• Nem Talált Eredményt

CODEXEINK FORRÁSAI.

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2022

Ossza meg "CODEXEINK FORRÁSAI."

Copied!
3
0
0

Teljes szövegt

(1)

CODEXEINK FORRÁSAI.

in.

Czech-c. 165. i.

De sancto Michaele archangelo.

Sancte Michael Archangele domini nostri Jesu Christi, qui venisti in adiutorium populo dei, subveni mihi apud altissimum iudicem, ut mihi peccatori donet remissionem omnium peccatorum meorum propter magnam miserationum suarum clementiam. Exaudi me clamantem sancte Michael atque invocantem te, et adiuua me maiestatem domini deprecantem et interpella per me gemiscentem et fac me liberum ab omnibus peccatis meis. Insuper obsecro te praeclarum atque decorum summae divinitatis ministrum, ut in novissimo die benigne suscipias animam meam in sinu tuo sanctissimo et perducas eam in locum refrigerii pacis et quietis, ubi sanctorum animae cum laetitia et inenarrabili gaudio futurum Judicium et gloriam beatae ressurrectionis expectant. Amen.

Versus: Ascendit fumus aromatum in conspectu domini, de manu angeli.

Oratio.

Deus cuius claritatis fulgore beatus Michael praecellit agmina ange- lorum, praesta quaesumus, ut sicut ille domo tuo principatum meruit pos- sidere coelestem, ita nos ejus precibus vitam obtineamus aeternam. Per dominum.

Czech-c. 159. I. — Pesic. 50., 91, 102., 124. I.

Oratio.

Domine Jesu Christe, qui beatae Annae tantam gratiam donare digna- tus es, ut gloriosissimam virginem Mariam matrem tuam in utero suo portare mereretur, da nobis quaesumus per intercessionem ipsius ac dilectissimae filiae suae Mariae matris tuae propitiationis abundantiam, ut per illarum intercessiones sacratissimas ab omni periculo corporis et animae nos defendas et ad gaudia coelorum perducas.

(2)

CODEXEINK FORRÁSAI. 4 9

Czech-c. 158. I.

Versus: Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu. Laude- mus et superexaltemus eum in saecula.

Collecta.

Omnipotens sempiterne deus, qui dedisti famulis tuis in confessione verae fidei aeternae trinitatis gloriam agnoscere et in potentia majestatis adorare unitatem, quaesumus, ut ejusdem fidei firmitate ab omnibus sem- per muniamur adversis.

Lobk,-c. 345. 1. — Thewv.-c. 213. I.

Oratio

coram imagine crucifixi dicenda, quam qui devote dixerit, tot dies indul- gentiarum meretur, quot erant vulnera in corpore Jesu tempore passionis ejus; quas indulgentias contulit Gregorius papa tertius ad petitionem reginae Angliae.

Precor te, amantissime domine Jesu Christe, propter illam eximiam charitatem, qua humánum genus dilexisti, quando tu coelestis rex pen- debas in ara crucis cum divina charitate, cum mitissima anima, cum tristissimo gestu, cum conturbatis sensibus, cum transfixo corde, cum perstrepentibus membris, cum verberato corpore, cum sanguineis vulneri- bus, cum deficientibus rivis, cum expansis brachiis, cum confixis pedibus, cum extensis venis, cum clamoroso ore, cum rauca voce, cum pallida facie, cum mortali colore, cum lachrimosis oculis, cum vertigine cerebri, cum ardenti amore, cum gemebundo gutture, cum sitibundis desideriis, cum amaro gustu aceti et fellis, cum inclinato capite morte obviante, cum divisione tenerrimi corporis et deificae animae, cum aperto latere, cum origine viventis fontis. In ea charitate precor te, piissime et dulcissime domine Jesu Christe, quo cor tuum amarosum scindebatur: ut sis mihi piacabilis super multitudine peccatorum meorum, ut compleas in bonis desiderium meum ac bonum et sanctum finem vitae meae: necnon glo- riosam laetamque resurrectionem, mihi propter tuam largissimam miserf- cordiam tribuere digneris. Qui vivis et regnas cum deo patre in unitate.

Versus: Proprio filio suo non pepercit deus. Sed pro nobis omni- bus tradidit illum.

Göm.-c. 38. I.

