Majoris nostri carmina sub nomine Decani publice proposita:, quae ubi legeris, animaduertes pro uera nostra sententia de Christi humanitate non secus militare, quam si Geneuae et alibi fuissent a nostratibus scripta. Ob hoc illius Poetae factum mirum in modum murmurarunt Theologi, qui hic sum. Cancellarius ad se uocari curarat, et cum urgeret ad recantandum prae nimia indignatione Major ne gry [?] quidem, (ut ajunt) i1G respondit, sed actutum recta Dresdam est profectus. Intetea dum fuit Dresdae, dici non potest, Polycarphus iste quam petulanter ex suggesto coram omnibus studiosis et idiotis in ilium latrauerit. Dixit in his carminibus Arrianismum, Nestorianismum et Eutychianismum contineri: quod quam sit futile mendacium, uel ipsis pueris procliue est dijudicare qui noluerunt ad ueritatis lucem caecutire. Rediens Dresda Maior, ab Electore nostro mandatum attulit, et quidem tale, ut non modo ipse maneret in pace, sed desinerent isti pastorculi, aliis etiam, ut uocant Caluinianis

praesertim in concionibus maledicere. Sed quid sit? Contra Maiorem quidem nullum profertur in concionibus uerbum, sed quin miseros Caluinianos, rarius tamen et timidius, petant isti canes, fatere non possunt. Ad extremum Dominus Casparus Peucerus Dessauia Budissinam proficescens, hac iter fecit 14 die huius mensis, et hic in aedibus suis pransus est. Finito prandio in propria domo salutauimus ilium.

Est homo uegetus nec admodum canus, ut non inutilem Ecclesiae Dei possit nauare operam, si, ut audimus, ac sperant omnes boni, in hant Academiam reducetur. Vale doctor eximie et mihi loco parentis honorande, ac te Deus una cum tuis omnibus saluum ac florentem quam diutissime conseruet. Datum Vitebergae 22 die Mardi Anno 1587.

Vestram claritatem reuerenter et amanter colens

Joannes Czanadius Ungarus

Kívül: Clarissimo uiro, ezimiaquc pietatc et doctrina praestanti, Domino Ioanni lacobo Grynaco, Doctori Theologiae et Professor pubhco in insignt Academia Basilicnsi, Domino et tanquam parenti suo [... ...] colcndo.

Wittenberg, 1587. augusztus 30.

Köszönetet mond, amiért Grynaeus az általa küldött művet kinyomtattatta, s hogy az ő nevét is megemlítette az előszóban. A könyv szerzője, Beregszászi Lőrinc Péter meghalt, ha élne, ő is megköszönné.

Gratiam et pacem a Deo Patre, et Domino nostro Iesu Christo.

Summas ago tibi gratias, Doctor eximie, et praeceptor obseruande, quod mea munuscula non tantum explicata fronte uultuque belló accepisti: sed etiam eo dignatus es honore, quem ego ne optare quidem, nedum sperare aut petere ausus fuissem.

Nam quod ex summa humanitate tua, pari cum pietate conjuncta, et ex propensa tua in me, aut certe in gentem nostram, beneuolentia, libellum a me tibi missum typis excudendum dedisti, et sic immortalitati quasi conseruasti, fecisti sane praeter spem et expectationem meam, et eo magis inflammor ad piam gratitudinem tibi exhibendam. In praefatione libello praemissa, magna cum laetitia legi nomen meum expressum, et intimo corde ac uisceribus exultans, immortales egi Deo omnipotenti gratias, quod hoc mihi largitus est, ut a tanto Viro, quantus es, tam honorifica Beret nostri mentio. Proxime post Deum, tibi quoque polliceor meam gratitudinem t . Certe jam avrtnmpov eximium habco a tua Claritate, quod si adauxeris, uincentur quidem mea munuscula, uerum tows in id incumbam, ne uincatur meus animus gratus erga te et mea obseruantia. Quod ad auctorem libelli attinet, eum Dominus euocauit ex

hac ualle miseriarum una cum alijs patriae nostrae luminibus, alias, si in uiuis esse[

animum suum erga te syncerum declararet. Ego quantum in me erit parses illius in gratiarum actione sustentabo. Haec sunt mi excellentissime, quae inter occupationes meas nunc celeri calamo perstringere uolui. Dominus poster Iesus Christus tibi tuisque laboribus in dies magis ac magis benedicat.

Vitebergae 30 die Augusti Anno 1587 Tuam Claritatem reuerenter colens

Joannes Czanadius Ungarus

Sununo Theologo et fideli lesu Christi seruo, Domino Iohanni Iacobo Grynaco, Pastori et Professori Basiliensi etc, Domino suo omni obseruantia colendo.

In document Johann Jacob Grynaeus (Pldal 64-70)