Hanc orationem compilavit Papa Johannes XII. concedens cuilibet transeunti cimiterium sive ecclesiam et orationem eandem devote legenti, tot dierum

indulgentias, quot Christi fldelium corpora ibi sunt sepulta.

Avete omnes Christi fideles animae, det vobis requiem ille, qui est vera requies, Jesus Christus filius dei vi vi, qui natus est de immaculata virgine Maria, pro nostra omniumque salute. Et vos redemit suo pre- tiosa sanguine, benedicat vos et a poenis Hberet, facietque vos resurgere in die resurrectionis et iudicii.

3 2 *

(3)

500 CODEXEINK FORRÁSAI.

Alia oratio.

Salvete vos omnes fideles animae, quarum corpora hie et ubique requie- seunt in pulvere, dominus noster Jesus Christus, qui vos et rios redemit suo pretiosissimo sanguine vos a poenis liberare (et angelis suis asso- cians in coelis, secum sine flne gaudere. Amen.)

Czech-c. 169. I. — Peer-c. 186. I. — Gbm.-c. 153. I. — Thewr.-c. 63. I.

Oratio saneti Augustini a spiritu saneto revelata.

Deus propitius esto mihi peccatori et custodi me, sis mecum Omni- bus diebus et noctibus vitae meae. Deus Abraham, deus Isaac, deus Jacob miserere mei et mitte mihi in adjutorium Sanctum Michaelem archangelum, qui me defendat er protegat ab omnibus inimicis meis.

Sancte Michael archangele, defende me in periculo, ut non peream in tre- mendo iudicio. 0 sancte Michael archangele, per gratiam, quam meruisti, te deprecor et per unigenitum filium dei dominum nostrum Jesum Chri- stum, ut eripias me hodie a periculo mortis. Sancte Gabriel, sancte Raphael, omnes saneti angeli et archangeli dei suecurrite mihi, precor vos omnes virtutes coelorum, ut detis mihi auxüium et potentiam, ut nullus inimicus mihi nocere possit in via, nee in aqua, nee in igne, nee offendar a subitanea morte, nee me dormientem neque vigilantem opprimat aut laedat. Ecce crucem domini fugite partes adversae, vicit leo de tribu Juda, radix David alleluiah. Salvator muridi salva nos, qui per crucem et sanguinem tuum proprium redemisti nos, auxiliare nobis te deprecamur deus noster agyos otheos, agyos yschiros, agyos athanatos eleyson ymas. Sancte deus, sancte fortis sancte et immortalis miserere nobis. Crux Christi salva nos. Crux Christi protege nos. Crux Christi defende nos. In nomine patris et filii et Spiritus saneti. Amen.

—-^4f^~

Hivatkozások

KAPCSOLÓDÓ DOKUMENTUMOK

mnipotens sempiterne Deus, Pater Domini nostri Jesu Christi, respicere dignare super hunc fam ulum tuum quem ad rudimenta fidei vocare dignatus e s : omnem caecitatem

Singnia autem, quae hoc saeculo apud Varadinenses in lucem publicam emissa fuerunt Opera HOFFHALTE- RORVM prelum fatigarunt, quod mihi videtur fuisse

» H - « — i = 2 n — 1 , qui est numerus H-tus impar; ita in strato sequente est triangulorum numerus («— i)-tus impar, et ita porro; ut summa omnium sít n\ Itaque etiam

Rogamus nomine io maiestatis domini nostri Vestram Dominationem Magnificam, ut omnem operam suam impendat, ut milites proficiscantur quamprimum bono modo, et si qui

Atque idem pater omnium leporum, Cui Phaebus cytharae canora plectra, Minerva ingenium, Venus decorem, Os Atlantiades dedit disertum, Haec, quae floridula mihi

ZDENKU: lam vestrum omnium sentencia plane intellexi iw Nullum promissum humanum apud Georgium valet, qui Deo ex- titit iam sepe sepiusque infidelis. Vos mentis

Haec tantum facienda putes nunc, Anna, rogabo, Quae facienda tamen sunt quoque visa mihi, Ut tantum spatii tribuamus uterque dolori. Et tantus nostris sit modus

Da mihi Domine lacrpnas, ut defleam haec, quae dico sentio enim, quod necdum satis doleam.. bonitas iufinita de peccatis vitae meae elapsae, de quibus adjuvante gratia tua eunctis